IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM

 PROLOGUS IN QUO LAUDATUR EVANGELISTA.

 PROLOGI S. HIERONYMI IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM EXPLANATIO.

 CAPUT I.

 IN CAPUT I JOANNIS

 Sequitur autem de modo operandi cum dicit :

 Sequitur:

 Dicit igitur : Et interrogaverunt eum. Eccli. xiii, 14 : Ex multa loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis,

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT II.

 IN CAPUT II JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT III.

 IN CAPUT III JOANNIS

 Unde sequitur :

 Et ideo sequitur conveniens retributio bonorum operum :

 CAPUT IV.

 IN CAPUT VI joannis

 Et hoc est quod sequitur :

 Unde sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT V.

 IN CAPUT V JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VI.

 IN CAPUT VI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur ex verbis Evangelistae :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur :

 CAPUT VII.

 IN CAPUT VII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VIII.

 IN CAPUT VIII JOANNIS

  Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT IX.

 IN CAPUT IX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT X.

 IN CAPUT X JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XI.

 IN CAPUT Xl JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XII.

 IN CAPUT XII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIII.

 IN CAPUT XIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT XIV.

 IN CAPUT XIV JOANNIS

 CAPUT XV.

 IN CAPUT XV JOANNIS

 CAPUT XVI.

 IN CAPUT XVI JOANNIS

 CAPUT XVII.

 IN CAPUT XVII JOANNIS

 Et ideo sequitur :

 Et ideo sequitur de fonte illuminationis :

 CAPUT XVIII.

 IN CAPUT XVIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIX.

 IN CAPUT XIX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XX.

 IN CAPUT XX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XXI.

 IN CAPUT XXI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

Et hoc est quod sequitur :

" Quia Filius hominis est, "

Hoc est, quia hoc meruit merito congrui, in hoc quod Filius hominis est, in quo legem posuit, et judicatus et condemnatus fuit. Et haec est lectura secundum Augustinum. Daniel. VII, 13 et 14 : Ecce cum nubibus caeli quasi Filius hominis veniebat, et usque ad antiquum dierum pervenit. Et in conspectu ejus obtulerunt eum : et dedit ei potestatem, et honorem, et regnum : et omnes populi, tribus, et linguae ipsi servient.

Chrysostomus autem huic lecturae concordat quidem, sed distinguit aliter, et punctat sic : " Et potestatem dedit ei, etc. ", quando misit eum in carnem, " quia Filius hominis est, nolite mirari hoc. " Ac si dicat: Nolite mirari hoc quod ipse est Filius hominis, cui tantam et suscitandi et judicandi dedit potestatem : quia Filius Dei latet in Filio hominis, et Filius Dei aequali auctoritate judicat et suscitat cum Patre : quamvis Filius hominis in quantum Filius hominis est, judicat et suscitat ministerio sub Patre. Non enim est admirandum, si illi homini in quo latet Filius Dei, magna committat opera suae potestatis. Psal. IV, 4 : Scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum, hoc est, mirae suae potestatis opera commisit illi sancto, qui est Sanctus sanctorum. Unde, Daniel. vii, 14 : Potestas ejus, potestas aeterna, quae non auferetur, et regnum ejus, quod non corrumpetur. Hoc enim dicitur de Filio hominis, cui antiquus dierum suam potestatem commisit exsequendam. Luc. I, 32 : Dabit illi Dominus Deus sedem David, patris ejus : et regnabit in domo Jacob in aeternum. Jerem. xxiii, 5 et 6 : Regnabit rex, et sapiens erit, et faciet judicium et justitiam in terra... Et hoc est nomen quod vocabunt eum: Dominus justus noster. Sic sub eodem sensu legitur secundum Chrysostomum. Secundum autem Augustinum, hoc quod dicit: " Nolite mirari, " hoc punctatur cum

consequenti, et refertur ad sequens : quia quamvis secundum seipsum sit mirabile quod mortui resurgent ad vocem Filii Dei : tamen si attenditur quod vox Filii Dei est eadem cum illa de qua dicitur, ad Roman. IV, 17 : Deus... qui vivificat mortuos, et vocat ea quae non sunt, tamquam ea quae sunt : nihil habet admirationis si vox quae potuit instaurare naturam cum non esset, potuit reparare eamdem cum corrupta esset. Act. XXVI, 8 : Quid incredibile judicatur apud vos, si Deus mortuos suscitat ? Amos, IX, 11 : Suscitabo tabernaculum David, quod cecidit : et reaedificabo aperturas murorum ejus, et ea quae corruerant instaurabo. Unde in hac consideratione hoc non est mirandum, maxime apud Judaeos qui Scripturam noverant.

