IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM

 PROLOGUS IN QUO LAUDATUR EVANGELISTA.

 PROLOGI S. HIERONYMI IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM EXPLANATIO.

 CAPUT I.

 IN CAPUT I JOANNIS

 Sequitur autem de modo operandi cum dicit :

 Sequitur:

 Dicit igitur : Et interrogaverunt eum. Eccli. xiii, 14 : Ex multa loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis,

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT II.

 IN CAPUT II JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT III.

 IN CAPUT III JOANNIS

 Unde sequitur :

 Et ideo sequitur conveniens retributio bonorum operum :

 CAPUT IV.

 IN CAPUT VI joannis

 Et hoc est quod sequitur :

 Unde sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT V.

 IN CAPUT V JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VI.

 IN CAPUT VI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur ex verbis Evangelistae :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur :

 CAPUT VII.

 IN CAPUT VII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VIII.

 IN CAPUT VIII JOANNIS

  Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT IX.

 IN CAPUT IX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT X.

 IN CAPUT X JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XI.

 IN CAPUT Xl JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XII.

 IN CAPUT XII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIII.

 IN CAPUT XIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT XIV.

 IN CAPUT XIV JOANNIS

 CAPUT XV.

 IN CAPUT XV JOANNIS

 CAPUT XVI.

 IN CAPUT XVI JOANNIS

 CAPUT XVII.

 IN CAPUT XVII JOANNIS

 Et ideo sequitur :

 Et ideo sequitur de fonte illuminationis :

 CAPUT XVIII.

 IN CAPUT XVIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIX.

 IN CAPUT XIX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XX.

 IN CAPUT XX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XXI.

 IN CAPUT XXI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

IN CAPUT III JOANNIS

ENARBAIO

" Erat homo ex Pharisaeis, Nicodemus nomine, princeps Judaeorum. "

Hic incipit manifestatio potestatis Verbi, secundum quod ipsum est divina operatione operativum et eruditivum aliquid a se ad sanctificationem. Et habet duas partes : in prima ostenditur potestas et eruditio in institutione, et sanctificatione, et effectu sacramenti regenerationis : et haec determinantur in hoc capitulo iii. In secunda tangitur potestas et eruditio, de gratia significata in aquis : et hoc continetur in prima parte, capituli IV.

Istud autem capitulum in tres partes dividitur : in quarum prima tangitur de sacramento regenerationis quantum ad institutionem et sanctificationem atque officium, In secunda autem parte tangitur, quod talis sanctificatio fidei operantis in sacramento, finis est missionis Verbi in mundum. In tertia autem parte ponitur eruditio de purificatione quam facit sacramentum. Secunda pars incipit, ibi, v. 16 : " Sic Deus dilexit mundum. " Tertia autem incipit, ibi, v. 22 : " Post haec venit Jesus, et discipuli ejus, in terram Judaeam, etc. "

Prima harum partium subdividitur in duas partes : in quarum prima accipit occasionem veniendi ad hanc doctrinam: in secunda autem ponit doctrinam ipsam, ibi, v. 3 : " Respondit Jesus, et dixit ei : Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit, etc. "

In prima sex continentur : in quorum primo ille, per quem ad doctrinam istam pervenitur, describitur a natura.

Secundo, a religione. Tertio, a nomine. Quarto, a dignitate potestatis. Quinto, a diligentia inquisitionis. Sexto, a studio perquirendae veritatis. Dicit ergo :

" Erat autem homo. "

Continuatur ad praecedens. Quia dictum est, quod multi crediderunt in nomine ejus, videntes signa , de quibus unus fidem acceptam jam per visionem signorum producere nitebatur ad veritatis perquisitionem, et sic erat homo rationalis et intellectus colens contemplationem : homo enim est qui colit intellectum. Genes, I, 26 : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram Eccli. XVII, 1 : Deus de terra creavit hominem, et secundum imaginem suam fecit illum. Et sequitur, v. 2 : Et secundum se vestivit illum virtute. Virtus autem quae est secundum Deum, est virtus intellectus qua homo est homo : et qui colit illam, colit virtutem divinam. Et illam iste secutus in hoc quod vidit miracula ad fidem inducentia, vere se esse hominem probavit.

" Ex Pharisaeis. "

Ecce religio. Act. XXVI, 5 : Secundum certissimam sectam nostrae religionis vixi Pharisaeus. Ad Philip, III, 5 : Secundum legem Pharisaeus, supple, sum. Pharisaei enim et resurrectionem credebant futuram et animarum post mortem retributionem : quod alii Essaei et Sadducaei non credebant.

