IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM

 PROLOGUS IN QUO LAUDATUR EVANGELISTA.

 PROLOGI S. HIERONYMI IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM EXPLANATIO.

 CAPUT I.

 IN CAPUT I JOANNIS

 Sequitur autem de modo operandi cum dicit :

 Sequitur:

 Dicit igitur : Et interrogaverunt eum. Eccli. xiii, 14 : Ex multa loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis,

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT II.

 IN CAPUT II JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT III.

 IN CAPUT III JOANNIS

 Unde sequitur :

 Et ideo sequitur conveniens retributio bonorum operum :

 CAPUT IV.

 IN CAPUT VI joannis

 Et hoc est quod sequitur :

 Unde sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT V.

 IN CAPUT V JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VI.

 IN CAPUT VI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur ex verbis Evangelistae :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur :

 CAPUT VII.

 IN CAPUT VII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VIII.

 IN CAPUT VIII JOANNIS

  Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT IX.

 IN CAPUT IX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT X.

 IN CAPUT X JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XI.

 IN CAPUT Xl JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XII.

 IN CAPUT XII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIII.

 IN CAPUT XIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT XIV.

 IN CAPUT XIV JOANNIS

 CAPUT XV.

 IN CAPUT XV JOANNIS

 CAPUT XVI.

 IN CAPUT XVI JOANNIS

 CAPUT XVII.

 IN CAPUT XVII JOANNIS

 Et ideo sequitur :

 Et ideo sequitur de fonte illuminationis :

 CAPUT XVIII.

 IN CAPUT XVIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIX.

 IN CAPUT XIX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XX.

 IN CAPUT XX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XXI.

 IN CAPUT XXI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

IN CAPUT XIV JOANNIS

ENARRATIO.

" Non turbetur cor vestrum. Creditis in Deum, et in me credite. "

Hic incipit informatio discipulorum ad sanctitatem per sermonem.

24. Qui non diligit me, sermones meos non servat. Et sermonem quem audistis, non est meas, sed ejus qui misit me, Patris.

25. Haec locutus sum vobis, apud vos manens.

26. Paraclitus autem Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis.

27. Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis : non quomodo mundus dat, ego do vobis. Non turbetur cor vestrum, neque formidet.

28. Audistis quia ego dixi vobis : Vado, et venio ad vos. Si diligeretis me, gauderetis utique quia vado ad Patrem, quia Pater major me est.

29. Et nunc dixi vobis priusquam fiat, ut cum factum fuerit, credatis.

3o. Jam non multa loquar vobiscum. Venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam.

31. Sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater , sic facio. Surgite, eamus hinc.

Dividitur autem in duas partes : in quarum prima sermo proponitur exhortationis ad fidem et sanctitatem : in secunda autem, suffragium orationis ponitur ad sanctitatis confirmationem, ibi, cap. XVII, 1 : " Haec locutus est Jesus, et sublevatis oculis, etc. "

Dividitur autem prima pars in tres partes : in quarum prima instruit ad perfectam fidem : in secunda, ad charitatis perfectionem, ibi, cap. xv, 1 : " Ego sum vilis vera, etc. " In tertia

autem, quia desolati erant per tristitiam Passionis, instruit eos de spe futurae consolationis, tum per Paraclitum mittendum, tum per seipsum in proximo resurrecturum. Et hoc incipit ibi, cap. XVI, 5 : " Haec autem ab initio non dixi vobis, etc. "

Prima harum partium dividitur in duas : in quarum prima confortat ad fidem quod de recessu suo conturbati, non vacillent in fide : in secunda autem, ut magis consolentur, ostendit qualiter per fidem operantem per dilectionem praecedentem possent sequi ipsum, ibi, v. 15 : " Si diligitis me, mandata mea servate, etc. "

Adhuc autem, prior pars dividitur in tria : in quorum primo exhortatur ne fides vacillet ex recessu Christi per mortem : quia in recessu est utilitas praeparationis ad beatitudinem. Secundo, ostendit quod ipse est ad locum paratum via per mortem. Tertio, ostendit perfectae fidei potestatem. Secunda incipit ibi, v. 4 : " Et quo ego vado, scitis, etc. " Tertia vero ibi, v. 12 : " Amen, amen dico vobis : Qui credit in me, etc. "

Adhuc autem, prior harum habet quatuor paragraphos : in quorum primo confortationem ponit ne fides vacillet : in secundo, dat rationem ex utilitate suae praecessionis in mansionem beatitudinis : in tertio, infallibilitatem ostendit sui sermonis : in quarto autem, utilitatem allegat consolatorias suae reversionis. Secundum est ibi, v. 2 : " In domo Patris mei, etc. " Tertium, ibi, v. 2 : " Si quo minus, etc. " Quartum, ibi, v. 3 : " Et si abiero, etc. "

In primo horum dicit duo : confortationem, et id quod accipitur in confortatione.

Dicit ergo discipulis suis, quos ut semen futurae Ecclesiae praecipue confor- tari oportebat: quia aliter tota Ecclesia fuisset desolata. Isa. I, 9 : Nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus, et quasi Gomorrha similes essemus :

" Non turbetur cor vestrum, neque formidet . "

Duo sunt in corde, scilicet, intellectus, et affectus. Propter intellectum dicit. : " Non turbetur. " Propter affectum 1 dicit: " Neque formidet. "

Turbatur enim id quod obtenebratur, ut non possit videre quid agat. Et hoc est quando dubietas lumen intellectus agentis obnubilat, ut non possit in eo lumen clarum veritatis videre. Luc XXIV, 38 : Quid turbati estis, et cogitationis ascendunt in corda vestra ? Haec autem turbatio serenitatis cordis eorum, causabatur ex recordatione subtractionis dulcissimae praesentiae Christi corporalis. Job, xxiii, 15 : A facie ejus turbatus sum, et considerans eum, timore sollicitor. Magna enim fuit causa turbationis quando videbant quod a tam impiis, tam pius et justus Dominus occumbere debuit. Proverb. xxv, 26 : Fons turbatus pede et vena corrupta, justus cadens coram impio.

" Neque formidet. " Formido est affectus trepidatio, quae inducit virium trepidationem et tremorem. Isa. XXI, 3 et 4 : Corrui cum audirem, conturbatus sum cum viderem. Emarcuit cor meum : tenebrae obstupefecerunt me. Haec enim omnia facit in homine formido. Psal. LIV, 6 : Timor et tremor venerunt super me, et contexerunt me tenebrae. Sic ergo turbati et formidantes a terrore recessus Domini ab eis.

Econtra dicit Dominus : " Non turbetur cor vestrum, " quantum ad intellectum, ne tenebretur ad videndam fidei veritatem : " neque formidet, " quan-

tum ad dimittendum fidei constantiam. Proverb. xii, 21 : Non contristabit justum quidquid ei acciderit. Proverb. XXVII, 1 : Justus quasi leo confidens, absque terrore erit.

Dicit autem : " Non turbetur cor vestrum, " quia corde constante, totum corpus constans erit. Hoc est enim principium vitae, et motus, et sensus, et omnium aliorum. Et ideo in illo est totum. Proverb. IV, 23 : Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit.

Contra duplicem autem morbum cordis, unam proponit medicinam, dicens :

" Creditis in Deum, etc. "

Duo enim dicit, quorum unum consequens est ex alio.

Primum est, quod dicit : " Creditis in Deum, " per assensum fidei, quem in Deum vos confortantem habetis : consequens est, ut in me credatis, quia ego sum Deus.

Et hoc est : " Et in me credite. " Et ideo est sicut dico vobis : quia utilitas magna vobis et omnibus fidelibus ex transitu meo proveniet. Fides enim in Patrem omnipotentem confortat : fides in me omnem veritatem omnia promissa verificat : et ideo turbationem pellite, et ad veritatem meam cor serenate. Credentes autem in Deum Patrem omnipotentem, formidinem projicite, et in potentia virtutis ejus corde forti state. Ad Ephes. VI, 10 : Confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus." In domo Patris mei mansiones multae sunt. "

Tangit hic rationem confortationis ex utilitate sui transitus. Quia quamvis ab aeterno in domo Patris receptacula beatorum sint distincta per praedestinationem, tamen ut beati intrent in ea sine impedimento, removeri oportet impedimenta et offendicula per Christi sanguinem. Cherubim enim et flammeum gladium atque versatilem collocavit Dominus ad custodiendam viam ligni vitae, quae per sanguinem oportet removeri.

Et hoc est quod dicit. Bene dico, quod cor vestrum non formidet : quia " in domo Patris mei, " quae receptaculum est commune omnium beatorum. Psal. xxv, 8 : Domine, dilexi decorem domus tuae, etc. Baruch, III, 24 : 0 Israel, quam magna est domus Dei, et ingens locus possessionis ejus ! Psal. lxxxiii, 5 : Beati qui habitant in domo tua, Domine : in saecula saeculorum laudabunt te.

" Mansiones multae sunt. "

Quia secundum differentias meritorum sunt etiam distinctiones praemiorum. Et illae sunt mansiones in quibus requiescunt beati fideles : ita quod non cadit in eis turbatio mundi. Psal. xxx, 21 : Proteges eos in tabernaculo tuo, a contradictione linguarum.

Istae mansiones sunt excubiae fidelium, sunt absconsiones divinorum secretorum, sunt pulchritudines divinorum luminum, sunt ordines Angelorum Deo assistentium, sunt proiectiones victorum, sunt promptuaria omnium voluptatum.

De excubiis dicitur in Psalmo cxvii, 15 : Vox exsultationis et salutis in tabernaculis justorum.

De absconsionibus, similiter in Psalmo xxx, 21 : Abscondes eos in abscondito faciei tuae, a contradictione hominum.

De pulchritudinibus dicitur, Numer. XXIV, o : Quam pulchra tabernacula tua, Jacob ! et tentoria tua, Israel !

De ordinibus Angelorum dicitur, Deuter. xxxii, 8, secundum aliam translationem : " Statuit terminos populorum

juxta numerum Angelorum Dei . " De protectionibus securissimis victorum de mundo triumphantium, in Psalmo lxxxiii, 2 et 3 : Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum ! concupiscit, et deficit anima mea in atria Domini : cor meum et caro mea exsultaverunt, etc.

De promptuariis, iterum in Psalmo cxliii, 13 : Promptuaria eorum plena, eructantia ex hoc in illud. Item, Psal. xxxv, 9 : Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, etc.

Ibi est sinus Abrahae in requie beatorum pauperum, ut paupertatis obliviscantur. Luc. XVI, 22 : Factum est autem ut moreretur mendicus, et portaretur ab Angelis in sinum Abrahae. Ibi exsultabunt sancti in gloria, laetabuntur in cubilibus suis . Ibi enim constituit Deus lucidissimas mansiones in quibus requiescunt Sanctorum animae : sicut dicitur in visionibus Esdrae. Tantus ergo decor mansionum vos confortet, quia viam ad illum sanguine meo praeparabo.

" Si quo minus dixissem vobis : Quia vado parare vobis locum. "

Altera ratio est, sumpta a sermonis sui veritate in quem credunt : quia in Deum credunt.

Unde dicit : " Si quo minus, " hoc est, si aliquo minus esset quam dixit. Unde littera quam legit Chrysostomus habet : " Si autem non, " hoc est, si non esset sicut dixi vobis : tunc pro certo " dixissem vobis, " sicut amicis. Nollem enim quod vitam illam perderetis : nisi perdendo istam, meliorem inveniretis. I ad Corinth. xv, 19 : Si in hac vita tantum in Christo sperantes simus, miserabiliores sumus omnibus hominibus. Nunc autem multo plus in re, quam ego dixerim vobis. III Re- gum, x, 7 : Probavi quod media pars mihi nuntiata non fuerit. Major est sapientia et opera tua quam rumor quem audivi, scilicet in terra mea.