" Quia venit hora, "

Continuo transitu temporis. Habacuc, ii, 3 : Veniens veniet, et non tardabit.

" In qua omnes, " sine distinctione, et sine exceptione personarum. Sapient. VI, 8: Non enim subtrahet personam cujusquam Deus, qui omnium est dominator. I ad Corinth. xv, 31 : Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur.

" Qui in monumentis sunt, " hoc est, in sepulcris. Et ponit continens pro contento per metonymiam, hoc est, omnes mortui: quia non omnes invenientur in monumentis, eo quod quidam exurentur in igne quo exuretur facies mundi, et quidam sunt insepulti abjecti, vel ad cineres concremati et in omnem ventum sparsi: sicut sancta Baldina cum sociis suae passionis.

" Audient vocem Filii Dei. " Quamvis enim Filius hominis in forma hominis exsequatur ministerium judicii, tamen a Filio Dei per naturam divinam est virtus suscitationis mortuorum. Et ideo dicit: " Audient vocem Filii Dei. " Ezechiel. xxxvii, 13 : Et scietis quia ego Dominus, cum aperuero seplchra vestra, et eduxero vos de tumulis vestris.

" Et procedent " ad judicium " qui bona fecerunt, " fidei, spei, et charitatis, " in resurrectionem vitae " gloriosae et aeternae : " qui vero mala egerunt, " scilicet peccata mortalia, " in resurrectionem judicii " et condemnationis. Daniel.-XII, 2 : Multi de his qui dormiunt in terrae pulvere evigilabunt, alii in vitam aeternam, et alii in opprobrium ut videant semper. Unde boni resurgent et immutabuntur ad gloriam. Alii autem mali incorruptibiles quidem, hoc est, sine diminutione membrorum resurgent: sed non immutabuntur, quia corpora tetra et passibilia et pigra et animalia habebunt in poena aeterna. Et ideo dicitur, I ad Corinth. xv, 51 : Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. Ideo etiam dicitur de malis in Psalmo I, 5 : Non resurgent impii in judicio, neque peccatores in concilio justorum. Quia non resurgent ad gloriam, quod vere resurgere est: quia manebunt in peccato et morte aeterna, in quam per peccatum inciderunt. De quibus dicitur, Amos, IV, 2 et 3 : Ecce dies venient super vos, et levabunt vos in contis, et reliquias vestras in ollis ferventibus. Et per aperturas exibitis altera contra alteram, el projiciemini in Armon, hoc est, in infernum. Exibit enim anima de apertura inferni, et corpus de apertura sepulcri: et per sententiam finalem in infernum detrudentur, in carcere perpetuo includendi.

Hoc est ergo in quo Christus probat se habere cum Patre potestatis aequalitatem.

" Non possum ego a meipso facere quidquam. Sicut audio, judico : et judicium meum justum est, quia non quaero voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.

Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum non est verum.

Alius est qui testimonium perhibet

de me, et scio quia verum est testimonium quod perhibet de me. "

In hac parte removet eam quae dictis fieri posset dubitationem. Posset enim aliquis dicere quod quia est aequalis Patri, nihil haberet a Patre, maxime ex hoc quod dicit, quod sicut habet Pater vitam in semetipso, sic et Filius habet vitam in semetipso : ideo hic occurrit et ostendit quod omnia, quae est, et potest, et facit, habet a Patre.