" Nicodemus nomine. "

Ecce descriptio per nomen. Nicodemus enim effluxio terrenilatis interpretatur : qui jam terrena postposuit, quasi ab eo effluxerint, et ad studium se transtulit spiritualium. Unde et Dominus eum in

spiritualibus instruxit. I ad Corinth. II, 15 : Spiritualis homo judicat omnia, et ipse a nemine judicatur. Ad Coloss. III, 2 : Quae. sursum sunt sapite, non quae super terram : quia terrena effluxa sunt ab ipso.

" Princeps Judaeorum. "

Ecce commendatio a potestate dignitatis, vel a dignitate potestatis. Isa. xxxii, 3 : Non ultra vocabitur is qui insipiens est, princeps. Et ab hac potestate principatus restitit Judaeis in Dominum frementibus, Joan, VII, 51, cum dixit : Numquid lex nostra judicat hominem, nisi prius audierit ab eo? Isa. xxii, 1 : Principes in judicio praeerunt. Est autem Judaeorum princeps, qui confitentes vel glorificantes interpretantur : per quos boni significantur, quorum primitiae est iste qui primus venit de sacramento regenerationis instruendus. Psal. lxxv, 1 : Notus in Judaea Deus : in Israel magnum nomen ejus." Hic venit ad Jesum nocte. "

Hic a studio et diligentia inquisitionis commendatur. Quod enim venit propria relinquens, diligentiae et sollicitudinis fuit. Quod autem ad Jesum venit, fuit signum fidei. Quod autem nocte venit et secreto, significabat quia extra strepitum discere veritatem voluit : et humanum quemdam timorem et verecundiam passus est, ut dicit Chrysostomus : quo detentus coram aliis in publico venire ausus non fuit. De primo dicitur in Psalmo xxxiii, 6 : Accedite ad eum, et illuminamini : et facies vestrae non confundentur. Eccli. LI, 31 : Appropinquate ad me, indocti, et congregate vos in domum disciplinae. De secundo, quod Salvatorem quaesivit, Isa. II, 3 : Venite, et ascendamus ad montem Domini, et docebit nos vias suas. Deuter. xxxiii, 3 : Qui appropinquant pedibus ejus, accipient de doc-trina illius, scilicet legem. De tertio, hoc est, quod nocte venit quantum ad hoc quod venit in secreto, Job, IV, 13 et 14 : In horrore visionis nocturnae, quando solet sopor occupare homines, pavor tenuit me, et tremor. Et paulo supra, v. 12 : Et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri ejus. Psal. xli, 9 : In die mandavit Dominus misericordiam suam, et in nocte canticum ejus. Quantum ad timorem, quia timebat accedere publice, Isa. XXVI, 9 : Anima mea desiderabit te in nocte, sed et spiritu meo in praecordiis meis de mane vigilabo ad te. Psal. cxviii, 62 : Media nocte surgebam, ad confitendum tibi super judicia justificationis tuae.

" Et dixit ei : Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister : nemo enim potest haec signa facere quae tu facis, nisi fuerit Deus cum eo. "

Ecce studium perquirenda? veritatis.

Et dicit tria : magisterii scilicet confessionem : magisterii auctoritatem : et auctoritatis per signa evidentia probatam rationem.

Dicit ergo de primo : " Rabbi, " hoc est, magister. Joel, II, 23 : Dedit vobis doctorem justitiae, et descendere faciet ad vos imbrem matutinum et serotinum. Doctor enim est magister, cujus eloquium stillat in gratia sicut imber matutinus, et in gloria sicut imber serotinus. Isa. xxx, 20 et 21 : Erunt oculi tui videntes praeceptorem tuum, hoc est, magistrum : et aures tuae audient verbum post tergum monentis.

Auctoritatem autem tangit cum dicit :

" Scimus quia a Deo venisti magister. "

Illi enim credendum est per omnia qui se a Deo probat venisse. Joan. III, 31:i Qui de caelo venit, super omnes est.

Matth. XXII, 16 : Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, etc. Joan, XIII, 3 : A Deo exivit, et ad Deum vadit.