Dico ergo : " Si quo minus, " supple, esset, " dixissem vobis, " hoc est, vobis fidelibus fideliter annuntiassem : " Quia vado, " per mortem, " parare vobis locum " tam pulchrum et delectabilem. Quamvis enim mansiones jam sint in domo, quantum ad praedestinationem aeternam : tamen et a me, et a vobis oportet eas parari. A me quidem per opus redemptionis, quo removentur obstacula : et a vobis per merita, quibus mereamini beatitudinis praemia.

Sic ergo " vado " utiliter " vobis parare locum. " Isa. xlix, 20 : Augustus est mihi locus, fac spatium mihi. ut habilem. Quia peccatum locum facit angustum ad intrandum, et hoc non potuit fieri nisi per Christum. IV Regum, VI, 1 et 2 : Ecce locus, in quo habitamus coram te, angustus est nobis. Eamus usque ad Jordanem, et tollant singuli de silva materias singulas, ut aedificemus nobis locum ad habitandum. Et in hoc signatur praepatio qua singuli sibi praeparant mansiones per bonorum meritorum operationem.

Sic ergo non turbemini, neque formidetis in dictis meis : quia vera sunt si minus esset quam quod per mortem vobis aeternas praeparo mansiones, ego fideliter dixissem vobis.

" Et si abiero, et praeparavero vobis locum, iterum venio, et accipiam vos ad meipsum, ut ubi sum ego, et vos sitis. "

Ecce quarto inducit sermonem consolatorium ex sui ad mansionem comitatu, et in mansione beatudinis societate.

Et ideo dicit tria i praecessionem sui ad loci praeparationem, adventum sive reditum ad nostri assumptionem, et sui nobiscum in beatitudine perpetuam societatem.

Dicit ergo : " Et si abiero " a vobis per praesentiam corporalem per mortem. Ad Hebr. IX, 24 : Non in manufacta sancta Jesus introivit, exemplaria verorum : sed in ipsum caelum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis. Ad Hebr. VI, 19 et 20 : Ad interiora velaminis, ubi praecursor pro vobis introivit Jesus, secundum ordinem Melchisedech vontifex factus in aeternum. Si ergo sic abiero, " et praeparavero vobis locum, " per impedimentorum et obstaculorum remotionem et pretii solutionem, sicut diximus. Sic enim superna Jerusalem aedificatur ut civitas per mansiones beatorum. Psal. CXXI, 3 et 4 : Jerusalem, quae aedificatur. ut civitas, etc. Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini. Quia tribus Dei habitant in mansionibus Dei. Propter hoc Petrus videns in lumine transfigurationis istas beatorum mansiones, et omnibus delectamentis mundi exutus, in ipsis permanere desiderabat, dicens, Matth. XVII, 4 : Bonum est nos hic esse : si vis, faciamus hic tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum, et Eliae unum. Si ergo talem locum vobis praeparavero per mortis pretium,

" Iterum venio, etc. "

" Iterum venio, " tempore resurrectionis, et tempore mortis singulorum vestrorum, et tempore extremae discussionis. Habacuc, II, 3 : Si moram fecerit, exspecta illum, quia veniens veniet, et non tardabit.

" Et accipiam vos ad meipsum, " ita quod ego ipse educam vos de mundo. Et hoc signatum est, Genes. XXIV, 67, ubi dicitur, quod Isaac introduxit eam, scilicet Rebeccam, in tabernaculum Sarae matris suae, et accepit eamuxorem;et in tantum dilexit eam, ut dolorem, qui ex morte matris ejus acciderat, temperaret. Isaac enim Christus, Rebecca Ecclesia primitiva, tabernaculum domus aeterna, Sara quoque synagogae primo erat ad habitandum exhibita, et postea Ecclesiae data, quae uxor in uno spiritu conjuncta, a Dei Filio accipitur, et pro synagoga diligitur. Etiam istud signatum est, Genes. XLIII, 16, ubi dixit Joseph de fratribus suis : Introduc viros domum, et occide victimas, et instrue convivium, quoniam mecum comesturi sunt meridie. Et, Exod. xv, 17 : Introduces eos, et plantabis in monte haereditatis tuae, firmissimo habitaculo tuo quod operatus es, Domine. Sic ergo accipiam vos ad meipsum, " ut ubi sum ego, " in lumine beatitudinis, " et vos sitis. " Ecce perpetua Christi societas. Apocal. XXI, 3 : Ecce tabernaculum. Dei cum hominibus, et habitabit cum eis, et ipsi populus ejus erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus. Ezechiel. xlviii, 35 : Nomen civitatis ex illa die, Dominus ibidem. Tunc fiet id quod dicitur, Act. XVII, 28 : In ipso vivimus, et movemur, et sumus. Joan. XII, 26 : Ubi sum ego, illic et minister meus erit.

" Et quo ego vado, scitis, et viam scitis. "

Hic ostendit confortationem et consolationem discipulorum per viae ad beatitudinem certitudinem : quia ipse est via eorum ad beatitudinis mansiones.

Dividitur autem haec pars in duas partes : in quarum prima certam proponit esse viam : in secunda, de via objectam sibi removet dubitationem.

Dicit ergo : " Quo ego vado, scitis, " quia quaedam viae certitudo est per certum terminum, ideo illam praemittit dicens : " Quo ego vado, scitis, " per virtutes omnium operum et passiones et intentionum ad Patrem, ut objectum et

causam beatitudinis in mansionibus singulorum. Joan. XVI, 5 : Vado ad eum qui misit me : et nemo ex vobis interrogat me : Quo vadis ? Ita enim est clarus recessus meus, quod nemo interrogans dubitabit, scientibus cunctis absque dubitatione, quia ad Patrem et ad locum beatitudinis vado. Joan. III, 13 : Nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo, Filius hominis, qui est in caelo. Et hoc signatur, Act. I, 9, ubi dicitur : Videntibus illis elevatus est. Quod enim omnibus patuit, cunctis videntibus est impletum.

" Et viam scitis, " quia ego sum ostium et via, sicut, Joan. x, 9, dicitur. Non est alia via ad beatitudinem nisi ego in sacramentis quae perfeci, et verbis que docui, et exemplis quae praebui, et miraculis quibus omnia confirmavi. Joan. x, 9 : Per me si quis introierit, salvabitur : et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet. Proverb. IV, 18 : Justorum semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectum diem. Isa. XXVI, 7: Semita justi recta est, rectus callis justi ad ambulandum. Et ibidem, v. 8: In semita judiciorum tuorum, Domine, sustinuimus te, etc. Sic ergo " viam scitis. "

" Dicit ei Thomas : Domine, nescimus quo vadis: et quomodo possumus viam scire ? "

Hic incipit secundum in quo removet dubitationes sibi de certitudine viae objectas.

Sunt autem duae, quarum una oritur ex alia. Una quidem Thomae, et alia Philippi.

Illa quae est Thomae, est duplex secundum duplicem viae certitudinem a Christo descriptam. Describit enim viam per certitudinem termini, quando dixit : Quo ego vado, scitis. Descripsit terminum viae per transitum quando dixit : Viam scitis.

Et his duobus Thomas duplicem opponit dubitationem.

Et habet duas partes. Primo proponitur dubitatio, et secundo ad dubitationis propositae remotionem Christi illuminatio.

Dicit ergo : " Dicit ei Thomas, " cui competit, hoc est, quia Didymus sive dubius dicebatur. Quia etiam postquam Christus se viam pen passionis sacramentum paraverat, et beatitudinem Resurrectionis attigerat, adhuc dubitabat. Joan. xx, 25 : Nisi videro inmanibus ejus fixuramclavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam. Haec tamen dubitatio dispensatoria fuit : quia nobis profuit ad majorem viae distinctionem.

" Domine, nescimus quo vadis. "

" Domine. " Quem Dominum profitetur, eidem se debere obedire credit. Psal. VIII, 2 : Domine Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universal terra !" Nescimus quo vadis. " Directe negat quod Christus verum esse dixerat. Sed dicendum quod uterque verum dixerat Christus enim dixerat quod se (qui via est) noverant. Thomas autem negat: quia licet Christum noverit, tamen de Christo sub mentione viae dubitabat : et quaerit. Sicut qui noscit Choruscum, non oportet quod noscat eum sub forma venientis.

Sic ergo dicit: " Nescimus quo vadis, " quia licet sciamus quod ad Patris beatitudinem vadis, non tamen scimus Patrem sub ratione termini sive finis viae tuae : et ideo nescimus quo vadis. Proverb. xxx, 18 et 19 : Tria sunt difficilia mihi, et quartum penitus ignoro : viam aquilae in caelo, viam colubri supra petram, viam navis in medio mari, et viam viri in adolescentia. Via enim aquilae in caelo, est via Filii Dei secundum deitatem, in caelestibus nobis praeparandis. Via colubri supra petram, est via Christi secundum quod est Dei sapientia, supra solidum veritatis doctrinae divinorum se-

cretorum. Via navis in medio mari, est via humanitatis Christi in amaritudine mundi, nos ad siccum et solidum aeternitatis portans. Via viri perfecti in gratia et sapientia in adolescentia, est via Christi carnem assumentis ex adolescentula Virgine. Et de his viis quaeritur a Sanctis, Psal. lxxvi, 20 : Vestigia tua non cognoscentur.

" Et quomodo possumus viam scire ? ".

Quia via scitur, et quaeritur, per terminum et finem ad quem ducit. Joan. III, 8 : Nescis unde veniat, aut quo vadat. Job, xxviii, 7 : Semitam ignoravit avis, nec intuitus est eam oculus vulturis. Avis enim Christus est, cujus semita carnalibus ignorata est. Vultur etiam Christus est, quia vultur a volendo dicitur, eo quod escam concupiscit, et longe percipit : et hujus oculos quibus vias suas dirigit, carnales non intuentur. Baruch, iii, 20 et 21 : Viam disciplinae ignoraverunt, neque intellexerunt semitas ejus. Et, ibidem, v. 23 : Viam autem sapientiae nescierunt, neque commemorati sunt semitas ejus.

" Dicit ei Jesus: Ego sum via, et veritas, et vita. Nemo venit ad Patrem, nisi per me. "

" Si cognovissetis me, et Patrem meum utique cognovissetis : et amodo cognoscetis eum, et vidistis eum. "

Ecce illuminatio dubitationis.

Dicit autem tria : viae certificationem, certi ficationis probationem, et certam termini viae demonstrationem.

Dicit ergo: " Ego sum via, et veritas, et vita. "

In via tria sunt per quae cognoscitur et determinatur, scilicet transitus qui debet esse tritus, et rectitudo qua sine errore deviandi, itinerantes deducit, et terminus quem attingit. Et illa est bona via. Et quoad ista tria dicit Christus tria de se: " Ego sum via, " qua per me ut tritum exemplum virtutum transitur. Ego sum " veritas, " in doctrina in qua numquam deviatur. Ego sum " vita, " quoad deitatem, in qua quicumque per me venit, in sempiternum vivet. Et hoc intendit secundum litteram.

De primo dicitur, ad Roman. v, 2 : Per quem, scilicet Jesum, habemus accessum ad Patrem. Matth. VII, 14: Quam angusta porta, et arcta via est, quae ducit ad vitam ! et pauci sunt qui inveniunt eam. Baruch, III, 3 : Si in via Dei ambulasses, habitasses utique in pace sempiterna. Proverb. x, 17 : Via vitae custodienti disciplinam. De veritate autem dicitur in Psalmo lxxxviii, 35 : Quae procedunt de labiis meis non faciam irrita. II ad Corinth. I, 18 et 19 : Non est in illo Est et Non... Sed Est in illo fuit. Et infra, v. 20 : Quotquot enim promissiones Dei sunt, in illo Est: ideo et per ipsum Amen Deo ad gloriam nostram. Amen autem idem est quod veritas. Apocal. III, 14 : Haec dicit Amen, testis fidelis et verus, qui est principium creaturae Dei.

De vita autem dicitur, Deuter. xxx, 20 : Ipse est vita tua, et longitudo dierum tuorum. Joan. x, 10 : Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant. Joan. i, 4 : In ipso vita erat, et vita erat lux hominum.