Dicit autem hic duo : in quorum primo per hoc quod omnia habet a Patre, ostendit quod judicium aequissimum erit quod judicabit: in secundo autem ostendit hoc esse verum per rationem verae testificationis, ibi, v. 31 : " Si ego testimonium, etc. "

Adhuc autem in prima harum tria dicit, scilicet, quod ea quae habet, a Patre habet : et quod ex hoc rectum probatur judicium esse : et rationem hujus subjun-

Dicit ergo : " Non possum ego, " in persona divina vel humana acceptus, " a meipso quidquam facere : " quia sicut non sum a meipso, ita non habeo virtutem a meipso, nec operor a memetipso. In hac ergo locutione non fit negatio aequalitatis, sed potius negatio est innascibilitatis : quia Filius non est a seipso sicut Pater, sed potius est natus a Patre. Et sicut lumen nihil potest iacere a seipso, sed potius hoc quod facit habet a sole : ita Filius potest quidquid Pater potest, tamen nihil potest a seipso : quia hoc quod potest, habet a Patre : et ideo mea potentia demonstrat potentiam Patris a quo sum, et sine quo non sum, et qui in me manens, mecum facit opera. Joan. XIV, 10 : Pater in me manens, ipse facit opera. Ibidem, v. 10 : Ego in Patre, et Pater in me est. Et ideo operatio Filii Dei demonstratio fuit divinae virtutis. Exod. VIII, 19 : Digitus Dei est hic. Lucae, XI, 20 : In digito Dei ejicio daemonia. Joan. I, 14 : Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre, qui totam Patris possedit potestatem. Sed,

" Sicut audio, judico. "

Quasi diceret : Ex quo non facio quidquam a meipso exclusa potentia Patris, quae per generationem est in me. Ergo etiam in judiciaria potestate nec possum quidquam facere a meipso, sed " judico, " in exsecutione judicii, " sicut audio " a Patre esse judicandum. Auditus autem ille est esse a Patre : quia metaphorice est auditus in Deo. Sicut enim qui audit, ab alio percipit, et accipit quod faciendum audit: ita Filius a Patre accipit per generationem quod faciendum et exsequendum accipit. Et sic judico de omnibus faciendis accipiens a Patre : sive hoc sit de faciendis, sive in futuro de salvandis, vel de damnandis. Proverb. XII, 17 : Qui quod novit loquitur, judex justitiae est. Et quia judicium communiter accipitur pro judicio de faciendis, quod Christus tunc fecit et ostendit in omnibus factis : et pro judicio futuro, quod ostendet in justa retributione bonorum et malorum : ideo injuste Judaei calumnibantur ea quae fecit, sive in sabbato faceret, sive alio tempore. Unde Glossa : " Dedit mihi Pater potestatem judicandi: non tamen possum a meipso, quia qui non est a se, non facit a se : et ideo qui culpat eum de opere sabbati, culpat Patrem. Alia Glossa legit hoc de Filio hominis, qui nihil a se potest in quantum est Filius hominis : sed sicut audit a Patre, cujus divinitati sociatus est in unitatem personae Filii. Audit enim sic Patrem in se manentem. Psal. lxxxiv, 9 : Audiam quid loquatur in me Dominus Deus. Joan. xv, 15 : Omnia quaecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis." Et " ideo " judicium meum, " de quibuscumque faciendis, vel judicandis, " justum est, " quia ad primam rectitudinem Patris mensuratum est. Jerem. XXIII, 6 : Hoc est nomen quod vocabunt

eum : Dominus Justus noster. Psal. cxviii, 137 : Justus es, Domine, et rectum judicium tuum. Utrumque autem istorum dicitur in Psalmo XVI, 2 : De vultu tuo judicium meum prodeat. Judicium Christi non potest esse nisi justum : quia semper procedit de vultu praescientiae et rectitudinis Dei. Et est locutio ista, sicut si ponam in corde alicujus periti viri omnes leges et omnia jura esse descripta, ille in judicando de faciendis, dicendis, et judicandis, non judicat nisi sicut videt et audit a lege : et non voluntatem propriam facit, sed legis. Sic enim descripta est rectitudo Patris in corde Christi: et ideo universa refert ad ipsam.