" Nemo enim potest facere haec signa quae tu facis, nisi fuerit Deus cum eo. "

Ratio est auctoritatis divinae, quia per signa credidit : ideo signa pro ratione inducit. Joan, xv, 24 : Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius facit, peccatum non haberent. Joan. IX, 32 et 33 : A saeculo non est auditum quia quis aperuit oculos caeci nati. Nisi esset hic a Deo, non poterat facere quidquam.

Sed contra : Matth, VII, 22 et 23 : Multi dicent mihi in illa die : Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus ? Et tunc confitebor illis : Quia numquam novi vos.

Sed ad hoc dicendum, quod miracula fiunt propter infideles ut convertantur : sed illi qui miracula faciunt, illa facere non possunt nisi Deus ut operans sit cum ipsis. Sed quia miracula, ut dicit Gregorius, aliquando fiunt ad demonstrandam sanctitatem personae, semper autem ad demonstrandam sanctitatem Ecclesiae : ideo aliquando fiunt per bonos in praesentia infidelium ad fidem aedificandorum, aliquando fiunt per malos in fide tamen Ecclesiae. Sed hic Nicodemus sumit argumentum a modo faciendi signa, quia Dominus fecit illa in potestate sua sine invocatione. Et ideo hoc quod dicitur : " Nisi fuerit Deus cum eo, " intelligitur quod divina virtus operans habitet in Christo, non sicut in alio Sancto, qui per supplicationem imperat neri signa, sed sicut aliquid divinum latens in corpore Christi, sicut et ipsi Judaei viderunt igneum quiddam et divinum radiare de ipso. Et jdeo Nicodemus venit ad quaerendum veritatem ab ipso, sicut ab eo in quo latebat aliquid divinum. Et iste est litterae intellectus. Tamen verum est, quod Deus est quadrupliciter in creaturis, scilicet per essentiam et praesentiam et potentiam, et per inhabitantem gratiam, et per corporalem unionem et naturalem, et per gloriae informationem. Et primo modo est in omnibus. Secundo modo in Sanctis. Tertio modo in Christo. Et quarto modo in glorificatis. Sed cum homine dicitur esse quando ei praestat auxilium per operationem. Psal. xc, 15 : Cum ipso sum in tribulatione : eripiam eum, etc. I ad Corinth. xv, 10 : Non ego autem, sed gratia Dei mecum. Homo autem est in Deo sicut in continente. Act. XVII, 28 : In ipso enim vivimus, et movemur, et sumus. Matth. XII, 30 : Qui non est mecum, contra me est : et qui non congregat meum, spargit. Deus autem dicitur esse cum Christo : quia divinum aliquid radiabat de ipso, quod ipsum Deum esse ostendebat. Act. x, 38 : Pertransiit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo. Joan. v, 36 : Ipsa opera quae ego facio, testimonium perhibent de me.

" Respondit Jesus, et dixit ei: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei. "

Hic incipit doctrina de sacramento regenerationis.

Et dividitur in tres partes : in quarum prima dat regenerationis doctrinam quantum ad effectum, et materiam, et spiritum in sacramento operantem : in secunda autem specialiter tangit doctrinam quantum ad januae apertionem per passionem, cujus virtute baptismus caelum aperit : in tertia tangit effectum quantum ad fidem passionis. Secunda

pars incipit ibi, v. 13 : " Et nemo ascendit in caelum. " Tertia, ibi, v. 11 : " Et sicut Moyses, etc. "

In prima harum adhuc tres paragraphi dicuntur : in quorum primo ponitur illuminatio de regeneratione quae fit in baptismo : in secundo ponitur illuminatio de spiritu regenerante, ibi, v. 6 : " Quod natum est ex carne, caro est. " Tertio ponitur illuminatio quantum ad veritatis immobilitatem in utroque istorum, ibi, v. 9 : " Respondit Nicodemus, et dixit ei : Quomodo possunt haec fieri ? "

Adhuc in primo duo dicuntur, scilicet, doctrina regenerationis, et explanatio doctrinae, ut sit intelligibilis, ibi, v. 4: " Dicit ad eum Nicodemus. "

In primo tria dicit : veritatis scilicet confirmationem : " Amen, amen, " hoc est, vere, vere, quia habet veritatem consilii aeterni in praefinitione Patris, et habet immobilitatem in verbo Verbi increati hoc praenuntiantis. Et ideo bis dicit : " Amen, amen. " II ad Corinth. I, 19 : Non fuit, scilicet in Christo, Est et Non : sed Est in illo fuit.