Haec ergo est expositio litteralis.

Inveniuntur autem et aliae sanctorum Doctorum expositiones accommodatae et bonae. Augustinus : " Ego sum via " quaerentibus, " veritas " invenientibus, " et vita, " sine morte pervenientibus.

Adhuc autem, Augustinus : "Ego sum via " non errans quaerentibus. Psal. cvi, 4 : Erraverunt in invio et non in via. " Veritas " non fallens invenientibus. Psal. cxliv, 13 : Fidelis Dominus in omnibus verbis suis. " Vita " indeficiens pervenientibus. Luc. x, 42 : Maria opti-

mam partem elegit, quae non auferetur ab ea.

Adhuc autem, " Ego sum via " ducens. Proverb. IV, 11 et 12 : Ducam te per semitas aequitatis, quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui, et currens non habebis offendiculum. " Veritas" lucens ad ingrediendum. Malach. IV, 25 : Orietur vobis timentibus nomen meum Sol justitiae, et sanitas in pennis ejus. " Vita " pascens. Joan. x, 9 : Ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet.

"Ego sum via " in exemplo. Joan. xiii, 15 : Exemplum dedi vobis, etc. " Veritas " in promisso. Psal. lxxxiii, 35 : Quae procedunt de labiis meis non faciam irrita. " Vita " in praemio. Ad Roman. VI, 23 : Stipendia peccati mors : gratia autem Dei, vita aeterna.

Hujus viae determinationem ponit, cum subjungit :

"Nemo venit ad Patrem, nisi per me. "

" Nemo venit ad Patrem, " ad quem omnes per aliquam viam venire intendunt, " nisi per me " ducentem, sicut via ducit. Quia nec ad cognitionem Patris venitur nisi per me. Joan. I, 12 : Unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit. Matth. XI, 27 : Neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Fidus revelare. Similiter ad Patrem remunerantem in vita, nemo venit nisi per me. Et sicut dicitur, Joan. x, 30 : Ego et Pater unum sumus. Et per id, quod est in me via et visibile, venitur ad vitam divinam, quae est in deitate Patris et mea. Ad Hebr. x, 19 et seq.: Habentes itaque, fratres, fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi, quam initiavit nobis viam novam et viventem per velamen, id est, carnem suam, et sacerdotem magnum super domum Dei : accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, etc.

" Si cognovissetis me, etc.

Hic dat certam termini viae demonstrationem, dicens : " Si cognovissetis me, " secundum deitatem in operibus, et modo operum meorum facile cognoscere possetis, " et Patrem meum, " qui unum in deitate mecum est, " utique cognovissetis, " quia opera nostra indivisa sunt, sicut indivisa est virtus et substantia qua operamur. Joan. v, 17 : Pater meus usque modo operatur, et ego operor. Item, xlv, 10 : Pater in me manens, ipse facit opera. Ideo quia Filius manifestat Patrem, dicitur, ad Hebr. 1, 3 : Qui cum sit splendor gloriae, et figura substantiae ejus. Sapient. VII, 25 et 26 : Vapor est virtutis Dei, et emanatio quaedam est claritatis omnipotentis Dei sincera: et ideo nihil inquinatum in eam incurrit: candor est enim lucis aetrenae, et speculum sine macula Dei majestatis, et imago bonitatis illius. Et ideo per ipsum Pater cognoscitur : quia per identitatem essentiae unum est secum.

" Et amodo cognoscetis eum, etc. "

" Cognoscetis eum, " accepto Spiritu sancto, qui revelabit vobis omnia quae dixi vobis. Joan. XIV, 26 : Paraclitus Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis. Statim enim quia carnali affectu deposito accipietis Spiritum sanctum. In Spiritu autem sancto omnia ista quae modo non intelligitis, cognoscetis. I ad Corinth. XIII, 10 : Cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est. II ad Corinth. III, 18 : Nos vero omnes revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur, a claritate in claritatem, tamquam a Domini Spiritu.

" Et vidistis eum, " quia me viso secundum cognitionem deitatis, vidistis in eadem visione Patrem. Sicut de duobus omnino similibus dicitur : si unum istorum duorum vidisti, vidisti et alterum. Et unus videtur in altero: quia utriusque

est una substantia, et una virtus, et una operatio quae videtur esse in opere. Et secundum relationem unus est in intellectu alterius. Genes. xxxii, 30: Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea.

" Dicit ei Philippus : Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. "

Hic incipit Philippi dubitatio quae oriatur ex praecedenti. Dixit enim Christus in solutione praecedentis quaestionis, ubi Christus terminum viae se demonstravit, quod si cognoscerent Christum, cognoscerent et Patrem. Ideo Philippus quaesivit de Patre sub ratione Patris, quod Pater sibi ostenderetur.

Haec autem dubitatio duas habet partes, scilicet, petitionem Philippi, illuminationem Domini.

Petitio autem Philippi duo continet: unum quidem quod desiderabat, alterum autem est professio, quae hic sufficiebat.

Dicit ergo : " Domine, ostende nobis Patrem. " Ac si dicat: Ex quo dicis Patrem esse eum ad quem vadis, et in quo est terminus nostrae beatitudinis.

" Et sufficit nobis. " Ac si dicat: Nihil ultra quaerimus. II ad Corinth. III, 5 : Sufficientia nostra ex Deo est. I ad Corinth. xv, 28 : Ut sit Deus omnia in omnibus. Et hoc dixit Philippus: quia Patrem in ratione Patris, non cognovit: quamvis cognovit Deum in ratione Dei, et per opera Christum Deum esse cognoverit. Philippus enim, sicut in praecedentibus diximus, rudis fuit. Et licet cognoverit Deum in ratione Dei, tamen non cognovit sub distinctione personarum: et ideo indigebat illuminatione ampliori: et illam sicut pius doctor exhibet sibi Christus.

Unde subditur:

" Dicit ei Jesus : Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Philippe, qui videt me, videt et Patrem. " Quomodo tu dicis : Ostende nobis Patrem ?

Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est? Verba quae ego loquor vobis, a meipso non loquor. Pater autem in me manens, ipse facit opera.

Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est.

Alioquin propter opera ipsa credite. "

" Dicit ei Jesus, " ad illuminationem suae dubitationis : " Tanto tempore, etc."

Dicit autem hic quatuor: Philippi redargutionem, Philippi illuminationem, et ex illuminatione iteratam non intelligentis redargutionem, et illuminationis rationem.

Dicit ergo arguendo Philippum : " Tanto tempore vobiscum sum, " ostendens vobis meam et Patris operationem, et virtutem, et substantiam : " et, " per illa, " non cognovistis me. " Ac si dicat: Hoc mirum est valde : quia, " qui videt me, videt et Patrem meum, " sicut jam antedictum est. Et ideo mirum est, quod hoc toties a me auditum non cognovistis. Causa autem hujus, quod tanto tempore perfecte non cognovit eum, tangitur, Luc. XXIV, 16 : Oculi illorum tenebantur ne eum agnoscerent. Id autem quo tenebantur, fuit velamen carnis et infirmitatis, quo semper cogitare et dubitare cogebantur. Quia et si Petrus aliquando etiam pro se confitebatur et pro aliis, dicens : Tu es Christus, Filius Dei vivi , tamen iterum propter infirmitatem carnis resorbebatur ad fidei modicitatem. Et propter illam carnis assumptam infirmi-

tatem, semper Patrem meliorem Filio credebant: et ideo, ut dicit Glossa, nec Filium perfecte cognoverunt, quia in Dei natura Filius est aequalis Patri. Et ideo qui Patrem Filio meliorem credit, nec Filium cognovit esse Filium per naturam. Sed Abraham perfecte cognovit, de quo dicitur, Genes. XVIII, 2, quod apparuerunt ei tres viri stantes ante eum :.. et adoravit in terram. Sed quia hoc expressius ostensum est Philippo quam Abrahae, ideo est reprehensione dignus, quia non cognovit.

" Philippe, qui videt me, videt et Patrem meum. "

" Philippe, qui videt me, " per opera esse Deum, " videt et Patrem, " quia Deus incommunicabile est nomen, et deitatis natura nulli nisi uni secundum substantiam conveniens. Et ideo qui cognovit deitatem in Filio, cognovit eam in Patre : quia Pater et Filius unum sunt in natura, sicut dictum est et notatum superius supra capitulo x. Haec autem visio est ex reflexione intellectus super sensum : quia sensui patebant opera, intellectus ex aequalitatibus et quantitatibus et modis operum, distribuebat in ipso virtutem divinam. Et cum virtus infinita non possit alicui communicari creaturae, per hoc ostenditur quod in ipso erat potentia divina et substantia divina. In hoc autem quod missus erat, et omnis missus ab aliquo mittitur : et sic mittentis intelligitur persona. Et cum natura mittentis non potest esse in misso nisi per generationem, intelligitur quod.mittens est Pater.

Et ista est consequentia ex contextione sermonis : " Qui videt me, " scilicet Filium, discreta cognitione, " videt et Patrem. " Joan. VIII, 19 : Si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis. Aliter autem visione corporali Pater videri non potest. Unde, I ad Timoth. VI, 16 : Quem nullus hominum vidit, sed nec videre pot-est. Exod. XXXIII, 20 : Non videbit me homo, et vivet.

" Quomodo tu dicis, etc. "

Tu, inquam, electus Apostolus, tot doctrinis imbutus, tot miraculis confirmatus, tot revelationibus illuminatus : cum sis unus de illis, de quibus dixi, Matth. XIII, 11 : Vobis datum est nosse mysteria regni caelorum.

" Quomodo tu dicis : Ostende nobis Patrem ? "

" Tu " ergo talis, " quomodo dicis, " hoc est, dicere poteris : " Ostende nobis Patrem ? " cum toties tibi Pater in demonstrationibus operum ostensus sit. Joan. XVII, 6 : Pater, manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi. Si autem putas quod ad sensum Pater demonstrabilis sit, erras : quia supra, IV, 24, dictum est : Spiritus est Deus : et eos, qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare, et etiam cognoscere. Joan. v, 37 : Neque speciem ejus umquam vidistis, neque vocem ejus umquam audistis. Isa. xl, 18 : Quam imaffinem ponetis ?

" Non credis quia ego in Patre, etc. "

Ac si dicat : Si non credis, hoc mirum: est, " quia ego in Patre, " sicut unius naturae acceptae a Patre, sum in Patre, " et Pater in me est, " sicut auctor divinae generationis, mihi suam naturam communicans.

Et sic solvitur objectio quam quidam objiciunt. Quia dicunt : Si Filius est in Patre, et Pater est in Filio : ergo Filius est in seipso. Et hoc non est intelligibile, quod aliquid sit in seipso : sicut dicit Philosophus. Patet enim quod hoc non sequitur. Quia licet una et indivisa natura sit, per quam Filius est in Patre, et Pater in Filio : tamen modus habendi naturam illam, secundum rationem intelligendi

non est idem. Filius enim in Patre est per modum naturam illam a Patre recipientis. Et Pater est in Filio, per modum naturam illam per fluxum communicantis. Et ideo non sequitur quod Filius sit in seipso, propter hoc quod est in Patre qui est in Filio. Quia tunc sequeretur quod Filius naturam illam acciperet a seipso : quod est haeresis illorum, qui dicebant quod idem generat seipsum : quod dicere videbatur Abbas Joachim in Libello qui in concilio fuit condemnatus. Joan. x, 38 : Ut cognoscatis et credatis quia Pater in me est, et ego in Patre. Joan, I, 1 : In principio erat Verbum. Hoc enim sic supra expositum est, quod Filius est in Patre per indifferentiam substantiae.

" Verba quae ego loquor vobis, etc. "

Illuminationis praehabitae ponit hic perfectam rationem, dicens : " Verba quae ego loquor, " quae tantum habent effectum, quod quidquid dico, statim sit : quod non convenit nisi verbis Dei.

" Vobis, " ad vestram utilitatem expressa et a vobis audita. Psal. cxl, 6 : Audient verba mea, etc.

" A meipso non loquor " private, quia sic effectum non haberent : c Pater autem in me manens, " per substantiam, " ipse, " ut auctor, a facit opera " in me. Sicut enim est indivisa natura, ita indivisa operatio. Joan. v, 36 : Opera quae ego facio, scilicet in nomine Patris mei, testimonium perhibent de me. Et per opera probatur virtus et essentia : et sic potestis in operibus videre Patrem.

" Non creditis quia ego in Patre, etc. "

Quasi dicat: Tu non loqueris tantum pro te, sed pro omnibus aliis, " quia ego in Patre, et Pater in me est ? " Quasi diceret: Mirum est, si hoc post tot et tanta opera visa non creditis. I Joannis, v, 7 : Tres sunt qui testimo-nium dant in caelo : Pater, Verbum, et Spiritus sanctus : et hi tres unum sunt. Joan. XVII, 21 : Sicut tu, Pater, in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint.

a Alioquin propter opera ipsa credite. "

" Alioquin, " supple, si non simpliciter creditis, sine alio vos inducente ad fidem, " propter opera ipsa credite, " quia illa vos sufficienter ad fidem inducunt.

Ad intellectum istorum et omnium eorum quae supra, cap. v, viii et x, de ista doctrina dicta sunt, oportet intelligere, quod nulla sapientia et nulla scientia est causa entis, nisi sola sapientia et scientia divina : ita scilicet quod sit causa entis universaliter. Et quicumque ostendit quod sua scientia est causa entis universaliter, ubicumque vult, quandocumque vult : ille sufficientissime ostendit se esse Deum. Omnis enim humana scientia causatur ab ente, et ideo non potest esse causa entis. Constat autem quod sapientia, et scientia maninifestantur in verbis : quia, sicut dicit Damascenus, verbum est angelus intelligentiae. Et ideo quod verbum est causa entis, habet a sapientia et scientia a qua procedit. Verbum autem Christi ubicumque voluit, fuit causa entis in omnibus creaturis : ergo processit a sapientia et scientia, quae prima semper causa entis est, fuit, et erit: ergo ipse Deus fuit. Et ideo dixit, Joan. VII, 16 : Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me. Et hic dicit, quod verba efficiunt opera, quae entia creata mutant et constituunt : et ideo verbum esse in potestate. Matth. VII, 29 : Erat, scilicet Jesus, docetis eos sicut potestatem habens. Et sic intellectus sermo lectionis istius de necessitate concludit id quod Dominus ostendit. Et confutatur perfecte haeresis Ariana, quae identitatem substantiae in Patre, et Filio esse denegavit.

Attendendum etiam est, quod Philip-

pus, sicut dicit Glossa, non adhuc perfectus in fide, non intellexit Filium omnino similem Patri. Et quia hoc quamvis non esset mirum, quia adhuc plene non fuit illuminatus : tamen quia vergebat aliquantulum ad arianam haeresim, ideo Christus ut detestans haeresim futuram, contra Philippum fortiter et dure fuit invectus.

" Amen, amen dico vobis, qui credit in me, opera quae ego facio et ipse faciet, et majora horum faciet. "

Hic tertio perfectae ostendit fidei potestatem, et potestatis causam illius, ibi, v. 13 : " Quia ego ad Patrem vado. "

In primo horum tria dicit, scilicet, sermonis dicendi confirmationem, fidei in potestate demonstrationem, et demonstrationis quantitatem.

De primo dicit: " Amen, amen dico vobis, " duplici utens confirmatione: quia fides est supra rationem hominis in via, sicut dicit Richardus, et infra intelligentiam veritatis in patria. Et sic ex parte etiam indiget confirmatione. Job, IV, 4 : Vacillantes confirmaverunt sermones tui, et genua trementia confortasti. Ad Roman. IV, 20 et 21 : Confortatus est fide, dans gloriam Deo : plenissime sciens quia quaecumque promisit, scilicet Deus, potens est et facere.

" Qui credit in me, " hoc est, fidei devotione assentiens meae veritati, tendit in me. Joan. VII, 38 et 39 : Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum. Spiritus autem Deus, acceptus, mirabilium operator est.

Et hoc est:

" Opera quae ego facio et ipse faciet. "

Hoc est, eumdem Spiritum habebit ad operandum quae ego facio, et ipse faciei ea quoties utile judicabitur. Marc. XVI, 17 et 18 : Signa eos qui crediderint, haec sequentur : In nomine meo daemonia ejicient,linguis loquentur novis, serpentes tollent : et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit. Act. II, 19 : Dabo prodigia in caelo sursum, et signa in terra deorsum, etc. . Ad Hebr. II, 3 et 4: Ab eis qui audierunt, in nos confirmata esti contestante Deo signis et portentis, et, variis virtutibus, et Spiritus sancti distributionibus secundum suam voluntatem.

Sed hic quaeritur, Utrum hoc intelligitur de Dei demonstratione fidei formatae vel informis. Videtur quod non primo modo : quia multi fecerunt signa qui non habuerunt nisi fidem informem : sicut habetur, Matth. VII, 22 et 23 i Multi dicent mihi in illa die : Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus ? Et turni confitebor illis: Quia numquam novi vos. Si autem de fide informi intelligitur, hoc videtur inconveniens : quia per illam non inhabitat Spiritus sanctus in nobis : cum tamen ipse sit mirabilium operator, sicut supra diximus.

Ad hoc dicendum, quod in veritate intelligitur de fide formata non mortua : per quam mirabilium operator inhabitat.

Ad hoc autem quod objicitur de malis fidem informem habentibus, et miracula facientibus. Dicendum, quod isti non in Spiritu eos inhabitante signa faciunt, sed in Spiritu inhabitante Ecclesiam, cujus sanctitatem miracula illa ostendunt, sicut dicit Gregorius : et in Ecclesia fidem aedificant. Sed extra fidem Deus numquam fecit miraculum, ut dicit Augustinus. Et ideo pontifices haereticorum mumquam aliquod miraculum fecerunt.

Et si objicitur quod Antichristus qui extra fidem erit, miracula faciet. Dicendum, sicut dicitur, II ad Thessal. II, 9, quod veniet in signis et prodigiis. Signa

autem mendacia non sunt simpliciter signa : sicut nec operationes maleficorum vera signa sunt, ut dicit Augustinus.

Si autem quaeritur, quare modo credentes in Christum signa non faciunt ? Dicendum, quod nec Christus omni tempore fecit, sicut ipse dicit, Luc. IV, 27 : Multi leprosi erant in Israel sub Eliseo propheta : et nemo eorum mundatus est nisi Naaman Syrus. Signa enim non fiunt, nisi ordinante sapientia divina ad aedificationem fidei : et ut vel personae sanctitas, vel Ecclesiae demonstretur. Et quando hoc tempus Deus praeviderit, tunc signa fiunt. Et ideo signa dicuntur, quia non sunt sanctitatis causa, sed indicia. Et ideo quando Deus vult indicare sanctitatem, tunc fiunt, et non in alio tempore. Et ideo fiebant tunc, et modo fiunt, et semper fient. Crebrius tamen fiebant in primitiva Ecclesia quam modo : quia tunc magis fuerunt necessaria, ut sanctitas Christi demonstraretur quam modo.

Et hoc est quod dicitur :

" Et majora horum faciet. "

Videtur autem hoc ipsum falsum: quia non legitur aliquis sanctus majus vel aeque magnum fecisse, sicut fuit suscitatio Lazari mortui faetidi et putrefacti. Sed ad hoc dicendum, quod Apostoli non majora fecerunt in quantitate operis, sed in quodam modo faciendi. Quia Christus vel tactu, vel verbo, vel voluntate, vel quia ipse, vel aliquid ejus tangebatur. Et sic miracula fecit. Petrus autem qui vicarius ejus fuit, ad umbram suam miracula perfecit. Act. v. 15 : Ut, veniente Petro, saltem umbra illius obumbraret quemquam illorum, et liberarentur ab infirmitatibus suis.

Et hoc est quod dicit : "Et majora horum faciet, " quoad modum operandi propria potestate, sine clave, et quoad virtutem sanandi a peccato nullus umquam Christum sequi potuit in miraculando: sicut in ante habilis est ostensum.

Quo ergo ad modum, qui praedictus est, dicit: " Et majora horum faciet. " Joan. v, 20 : Et majora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini.

" Quia ego ad Patrem vado.

Et quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, hoc faciam, ut clarificetur Pater in Filio.

Siquid petieritis me in nomine meo, hoc faciam. "

Ecce causa majora faciendi.

Et dicit tria, scilicet, Christi in fide exaltationem, et Christi suffragium per orationem, et Patris in Filio gloriosam declarationem et glorificationem. Et his tribus concludit in fine, nominis sui gloriationem. Hoc tamen quartum sequitur ex tribus praemissis.

Dicit ergo : " Quia ego, " non solum in me, sed etiam in cordibus vestris, " ad Patrem vado, " hoc est, in aequalitate Patris credor esse in vobis. Et haec est fides perfecta, quae conferetur vobis in collatione Spiritus sancti. Et ideo dixit, Joan. VII, 39 : Nondum erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus. Tunc enim fides facta est sicut granum sinapis, et ideo tunc omnia potuit. Unde dixit, Matth. XVII, 19 : Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic : Transi hinc illuc, et transibit : et, nihil impossibile erit vobis. Marc. IX, 22 : Omnia possibilia sunt credenti. Et hinc est quod redarguit Magdalenam, Joan. xx, 17 : Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum. Exaltatio enim fidei, mirabilium impetrat operationem. Psal. lxiii, 7 et 8 : Accedat homo ad cor altum, et exltabitur Deus.a Ad Patrem vado, "

" Et quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, hoc faciam. "

Petitur enim Pater : et Christus faciet.

Dicit enim : " Quodcumque, etc. " Non enim est de petibilibus, etiamsi bonum est quod petitur, nisi sit de pertinentibus ad salutem. Non enim in nomine Christi, hoc est, in notamine petitur, nisi nota Christi in petito exprimatur. Hoc autem et in fide et ad salutem petitur : quia Christus salutem operatur, sicut et Jesus Salvator interpretatur. Matth. VII, 7 : Petite, et dabitur vobis: quaerite, et invenietis : pulsate, et aperietur vobis. Psal. lxii, 5 : Sic benedicam te in vita mea : et in nomine tuo levabo manus meas. In nomine enim Christi omnia impetrantur : dum nota nominis Christi, et in petente, et in petito demonstratur. Et hujus causa dicitur, Joan. III, 35 : Pater diligit Filium, et omnia dedit in manu ejus. Et ideo ubicumque est nota Filii in petente, et in petito, illud statim facit Filius, accepta a Patre potestate. Joan. XI, 42 : Ego sciebam quia semper me audis. Ad Hebr. v, 7 : Exauditus est, scilicet in omnibus, pro sua reverentia.

" Ut glorificetur Pater in Filio, "

Hoc est, ut gloriosus appareat in Filio Pater : quia in ipso, omnium bonorum dandorum nobis est auctoritas. Jacobi, I, 17 : Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, etc. Unde dicitur, Act. III, 13 : Deus patrum nostrorum glorificavit Filium suum Jesum. Gloriosus enim apparet Pater in Filio : quoniam ad invocationem nominis ejus omnia concedit. Quia tunc apparet quod omnia quae fecit Filius, ad gloriam Patris perfecit, et in nullo contrarius fuit eidem. Isa. XXII, 24 : Suspendent super eum omnem gloriam domus patris ejus. Matth. v, 16 : Ut glorificent Patrem vestrum qui in caelis est.

Ex omnibus ergo his quasi concludendo dicit:

" Si quid petieritis Patrem meum in nomine meo, hoc faciam. "

Isa. lviii, 9 : Tunc invocabis, et Dominus exaudiet, scilicet, quando nota nominis in te relucet, et in petito. Jerem, XXIX, 12 : Invocabitis me, et ibitis : et orabitis me, et ego exaudiam vos. Joel, II, 32 : Omnis quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.