" Dico tibi, " ad tui illuminationem et utilitatem. Eccli. XXIV, 45 : Illuminabo omnes sperantes in Domino.

" Nisi quis renatus fuerit denuo. "

Nati enim fuimus primo in statu innocentiae, et mortui fuimus morte culpae, quae nos a via vitae et gratiae separavit. Genes. II, 17 : In quocumque die comederis ex eo, morte morieris. Et ideo per sacramentum oportet nasci denuo secundum formam filii Dei. Jacobi, I, 18 : Voluntarie genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturae ejus. Sic enim per sacramentum fidei dat fidelibus potestatem filios Dei fieri : de quibus dicitur, quod ex Deo nati sunt in formam Dei, quam per peccatum amiserant. Malach. ii, 10 : Numquid non pater unus omnium nostrum ? Unus enim omnes adoptivos generat in formam et haereditatem suam. Ad Roman. viii, 25 : Quos praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, hos et vocavit, supple, regenerationis sacramento. Isa. lxiv, 8 : Pater noster es tu, nos vero lutum : et fictor noster tu, et opera manuum tuarum omnes nos. Sic enim denuo nascimur nativitate divina, quia prima nativitas est innocentia per Patrem Deum, et secunda post lapsum, est nativitas in formam Filii Dei per regenerationis sacramentum.

Tertio tangit defectum qui est in non suscipiente sacramentum :

" Non potest videre regnum Dei. "

Visio autem haec potestative debet intelligi. Sicut videt agricola ea quae sunt culturae, quae alius non videt : et pistor videt ea quae sunt artis pistoriae : et aedificator ea quae sunt aedificationis, et sic de aliis. Sic enim ad opus et justitiam videt is qui percipit sacramentum fidei, ea quae pertinent ad justitiam fidei : quae alius non renatus videre non potest. Regnum autem Dei, in quo regnat Deus (sicut etiam alibi diximus) dicitur completa et confirmata potestas justitiae divinae, in qua regnat Deus : sicut rex regnat in his qui custodiunt leges ab ipso rege continuatas. Luc. XVII, 21 : Regnum Dei intra vos est. Matth. VI, 10 : Adveniat regnum tuum. Psal. cxliv, 13 : Regnum tuum regnum omnium saeculorum. Et iterum, Psal. xliv, 7 : Virga directionis virga regni tui.

Contra hanc expositionem videtur esse Glossa quae dicit : Non potest me cognoscere. " Intelligi debet ut regem in suis regnantem, qui cognoscitur in justitiis et legibus suis. In illis enim videtur visio veritatis hic per meritum, et in futuro per praemium. Et sic in idem redit Glossae intellectus. Per hoc etiam solvitur quod objici potest per illud Lucae, XVI, 23 : Vir dives vidit Lazarum in sinu ejus, scilicet in regno Dei. Quia dives cum malus esset, numquam vidit

renum Dei visione activa, quia numquam vidit justitias ipsius : sed vidit Lazarum in splendore justitiae visione simplicis intellectus. Et hoc non vocatur hic videre regnum, quia intelligitur de visione beneplaciti quae ad opus pertinet. Sapient. x, 10 : Ostendit illi regnum Dei. Et statim sequitur : Et dedit illi scientiam sanctorum. Quia dedit illi scientiam practicam, hoc est, operativam sanctorum regni illius, quod est praeceptorum et statutorum ipsius regni, in quibus honestari) illum in laboribus, etc. .

Sed hic incidit quaestio, Utrum iste sermo ex tempore quo prolatus est, habuerit vigorem ? Videtur quod sic : quia non excidit verbum Dei, ut dicitur, Tob. XIV, 6, et Marc. XIII, 31, et Luc. XXI, 33, et Matth. XXIV, 33 : Verba mea non transibunt. In contrarium autem hujus est, quod ex tunc non omnes salvati baptizati fuerunt, cum tamen multi spem in Deo habentes fuerunt mortui, qui nihil sciverunt vel scire potuerunt de sententia in occulto noctis ad Nicodemum prolata.