Sic ergo ostenditur potentia fidei perfectae et vivae.

" Si diligitis me, mandata mea servate. "

In capitulo isto toto intendit consolari discipulos, ne in fide propter transitum suum ab eis vacillent. Et hoc quidem fecit in principio capituli : sed interpositis paucis de illuminatione dubiorum, fecerat quamdam digressionem : et illa digressione jam exposita, revertitur ad propositum, et ostendit iterum consolationem : quia per fidem operantem per dilectionem, perfectum robur accipiunt sequendo Christum.

Dividitur autem haec pars in duas partes : in quarum prima ostendit robur et consolationem quam accipiunt per fidem operantem per dilectionem : in secunda autem redit ad principium quod intendit, et ostendit, quod ex hoc debent magnam contra vacillationem suam accipere confortationem, ibi, v. 27 : " Non turbetur cor vestrum, neque formidet. "

Adhuc, prior harum in duas dividitur partes : in quarum prima ostendit, quid ex fide operante per dilectionem ad sequendum Christum confortationis accipiunt : sed quia una confortationum est, quod taliter credentibus manifestat seipsum, et de hoc Judas dubitavit, ideo in secunda parte de hoc Judae illuminat dubitationem, ibi, v. 22 : " Dicit ei Judas, non ille Iscariotes. "

Adhuc, prior harum in duas subdividitur : in quarum prima dicit confortan-

tia eum qui habet fidem per dilectionem : in secunda autem ponitur signum ei qui talem fidem habet in ipsum, ibi, v. 21 : " Qui habet mandata mea, etc. " Adhuc, prior harum habet quatuor paragraphos. Primo enim ponit praeceptam credenti in eum fide illa, quae per dilectionem operatur : secundo, Paracliti promittit consolationem, ibi, v. 16 : " Et ego rogabo, etc. " Tertio, per suum reditum iterum promittit consolationem, ibi, v. 18 : " Non relinquam, etc. " Quarto, secretorum propter hoc praemittit revelationem, ibi, v. 20 : In illo die, etc. " Dicit ergo :

" Si diligitis me. "

Ac si dicat: Dixi vobis quod si creditis in Deum, et in me credite . Hoc autem fieri non potest nisi per fidem quae per dilectionem operatur. " Si " autem sic per dilectionem veritatis " diligitis me. " Diligenti enim nihil est difficile. Genes, XXIX, 20 : Videbantur illi pauci dies prae amoris magnitudine . Quantumcumque enim laboriosi sunt dies, amor non sentit. Ergo cum probatio dilectionis sit exhibitio operis : charitas enim, ut dicit Gregorius, magna operatur si est : si autem renuit operari, charitas non est. Ergo " si diligitis me, "

" Mandata mea servate. "

Mandatum ejus servatur quando opere impletur. II Joannis, I, 6 : Haec est charitas, ut ambulemus secundum mandata ejus. Deuter. XI, 1: Ama Dominum Deum tuum, et observa praecepta ejus et ceremonias, judicia atque mandata. Joan. v, 3 : Haec est charitas Dei, ut mandata ejus custodiamus : et mandata ejus gravia non sunt. Primum enim et maximum mandatum est, ut dicitur, Matth. XXII, 37 et 38 : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua,et in tota mente tua. Et : Diliges proximum tuum sicut teipsum. Haec enim si servantur, lex impletur. Ad Roman. XIII, 10 : Plenitudo legis est dilectio.

" Et ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum,

Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec scit eum. Vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit. "

Ecce hic sic diligenti promittitur consolatio ex dono Spiritus sancti.

Et dicuntur hic duo, scilicet, descriptio Spiritus consolantis, et manifestatio suiipsius, non mundo, sed eis qui accipiunt.

Describitur autem per quinque, scilicet, per dantem, per operationem, per mansionem, per naturam, et per illuminationem.

De dante autem duo innuit, scilicet, impetrantem, hic enim quodammodo dat: et dantem per auctoritatem.

Dicit ergo : " Ego rogabo. " Ego quidem secundum quod homo : quia secundum quod Deus, ego do et rogor cum Patre. Joan. XVII, 9 : Ego pro eis rogo. Non pro mundo rogo.

Sed contra hoc esse videtur quod dicitur, Joan. XVI, 26 et 27 : Non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis : ipse enim Pater amat vos.

Ad hoc autem dicendum, quod licet roget pro nobis secundum quod homo, non tamen dicitur rogare ita quod precibus flectat Patrem ad hoc, quod faciat id quod ex affectu proprio facere non cogitavit: quia Pater ex affectu proprio sic in Filium credentes diligit. Et hoc est quod dicit : Non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis : quia non est

opus : quia per se paratus est facere : et ideo non est contrarium. Sic ergo rogat eum qui ex affectu proprio paratus est facere dilectoribus Filii quidquid petunt. Sic ergo quando oratio Filii concordat affectui Patris, certa est exauditio.

" Patrem " ego rogo, qui paterno affectu vos diligit, et libenter pro omnibus illis qui ad formam filiorum in spiritu adoptionis formati sunt, exaudit. Sapient. XVI, 21 : Substantia enim tua dulcedinem tuam quam in filios habes, ostendebat.

" Et alium Paraclitum dabit vobis. "

In hoc notatur quod primo dedit Filium in Paraclitum, hoc est, advocatum et consolatorem. Advocatum, ut patrocinetur in causa nostra apud judicem Deum. Consolatorem, ut consolaretur in pressura mundi et tormentorum. De primo horum dicitur, I Joannis, II, 1 : Advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum : et ipse est propitiatio pro peccatis nostris. Ad Hebr. VII, 25 : Semper vivens ad interpellandum pro nobis . Ad Roman. VIII, 34 : Qui est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis.

De consolatione vero dicitur, Isa. lxi, 2 et 3: Ut consolarer omnes lugentes : ut ponerem lugentibus Sion, et darem eis coronam pro cinere, oleum gaudii pro luctu, pallium laudis pro spiritu maeroris.

Sic ergo Christus fuit noster paraclitus.

Alius autem paraclitus est Spiritus sanctus, qui etiam est advocatus et consolator. Advocati enim officium est triplex, scilicet, postulare judicem, loqui pro reo accusato, et arguere de delictis.

De primo dicitur, ad Roman. viii, 26 : Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus, hoc est, docet nos postulare.

De secundo dicitur, Matth. x, 20 : Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis.

De tertio, Joan. xv, 26 : Cum venerit. Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, ille testimonium perhibebit de me. Et ibidem, XVI, 8 : Cum venerit ille, scilicet Paraclitus, arguet mundum de peccato:, et de justitia et de judicio.

Est autem hic objectio. Quia paraclitus sive advocatus mediator est inter judicem et judicandum : Spiritus autem sanctus non est mediator, sed Filius.

Ad hoc autem dicendum, quod aliud est mediare, et aliud est esse mediatorem. Mediare enim est subvenire et intercedere, et generaliter mediationis actum exercere : et hoc modo bene mediat Spiritus sanctus, sicut patuit in auctoritatibus inductis. Mediatorem autem esse, est personam mediantem et in medio existentem habere : et hoc non convenit nisi Filio : quia ille per duas quas habet naturas manum mittit in ambobus. I ad Timoth. ii, 5 : Mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus.

" Dabit vobis " gratis : quia hoc daturi quod gratis datur. Ezechiel. xxxvi, 26 : Spiritum novum ponam in medio vestri. Numer. XI, 17 : Auferam de Spiritu tuo, tradamque eis, scilicet septuaginta viris. Luc. XI, 13 : Pater vester de caelo dabit spiritum bonum petentibus se.

" Ut maneat vobiscum, " consocianter, et pro vobis advocans, et non deserens vos, " in aeternum. " Numer. XI, 25 : Cumque requievisset in eis spiritus, scilicet Domini, prophetaverunt, nec ultra) cessaverunt. Non enim sicut a Saule, sic a vobis recedet. I Regum, XVI, 14: Spiritus Domini recessit a Saul, et exagitabat eumspiritus nequam a Domino. Adhuc autem, non recedet a vobis pro carnis concupiscentia : quia carnalem concupiscentiam in vobis domabit. Pro hac non requievit, sed recessit ab originali mundo, tempore diluvii. Genes. VI, 3 : Non

permanebit spiritus meus in homine, quia caro est.

Adhuc autem, pro inquietudine ambitionis et avaritiae a vobis non recedet, sicut recessit a submersis in aquis diluvii. Columba enim reversa est in arcam, cum non invenisset ubi requiesceret pes ejus .

A multis enim aliqua istarum trium causarum recedit, scilicet, propter amaritudinem irae et invidiae, sicut a Saul: et propter inquietudinem ambitionis et avaritiae, sicut a submersis in mundi vanitatibus : vel propter immunditiam libidinis, sicut a.mundo originali. Requievit autem super lumen veritatis, sicut in prophetis, ut in auctoritate inducta.

Requiescit super salvatos, per gratiam virtutis. IV Regum, II, 15 : Requievit spiritus Eliae super Eliseum, qui interpretatur Dei mei salutare : quod competit salvatis per gratiam virtutis. Requiescit super florem conversationis honestae. Isa. XI, 1 et 2 : Flos de radice ejus, scilicet Jesse, ascendet. Et requiescet super eum spiritus Domini. Sic ergo requiescens, manebit vobiscum in aeternum.

" Spiritum veritatis, etc. "

" Spiritum. " Ecce descriptio per naturam : quia Spiritus est qui cordibus nostris essentialiter illabitur, et facit corda flammantia igne charitatis. Ad Roman. v, 5 : Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis.

" Veritatis. " Est descriptio per lumen intellectus, in quo splendet per veritatem quam docet. Joan. XVI, 13 : Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. Unde etiam Prophetas qui sunt Doctores, inspirare dicitur, et ad amorem accendere, et ad veritatem dicitur illuminare. Sapient. VII, 27 : Per nationes in animas sanctas se transfert, amicos Dei et prophetas constituit.

" Quem mundus accipere non potest, " quia mundum, hoc est, mundanos exagitant tres spiritus nequam, qui paulo ante inducti sunt. Apocal. XVI, 13 : Et vidi de ore draconis, et de ore bestiae, et de ore pseudoprophetae, spiritus tres immundos in modum ranarum. Sunt enim spiritus daemoniorum, et ideo non accipit. II ad Corinth. VI, 15 et 16 : Quae conventio Christi ad Belial ?... Qui autem consensus templo Dei cum idolis ?

Objicitur autem in contrarium. Sapient. I, 1 : Spiritus Domini replevit orbem terrarum. Sed ad hoc dicendum, quod orbis terrarum ibi dicuntur fideles, humiles, et stabiles, et fructificantes sicut terra, et patientes, quando conculcantur tribulationibus. Sic ergo mundus qui in maligno est positus, non potest eum accipere. Sapient. i, 4 : In malevolam animam non introibit sapientia, vel spiritus sapientiae, nec habitabit in corpore subdito peccatis.

Vel, " non potest accipere, " hoc est, a me tollere, sicut me tollit per mortem carnis ad tempus : quia ille est immortalis, et ideo super vos requiescens sedebit. Act. II, 3 : Seditque supra singulos eorum Spiritus sanctus.

Et sic apte subungit:

" Quia non vidit eum, " oculis corporeis, " nec scit eum, " scientia cordis. Caecitas enim mundi tanta est, quod nec videt Spiritum cognitione aperta, nec scit eum cognitione per signa. Joan. iii, 8 : Spiritus ubi vult spirat : et vocem ejus audis, sed nescis unde veniat, aut quo vadat. Act. XIX, 2 : Sed neque si Spiritus sanctus est, audivimus. Et similiter ille qui natus est ex Spiritu et spiritualis, a mundo non cognoscitur. I ad Corinth. II, 15 : Spiritualis, scilicet homo, judicat omnia : et ipse a nemine judicatur. Et ibidem, v. 11 : Quae Dei sunt, nemo cognovit, nisi Spiritus Dei.

" Vos autem cognoscetis eum, etc. "

" Vos autem, " spirituales, " cognoscetis eum, " per operationes et signa, et per conscientiae informationem. Et hujus rationem dicit Paulus, I ad Corinth. II, 12 : Nos non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis.

Est autem objectio de hoc quod dicitur, Eccle. IX, 1 : Nescit homo utrum amore an odio dignus sit. Ergo videtur quod nemo scit utrum habeat Spiritum sanctum.

Adhuc, I ad Corinth. IV, 4 : Nihil mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum. Videtur ergo quod si etiam nihil mali dicet nobis conscientia, non propter hoc sit certum de nostra salute vel justificatione.

Ad hoc dicendum, quod pro certo Spiritus sanctus cognoscitur in nobis per suas operationes, quae sunt credere, sperare, et diligere, et prophetare, et hujusmodi. Sed nescitur utrum hujusmodi operationes sint gratiae gratis datae, vel gratum facientes : quia istae gratiae frequenter in similibus actibus demonstrantur : et ideo nescitur utrum aliquis amore vel odio dignus sit. Potest tamen ex hujusmodi, si adsit excusans a peccato conscientia, vehementer praesumi quod sit aliquis in statu salutis.

Ad primum ergo objectum, dicendum est quod non est idem, in se habitare Spiritum sanctum, et esse dignum amore sive vita aeterna : quia Spiritus sanctus scitur frequenter inesse per gratiam gratis datam, ut dictum est.

Ad aliud dicendum, quod verum est quod si non reprehendat conscientia, signum est quod aliquis sit dignus amore. Sed est signum fallibile propter similitudinem multam gratiae gratis datae ad gratiam gratum facientem : quando utraque gratia accipitur ad similes actus : sicut credere ex fide informi, et credere ex fide formata : et sperare ex spe informi, et spe formata : et diligere ex amore naturali, et charitate.

Qualiter autem cognoscent ostendit, cum dicit:

" Quia apud vos manebit, " requiescens, non distractus. Manebit autem in gratia praeveniente, et operante, quae est in affectus informatione.

" Et in vobis erit, " in gratia subsequente et cooperante, hoc est, in illa quae elicit operationes meritorum, et confortat contra tentationes insurgentes. Dicit enim Augustinus, quod praevenit ut velimus, et subsequitur ne frustra velimus. Psal. lviii, 11 : Misericordia ejus praeveniet me. Et iterum, Psal. XXII, 6 : Et misericordia ejus subsequetur me omnibus diebus vitae meae. Operando enim et praeveniendo, facit gratiam intus. Et subsequendo et cooperando, exercet gratiam in opera, et victorias tentationum. Et de his duobus dicit Psalmista, Psal. lxxxiv, 9 : Audiam quid loquatur in me Dominus Deus, quoniam loquetur pacem in plebem suam, et super sanctos suos, et in eos qui convertuntur ad cor. Et hoc quidem facit manendo per conscientiae informationem. Et alibi dicit, Psal. CXLIII, 1 : Qui docet manus meas ad praelium, et digitos meos ad bellum. Quod facit per exercitium bonorum operum contra impugnationes vitiorum.

" Non relinquam vos orphanos : veniam ad vos.

Adhuc modicum, et mundus me jam non videt. Vos autem videtis me, quia ego vivo, et vos vivetis.

In illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis. "

Aliam hic ostendit taliter credentibus confortationem, sive promittit : et hoc per suiipsius praemissam visitationem. In secundo, mundo negat hanc gloriae suae visionem. Tertio, consolatur suos per sui visus salutarem consolationem.

Dicit ergo : " Non relinquam vos or-

phanos, " hoc est, pupillos : quia pupillus est qui non habet patrem. Ac si dicat: Ego sum vobis pater : me mortuo eritis quasi pupilli. Sed habete fiduciam, dummodo in me credatis. Ego non tantum consolabor vos per Spiritum sanctum : sed etiam post triduum resurgens, non relinquam vos orphanos sive pupillos. Thren. v, 3 : Pupilli facti sumus absque patre, matres nostrae quasi viduae. Psal. cxlv, 9 : Pupillum et viduam suscipiet, hoc est, fidelem et Ecclesiam matrem pupillorum. Psal. x sec. Hebraeos, 14 : Tibi derelictus est pauper : orphano tu eris adjutor." Veniam ad vos, " apparendo post Resurrectionem. Joan. XVI, 22 : Iterum autem videbo vos. Matth. XXVI, 32 : Postquam autem resurrexero, praecedam vos in Galilaeam.

" Adhuc modicum, et mundus, etc.

" Adhuc modicum "tempus : quia tantum tempus ejusdem noctis et partis diei crastinae usque ad nonam: " et mundus " immundus " me jam non videt, " in praesentia carnis. Modo autem sive jam dicit: quia in futuro judicio videbit judicem vivorum et mortuorum. Joan. XIX, 37 : Videbunt in quem transfixerunt. Jam autem hoc praesenti tempore, negabitur eis visio mea quae vobis exhibebitur ad magnam consolationem. Joan. VII, 33 et 34 : Adhuc modicum vobiscum sum, et vado ad eum qui me misit. Quaeretis me, et non invenietis, etc. . Isa. XXVI, 10 : Misereamur impio, et non discet justitiam : in terra sanctorum iniqua gessit, et non videbit gloriam Domini.

" Vos autem videtis me, etc.

" Videtis me, " sodalibus et jucundis oculis. Matth. v, 8 : Beati mundo corde,quoniam ipsi Deum videbunt. Job, xlii, 5 : Auditu auris audivi te : nunc autem oculus meus videt te. Luc. x, 23 : Beati oculi, qui vident quae vos videtis.

" Quia ego vivo, " de caetero non moriturus. Ad Roman. VI, 9 et 10 : Christus resurgens ex mortuis jam non moritur : mors illi ultra non dominabitur. Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo. Sic ergo ego vivo, et hanc vitam per viventem in me habeo deitatem, per quam habeo potestatem ponendi animam meam et iterum sumendi eam : sicut dictum est.

Sicut autem ego vivo, " et vos vivetis, " in ultima resurrectione : quamvis modo vivatis in gratia, et postea in gloria, et in futuro corpore et anima gloriosi. Joan. v, 26 : Sicut Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso. I ad Timoth. VI, 16 : Qui solus habet immortalitem, et lucem inhabitat inaccessibilem. Sic ergo ego vivo : et illa vita gloriosae Resurrectionis vobis erit causa vivendi : et sic vos vivetis. Joan. XI, 26 : Omnis qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum. Ad Coloss. III, 3 et 4 : Vita vestra est abscondita cum Christo in Deo. Cum Christus apparuerit, vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria. Ad Galat. II, 20 : Quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me.

" In illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre, etc. "

" In die illo " plenae illuminationis post Resurrectionem, " vos cognoscetis " id quod modo creditis ex verbis meis. Tunc enim aperientur sensus vestri, ut intelligatis Scripturas. Luc. XXIV, 45 : Tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas. Cognoscetis

autem per fidem illuminatam, quae modo creditis per fidem in aenigmate obscuritatis existentem. Plene autem et per speciem et specie cognoscetis quando perficietur unio vestri ad me in gloria, quae nunc inchoata est in gratia. Tunc enim fiet quod dicitur, I ad Corinth. IV, 5 : Veniet Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium : et tunc laus erit unicuique a Deo.

Et hoc est : " Cognoscetis " quod modo quaeritis, " quia ego in Patre " meo " sum, " per essentiae indifferentiam quam habeo cum ipso, a quo sum per substantialem generationem. Ideo enim dictum est, Joan. 1, 18 : Unigenitus Filius qui est in sinu Patris, ipse enarravit. Essentia enim Patris per hoc quod ego sum ab ipso, non dividitur. Omne enim quod exit ab alio, per exitum illum dividitur. Aut dividitur per materiam divisam, sicut filius hominis a patre homine. Aut dividitur per specificam differentiam, sicut dividitur genus secundum esse in speciebus. Neutrum autem potest cadere in divinam naturam propter simplicitatem ipsius. Et ideo et in me, et in ipso, substantia secundum se et secundum esse substantiale manet indivisa : quamvis ego floream, et procedam ab ipso in esse personali, sicut verbum floret ex intellectu universaliter agente : idem tamen sum in substantia cum ipso, sicut supra dictum est super illud : In principio erat Verbum . Sic ergo cognoscetis me esse in Patre meo : quia et per hoc tangitur unitas essentialis, et distinctio personalis.

" Bt vos in me " esse cognoscetis. Glossa : " Sicut palmes in vite. " Quia sicut ex radice, ex me trahitis et gratiae nutrimentum, et operationis et fructificationis virtutem. Joan. xv, 4 : Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite : sic necvos, nisi in me manseritis. In hac quidem visitatione fides jungit, spes infigit, et charitas conglutinando unit: et insertus in vite palmes, socius radicis et humoris et vitis efficitur. Act. XVII, 28 : In ipso enim vivimus, et movemur, et sumus.

" Et ego in vobis, " per gratiam inhabitans, et per virtutem operans. Jerem, XIV, 9 : Tu autem in nobis es, Domine, et nomen sanctum tuum invocatum est super nos, ne derelinquas nos. II ad Corinth. XIII, 3 : An experimentum quaeritis ejus, qui in me loquitur Christus, qui in vobis non infirmatur, sed potens est in vobis ? Omnia ergo ex tunc cognoscetis.

" Qui habet mandata mea, et servat ea, ille est qui diligit me. Qui autem diligit me, diligitur a Patre meo : et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. "

Ponit hic signum ejus qui talem habet fidem quae per dilectionem operatur, qui in tot et tantis confortatur et consolatur.

Et dicit hic duo. Ponit enim hic signum, et secundo ostendit multa bona quae a Deo consequitur merito talis fidei et charitatis.

Dicit ergo : " Qui habet mandata mea, " hoc est, praecepta manu mea data quicumque habet in memoria : non solum vos, sed etiam quicumque crediderit per vos : et sic " habet " in memoria " mandata, et servat ea " in opere, hoc est, ita memoratur ut servet in opere. Vel, " Qui habet, " faciendo, " et servat, " perseverando. Vel, " Qui habet " sermone, " et servat " in factis sive in moribus. Vel, " Qui habet, " audiendo, " et servat, " faciendo.

De primo horum dicitur, Luc. xii,

47 : Ille servus qui cognovit voluntatem domini sui, et non fecit secundum voluntatem ejus, vapulabit multis. Et e converso, Psal. CX, 10 : Intellectus bonus omnibus facientibus eum.

De secunda expositione dicitur, Matth. XXIV, 13, et x, 22 : Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Ad Hebr. xii, 7 : In disciplina perseverate. Tamquam filiis vobis offert se Deus.

De tertia, Act. i, 1 : Caspii Jesus facere et docere. Matth. v, 19 : Qui fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno caelorum. . De ultimo dicitur, Jacobi, I, 23 et 24 : Si quis auditor est verbi et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suas in speculo : consideravit enim se, et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit. Et ibidem, v. 22 : Estote factores verbi, et non auditores tantum, fallentes vosmetipsos.

" Hic " ergo talis, tali signo descriptus, " est qui diligit me, " opere et veritate, et non lingua et verbo tantum. Psal. CII, 17 et 18 : Justitia illius in filios filiorum, his qui servant testamentum ejus, et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea. Aliter enim dicitur illud Isaiae, XXIX, 13 : Appropinquat populus iste ore suo, et labiis suis glorificat me, cor autem ejus longe est a me. I Joannis, iii, 18 : Non diligamus verbo, neque lingua, sed opere et veritate.

" Qui autem diligit me, etc. "

Tangit ea quae ab ipso recipit taliter diligens.

Et sunt tria, scilicet, dilectio Patris, dilectio Filii, et Filii manifestatio.

De primo dicit: " Diligetur a Patre meo. " Haec autem dilectio est in Spiritu adoptionis, quem accipit a Patre, per quem formatur in filium et haeredem tanti Patris. Infra, Joan. XIV, 23 : Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Et ideo hoc dicit, quia Pater et Filius inseparabiliter diligunt. Deuter. xxx,.3 : Dilexit populos, omnes sancti in manu illius sunt. Osee, XIV, 5 : Diligam eos spontanee,. quia aversus est furor meus ab eis.

" Et ego diligam eum. "

Ecce secundum. Refertur ad effectum gratiae redemptionis quem in ipsum derivat Filius. Ad Ephes. iii, 19 : Ut possitis... scire etiam supereminentem scientiae charitatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei. Apocal. I, 5 : Qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo.

" Et manifestabo ei meipsum. "

Tertium est. Glossa : a Haec visio erit merces fidei. " Est tamen consolatoria manifestatio in apparitione post Resurrectionem, aedificatoria in mente per illuminationem, gloriosa in beatitudine per apertam visionem. De prima dicitur, Joan. xx, 20 : Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino. Sic consolatus est Simeon viso salutari corporaliter, Luc. II, 30 : Viderunt oculi mei salutare tuum. De secunda dicitur in Psalmo lxxix, 2 et 3 : Qui sedes super cherubim, manifestare coram Ephraim, Benjamin, et Manasse. Hoc est coram Praelatis, qui per Ephraim accipiuntur, quia reges de Ephraim in regno decem tribuum regnabant : et coram religiosis, qui per filium dexterae. Benjamin, accipiuntur : quia dexterae, hoc est, aeternis intendunt : et idiotis simplicibus fidelibus, qui per Manassen accipiuntur, qui frequenter spiritualium obliviscuntur propter terrenorum sollicitudinem. De tertia manifestatione dicitur, I Joannis, III, 2 : Similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est.

" Dicit ei Judas, non ille Iscariotes : Domine, quid factum est, quia mani-

festaturus es nobis teipsum, et non mundo ?"

Hic tangitur illuminatio ad interrogationem Judae Apostoli. Quia enim dixerat Dominus, quod Apostolis et non aliis Dominus erat manifestandus : nesciens Judas dispositionem gloriosi corporis, quod se visibile exhibet quibus vult : et apud eos quibus manifestari non vult, remanet invisibile : quaerit, quae sit hujus rei causa?

Dividitur autem haec pars in duas partes : in quarum prima ponitur quaestio : in secunda autem quaestionis illuminatio.

Dicit ergo :

" Dicit ei Judas " Apostolus. Et distinguit a proditore secundum quod dicit: " Non ille Iscariotes, " sed vero nomine Judas, qui in confessione et glorificatione nominis Christi remansit. Genes. xlix, 8 : Juda, te laudabunt fratres tui.

" Domine, quid factum est " circa te, cum vero modo nobis et aliis sis visibilis, " quia teipsum manifestaturus es nobis " tibi adhaerentibus, " et non mundo ? " Dixisti enim, supra, v. 19 : Adhuc modicum, et mundus me jam non videt. Vos autem videtis me, quia ego vivo, et vos vivetis. Quaerit autem Judas pro se et omnibus aliis, quia talis gloria adhuc erat eis incognita. Causa autem hujus dicti fuit, Matth. XIII, 11 : Vobis datum est nosse mysterium regni caelorum, illis autem non est datum. Sed ipsi de hoc non contulerunt.

" Respondit Jesus, et dixit ei : Si quis diligit me, sermonem meum servabit. "

Hic incipit secunda pars, et dividitur in tres partes : in quarum prima ostenditur, quod tota causa est in dilectione, quae discernit gentem sanctam a non sancta : in secunda, dicit hujus rei pro- prium revelatorem et perfectiorem esse Spiritum mittendum, ibi, v. 25 :" Haec loculus sum vobis, etc. " In tertia ostendit, quod illo adveniente, sui venient ad pacem cordis, et nulla dubitatione vel perturbatione amplius inquietabuntur, ibi, v. 27 : " Pacem relinquo vobis, etc. "

In prima harum dicuntur quatuor : in quorum primo ostendit, quod charitas est causa distinctionis inter eos quibus manifestatur et non manifestatur : in secundo, tangit modum manifestationis : in tertio, dicit causam ex parte eorum quibus non manifestatur : in quarto, ostendit rationem quare Pater secum manifestatur.

Dicit ergo : " Si quis. " Conjunctio conditionalis notat raritatem et dignitatem Christum diligentium. Matth. xx, 16 : Multi sunt vocati, pauci vero electi. " Diligit, " hoc est, dilectione in me transit. Cantic. v, 6 : Anima mea liquefacta est, ut locutus est, scilicet dilectus. Jerem. xx, 9 : Factus est in corde meo quasi ignis aestuans, claususque in ossibus meis, et defeci, ferre non sustinens.

" Sermonem meum servabit, " hoc est, mandata ad faciendum ea, sicut supra dictum est. Sermonem enim servat, qui meditando intelligit, et afficiendo circa ipsum diligit, et opere exemplum ostendit, et alium ad idem faciendum inducit. Deuter. VI, 6 et seq, : Erunt verba haec, quae ego praecipio tibi hodie, in corde tuo : et narrabis ea filiis tuis... Et ligabis ea quasi signum in manu tua. Proverb. VI, 21 et 22 : Liga ea in corde tuo jugiter, et circumda gutturi tuo, scilicet, ad loquendum cum eis. Cum ambulaveris, gradiantur tecum, supple, in profectu. lsa. xliv, o : Iste dicet : Domini ego sum: et ille vocabit in nomine Jacob : et hic scribet manu sua : Domino, etc. Dicet autem confessione oris, et invocabit affectione voluntatis, et scribet charactere operis.

" Et Pater meus diliget eum, et ad

eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus.

Qui non diligit me, sermones meos non servat. Et sermonem quem audistis, non est meus, sed ejus qui misit me, Patris."

Tangit modum manifestationis, et dicit tria : motivum ad manifestationem, manifestandi adventum, et manifestati mansionem.

De primo dicit : " Pater metes diliget eum, " propter me : et haec dilectio movebit ad manifestandum se illi. Joan. XVI, 27 : Ipse Pater amat vos, quia vos me amasiis. Joan. iii, 16 : Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret. Jerem. XXXI, 3 : In charitate perpetua dilexi te.

" Et ad eum veniemus, " ego et Pater. Et tangit adventum manifestandorum. Genes. xviii, 3 : Si inveni gratiam in oculis tuis, ne transeas servum tuum. Et hoc est in Spiritu sancto, et gratia. Et ideo Spiritus sanctus etiam venit. Genes. XIX, 2 : Obsecro, domini, declinate in domum pueri vestri, et manete ibi. Et haec est historia de apparitione Trinitatis.

" Et mansionem, " gratia non transeunte quantum ad nos, " apud eum faciemus, " et in gratia et gloria. II ad Corinth. VI, 16 : Inhabitabo in illis, et inambulabo inter eos : et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus. Psal. lxvii, 19 : Etenim non credentes, credentes tamen, inhabitare Dominum Deum. Psal. CXXXI, 14: Haec requies mea, etc. Ezechiel. xliii, 7 : Locus solii mei, et locus vestigiorum pedum meorum, ubi habitabo in medio filiorum Israel in aeternum.

" Qui non diligit me, etc. "

Ille causam jam habet quare ego non diligam eum, et ita non manifestabo meipsum ei, quia ille est inimicus meus :

" sermones meos non servat. " Psal. xlix, 19 : Projecisti sermones meos retrorsum. Et supra, v. 18 : Cum adulteris portionem tuam ponebas. Jerem. v, 28 : Praeterierunt sermones meos pessime. Et ideo ad gaudium meae manifestationis numquam admittentur. Et hoc signatum est, Genes. xlv, 1, ubi Joseph praecepit ut egrederentur cuncti foras, scilicet aegyptii, et nullus interesset alienus agnitioni mutuae.

" Et sermonem quem audistis non est meus, "

Private a Patre, exclusa persona Patris. Et tangit hic rationem quare cum Judas non peteret nisi de Filii manifestatione, Christus adjecit etiam de manifestatione Patris, dicens : " Et sermonem quem audistis, " qui instruit ad fidem, et erigit ad spem, et accendit ad dilectionem, " non est meus, " exclusa persona Patris. Joan. iii, 34 : Quem misit Deus, verba Dei loquitur. 1 Petri, IV, 11 : Si quis loquitur, quasi sermones Dei. Joan. vii, 16 : Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me.

" Sed ejus qui misit me, Patris. " Joan. viii, 43 : Quare loquelam meam non cognoscitis ? Supra enim, v. 42, dixerat Jesus : Ego enim ex Deo processi et veni. Item, XII, 49 : Ex meipso non sum locutus, sed qui misit me, Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam, et quid loquar.

" Haec locutus sam vobis, apud vos manens. "

Scilicet secundum praesentiam carnis.

Et incipit hic secunda pars, in qua dicit hujus manifestationis perfectiorem Paraclitum.

Et dicit hic duo. Facit enim primo intentionem doctrinae suae. Secundo, dicit quod illuminator ad illam plene intelligendam erat mittendusa Patre Paraclitus.

" Dicit ergo : " Haec " omnia quae audistis, " locutus sum vobis, " corporaliter ore ad os loquens. Exod. XXXIII, 11: Loquebatur Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut solet loqui homo ad amicum suum . Isa. l, 4 : Mane erigit mihi aurem, ut audiam quasi magistrum.

" Apud vos manens, " in praesentia carnis. Baruch, III, 38 : In terris visus est, et cum hominibus conversatus est. Joan. I, 14 : Verbum caro factum est, et habitavit in nobis.

" Paraclitus autem Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis. "

Tangit hic tria : nomen, auctorem, doctrinam.

Nomen autem duplex. Paraclitus est advocatus : quia advocat pro nobis, et consolatur nos. De primo dicit, Luc. XXI, 15 : Dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri. De consolatione autem dicitur, I ad Corinth. I, 4 : Qui consolatur nos in omni tribulatione nostra.

Secundum nomen est Spiritus sanctus. " Spiritus " autem dicitur : quia spirat, quia vivificat, quia illuminat : quia occultus est, et a carne et a sanguine non percipitur. De primo dicitur, Joan. iii, 8 : Spiritus ubi vult spirat. Spirat autem ad gratiae informationem. De vivificatione dicitur, Joan. VI, 64 : Spiritus est qui vivificat. De illuminatione, Job, xxxii, 8 : Ut video, spiritus est in homnibus, et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam. De occultatione, Joan. III, 8 : Nescis unde veniat, etc Eccle. XI, 5 : Ignoras quae sit viaspiritus. Spiritus adhuc dicitur qui a carne avertit. Lucae, XXIV, 39 : Spiritus carnem et ossa non habet: sed simplex est, et in veritate consistit. Joan. IV, 24 : Spiritus est Deus : et eos, qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare.

" Sanctus " autem dicitur : quia mundus ab omni inquinamento et liber, quia fortis, quia divinis intentus. De munditia habet quod carni et sanguini reluctatur, de fortitudine quod a contrario non vincitur, de consensu divinorum quod legi Dei consentit, et eam operatur. De primo modo sanctitatis dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus : " Sanctitas est ab omni inquinatione libera et perfecta munditia . " De fortitudine sive firmitate dicitur quod est sancitum sive confirmatum. De tertio modo sanctitatis dicitur a Philosopho, quod sanctitas est virtus scire faciens quae ad Deum justa sunt. Et ideo dicitur, Isa. VI, 3: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus, Deus exercituum. Quia sanctum dicitur tripliciter, ideo dicitur Spiritus sanctus.

Tangit autem auctoritatem ipsius quando dicit: " Quem mittet. " Et per eum qui mittit, tangit auctoritatem Patris : et per eum in cujus nomine venit, tangit auctoritatem Filii. Et ideo dicit : " Quem mittet Pater in nomine meo. "

Dicit ergo :

" Quem mittet Pater in nomine meo, etc. "

Ad Galat. IV, 6 : Misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem: Abba, Pater.

De nomine autem dicitur propter invocationem nominis Jesu. Act. IV, 12 x Non est in alio aliquo salus : nec enim aliud nomen est sub caelo datum hominibus, in quo oportet nos salvos fieri.

" Ille vos docebit omnia. " Docet ergo ad intellectum quae Filius docuit. Et ideo dicitur, Joan. XVI, 15 : De meo accipiet, et annuntiabit vobis. Non enim potest de eo quod est Filii accipere, nisi procedat ab ipso. Et omne quod est, et habet, et potest, et facit, habet ab ipso. Illum Spiritum accepisse, didicisse est. Quis enim homiliam scil quae sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est ? Ita et quae Dei sunt, nemo cognovit, nisi Spiritus Dei, sicut dicitur, I ad Corinth. II, 11. Et ibidem, v. 10 : Spiritus omnia scrutatur, etiam profunda Dei. Et ideo etiam profunda docet eum qui Spiritum Dei acceperit. Sic ergo " docebit omnia."

" Et suggeret vobis omnia. " Gregorius : " Non dicitur suggerere quasi de subtus ingerat scientiam, cum sit aequalis Patri et Filio, sed quia ingerit eam de occulto. " Job, IV, 12 : Quasi furtive suscepit auris mea venas susurri ejus. Unde dicit Dominus, Matth. x, 27 : Quod in aure auditis, praedicate super tecta.

" Quaecumque dixero vobis. " Omnis enim consonantia est inter Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Et quod a Patre accipitur, et Filius protestatur, hoc et per Spiritum veritatis docetur et suggeritur. Unde, Thren. I, 13 : De excelso misit ignem in ossibus meis. I Joannis, II, 27 : Et non necesse habetis ut aliquis doceat vos : sed sicut unctio ejus docet vos de omnibus, et verum est, et non est mendacium.

" Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis : non quomodo mundus dat, ego do vobis. "

" Pacem relinquo vobis. " Glossa : " Iturus ad Patrem. " Haec autem pax est reconciliatio ad Deum quam fecit Filius eundo ad Patrem. Istud est tertium, in quo ostenditur quomodo cor in donis istis quietatur : ita quod ulterius nihil requirit.

Dicit autem duo : pacem relinqui, et pacem dari.

De primo dicit : " Pacem relinquo vobis. " Luc. II, 14 : In terra pax hominibus bonae voluntatis. Isa. lxvi, 12 : Ecce ego declinabo super eam quasi flumem pacis, hoc est, abundanter et affluenter.

" Pacem meam do vobis, " hoc est, conscientiae de caetero tranquillitatem : quae vobis hactenus negata fuit. Ad Philip. IV, 7 : Pax Dei, quae exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra., etc. Ad Roman XIV, 17 : Non est regnum Dei esca et potus, sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu sancto. Haec est vera conscientiae tranquillitas in testimonio Spiritus sancti.

" Non quomodo mundus dat, etc. "

Tangit modum dandi pacem istam. Mundus autem dat extra, non intus : dat pacem falsam, sicut erat Judae fallax osculum. Isa. lvii, 21 : Non est pax impiis, dicit Dominus. Sapient. XIV, 22 : In magno viventes inscientiae bello, lot et tam magna mala pacem appellant.

" Ego do vobis " veram pacem, et vero modo dandi. Quia de interius, et ad Deum, et ad conscientiae quietem, et a vobis inseparabilem, et inter bella manentem. Ad Ephes. II, 14 : Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum. Psal. IV, 9 : In pace in idipsum dormiam, et requiescam. Sic ergo per fidem operantem per dilectionem, habebitis et manifestationem, et tranquillitatem dulcedinis : et nihil vobis deerit.

" Non turbetur cor vestrum, neque formidet.

Audistis quia ego dixi vobis : Vado, et venio ad vos. Si diligeretis me, gauderetis utique quia vado ad Patrem, quia Pater major me est.

Et nunc dixi vobis priusquam fiat,

ut cum factum fuerit, credatis.

Jam non multa loquar vobiscum. Venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam.

Sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio. Surgite, eamus hinc. "

Ex his omnibus redit ad principium istius exhortationis.

Dicit autem in ultima parte quinque : et praemittit omnibus exhortationem a qua inchoavit sermonem, dicens : " Non turbetur cor vestrum, " quoad veritatis intellectum, quod non tremat intellectus a fidei veritate. Quando enim rara et alta dicuntur, ad quae homo non potest, aliquando est turbatio intellectus : et quaerit intellectus de modo quo fieri possint. Lucae, I, 29 : Quae cum audisset, turbata est in sermone ejus, et cogitabat qualis esset ista salutatio. Tob. XII, 16 : Cum haec audissent, turbati sunt: et trementes ceciderunt in faciem suam.

" Neque formidet, " quoad tremorem affectus. Ac si dicat : Neque propter hoc moveamini a proposito concepto per meam doctrinam. Deuter. xx, 8 : Quis est homo formidolosus, et corde pavido ? vadat, et revertatur in domum suam, ne pavere faciat corda fratrum suorum, sicut ipse timore perterritus est.

" Audistis quia ego dixi vobis, etc. "

Quinque subjungit consolantia, quae turbationem et formidinem excludant.

Primum est quod audientibus dictum est eis, quia " vado " recedens, non semper a vobis separandus, sed in proximo reversurus sum. " Et venio ad vos, " et post resurrectionem, et in judicio secundum corporalem praesentiam. Joan. XVI, 22 : Iterum videbo vos, et gaudebit cor vestrum. Genes. XVIII, 10 : Revertens veniam ad te in tempore isto, vita comite.

" Si diligeretis me, etc. "

Secunda consolatio : quia " si diligeretis me, " praecepta quibus vos institui servando, " gauderetis utique, " quia per hoc crescit gaudium vestrum, " quia vado ad Patrem, " apud quem etiam secundum humanitatem summum est gau-. dium. Unde Glossa : " Quia humanae naturae congratulandum est, quae levatur ad dexteram Patris. " Ad Romam XII, 15 : Gaudere cum gaudentibus, fiere cum flentibus. In hoc enim spes generatur quod alii levabuntur ad bona potiora beatitudinis. Isa. xxxv, 10 : Venient in Sion cum laude : laetitia sempiterna super caput eorum : gaudium et laetitiam obtinebunt, et fugiet dolor et gemitus." Quia Pater, " aeternus, " major me est. " Secundum humanam enim naturam minor sum Patre, et sum conformis vobis : et ideo in me exaltamini, et hoc deberet vobis esse gaudium. Psal. xx, 14 : Exaltare, Domine, in virtute tua, etc. Hilarius autem hanc propositionem contra Arium exponit de divinitate Filii hoc modo : " Quod licet Pater major sit propter generationis auctoritatem, sequitur tamen quod Filius non sit minor : quia generatio substantialis non est ad minoritatem, sed ad aequalitatem. Quia unumquodque quod naturaliter generat, tale generat alterum, quale est ipsum unum in substantia et virtute naturali. " Sed haec expositio non est litteralis, facta est per instantiam ad objectionem haeretici.

" Et nunc dixi vobis, etc. "

Tertium consolatorium : quia manifestatio suae divinitatis est, quod contingentia de futuro praedicere potest : et sic confirmatur fides suae divinitatis.

Et hoc est quod dicit : " Et nunc dixi vobis " haec, " priusquam fiant, " quod non possem facere nisi luce divinitatis

meae, et etiam potestate : " ut cum factum fuerit " in effectu, sicut praedixi, " credatis, " hoc est, fidem confirmatam habeatis. Joan. XIII, 19, eadem quae hic verba continentur sunt ferme . Luc. XXIV, 41 : Haec sunt verba quae locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum : quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi, et prophetis, et psalmis de me.

Si autem quaeritur, Quid est hoc quod dicit : " Credatis, " cum etiam ante fidem habuerunt?

Dicendum, quod extunc pleniorem receperunt. Dicit enim Augustinus, quod fides Apostolorum cum Christus haec cum eis loqueretur, fuit parva : et cum moreretur, penitus fuit nulla. Cum autem ea quae dixit complerentur, fides eorum refecta est et aucta.

" Jam non multa loquar vobiscum, etc.

Quartum est consolatorium : quia non recedit ad passionem, sicut pro criminibus, sine sponte sua, ut latro percussus, sed potius innocens et voluntarius : in quem, quia mundi princeps manum misit, cum nihil in eo juris haberet, jus suum in omnibus amittere meruit : et ideo consolatio est de tali redemptione. Hoc est ergo quod dicere intendit.

" Jam non multa loquar vobiscum. " Et hoc propter vestram imbecillitatem. Joan. XVI, 12 : Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. Ad Hebr. v, 11 : De quo nobis grandis sermo, et ininterpretabilis ad dicendum, quoniam imbecilles facti estis ad audiendum.

" Venit enim, " jam in ministris malitiae suae, accepta a Deo licentia, " princeps hujus mundi, " scilicet diabolus, qui habet principatum in mundanis, mundanam potestatem habentibus. Ad Ephes.

VI, 12 : Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae, in caelestibus. Unde de diabolo dicitur, Job, xli, 25 :Ipse est rex super universos filios superbiae.

Iste ergo jam venit cum suis satellitibus, quorum dux est Judas traditor, " et in me non habet quidquam " juris, ut ex aliquo debito patiar : sed patior ex Patris obedientia, et libera mea charitate : quia haec duo non repugnant: quia mea charitas est ad Patris voluntatem implendam. Joan. XII, 31 : Princeps hujus mundi ejicietur foras. Luc. XI, 22 : ''Si fortior eo superveniens vicerit eum, universa arma ejus auferet, in quibus confidebat, et spolia ejus distribuet . Et ita in omnibus amittit quod habere se gaudebat, per hoc quod in me solum manum extendit.

" Sed ut cognoscat mundus, etc. "

Quintum est consolatorium : quia ex quo princeps mundi non pro scelere me punit, consolatio vobis debet esse, quia ex voluntate Patris, ut vos redimamini, patior.

Et hoc est quod dicit: Princeps in me nihil de suo invenit : sed ideo a vobis transeo ad mortem, " ut mundus " totus quem redimo, " cognoscat, " per fidem et gratiarum actionem, c quia ego diligo Patrem, " et non sum ejus mandatis contrarius, sicut mihi imponunt Scribae et Pharisaei, sed potius eum diligo.

" Et sicut mandatum dedit mihi Pater, " de redimendo mundum per mortem, " sic facio. " Ut, inquam, hoc totus mundus cognoscat, " surgite " a loco isto, in quo adhuc liber sum, et fugere possem si vellem, " eamus hinc " occurrere traditori et tortoribus meis, quia

ego meipsum offerre volo. Ad Philip. ii, 8 : Factus est obediens usque ad mortem, etc. I Petri, II, 23 : Tradebat autem judicanti se injuste. Joan. xviii, 4 et seq.: Processit, et dixit eis. Quem quaeritis ? Responderunt ei : Jesum Nazarenum... Respondit Jesus : Dixi vobis quia ego sum : si ergo me quaeritis, sinite hos abire.

Chrysostomi autem lectura variatur ab ista. Ipse enim sic punctat litteram : In me princeps hujus mundi non habet quidquam. " Istud non variatur. " Sed ut cognoscat mundus quia ego diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio. " Hic facit versum : et non variatur a priori expositione. Quod autem subditur " Surgite, eamus hinc, " dicit esse dictum ad Apostolos, ut secum recederent a loco, in quo eum speculatus fuerat, ne proditor superveniens impediret residua sermonis quae adhuc Apostolis proponenda fuerant.

Unde sic quaerit : " Numquid ne trepidavit quod Judas veniens illuc detineat discipulos ? Absit. Cur ergo surgere facit? Quia timebant discipuli, tum ratione temporis, tum ratione loci. Ducit ergo eos in alium locum, ubi quasi in tuto audiant : magna enim erant audituri. " Littera videtur esse convenientior.

Per tot ergo et talia ad fidei firmitatem discipulos est exhortatus.