Ad haec dicit magister Hugo de sancto Victore, quod tria sunt tempora gratiae. Ante legem videlicet, et ante sententiam istam : in quo baptismus non fuit, sed circumcisio ab originali purgavit : et ante legem ab eodem purgavit fides et sacrificia quae ab illis fiebant. Secundum tempus fuit, quo lex finita fuit, et Evangelium inchoavit. Tertium autem tempus, quo doctrina Evangelii praedicatione Apostolica per orbem est vulgata. In primo ergo tempore multi fuerunt salvati sine baptismo. In secundo tempore multi salvati sunt sine baptismo, et multi per baptismum : quia tunc simul et circumcisio ut finienda, et Evangelium ut inchoandum cucurrerunt. In tertio autem nullus salvatur sine baptismo : quia in illo exivit sonus Apostolorum in fines or- bis terrarum, in quo nemo excusatur.

Ad objecta dicit idem Hugo, quod Dominus in verbis istis secretum consilium suum amico suo Niconemo revelavit, et non adhuc ista ut communem sententiam protulit, sed post Resurrectionem quando, Matth. XXVIII, 19, dixit: Baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, ei Spiritus Sancti. Et per hoc patet, quod verbum Domini non excidit: sed obligare primo incipit, quando communiter ut statutum promulgatur.

Alii quidem respondent aliter dicentes, quod multipliciter instituitur baptismus. Quantum enim ad Trinitatem operantem virtulem regenerativam, dicunt baptismum institutum in baptismo Domini quo ipse baptizatus fuit '': quia ibi Trinitas apparuit. Quantum ad materiam et Spiritum institutus est hic. Quantum autem ad formam debitam institutus est, Matth. XXVIII, 19. Sed quantum ad apertionem januae institutus est, Luc. III, 21 et seq. Sed haec solutio nulla est, quia in baptismo Domini quid iactum sit ostenditur: nihil autem per modum statuti promulgatur. Similiter, Matth. XXVIII, 19, quid fieri debeat praecipitur, et non promulgatur aliquod statutum. Hic autem directe statuitur. Et ideo solutio Hugonis est vera et tenenda.

" Dicit ad eum Nicodemus: Quomodo potest homo nasci, cum sit senex? numquid potest in ventrem matris suae iterato introire, et renasci ?"

Hic ponitur explanatio ut melius comprehendatur.

Habet autem duo : quaestionem dubitantis, et illuminationem dubium illucilantis.

In primo duo dicuntur: primo enim ponit dubium, et secundo rationem infert dubilantis.

e

De primo ail: " Dicit ad eum Nicodemus. " Dubitantis est quaerere: tunc primo apparet ei veritas. Sed quaerit ut discere intendens, et non tentator insidiosus. Matth. VII, 7 : Quaerite, et invenietis.

" Quomodo ? " Qui modum quaerit, in verbo non dubitavit. Scivit enim verbum esse sapientiae, et sic non esse evacuandum. Isa. lv, 11: Verbum meum quod egreditur de ore meo, non revertetur ad me vacuum. Sed modum quaerit. Luc. I, 18: Unde hoc faciam ? ego enim sum senex.

" Potest homo nasci, cum sit senex ?

De nato enim procedit natura in senium, et non revertitur de senio in juventutem et nativitatem primae infantiae. Erat enim Nicodemus (ut dicit Glossa) figuram tenens catechumenorum, qui nondum noverunt ea quae sunt de spiritu regenerante. Unde, ut dicitur supra, in nocte venit. 1 ad Corinth. II, 14 : Animalis homo non percipit ea quae sunt spiritus Dei: stultitia enim est illi, et non potest intelligere, quia spiritualiter examinatur. Scivit autem ille carnalia tantum, cognoscens quod dixit Isaias, lxv, 20 : Puer centum annorum morietur, et peccator centum annorum maledictus erit. Et ideo non putabat esse aliquam regenerationem, sed putabat quod antiqui in peccatis essent morituri, et qui nascuntur non renascituri.

" Numquid potest, etc. "

Ratio est impossibilitatis eorum quae dicebantur. Non enim vidit reditum ad uterum unde exierat. Et ideo dicit: " Numquid potest " aliquis " in venirem matris suae " carnalis " iterato introire," quod angustia ventris et perfectio nati non permittunt, " et renasci ? " Quasi diceret: Non. Quod autem est secundum naturam impossibile (quam solam iste considerat), valde est facile secundum culpam: non est impossibile secundum gratiam. Secundum culpam enim mater est concupiscentia, in cujus uterum regreditur, qui omnia agit secundum fomitem concupiscentiae. Ezechiel. XVI, 4: In die ortus tui non est praecisus umbilicus tuus, et aqua non es Iota in salutem. Aqua autem haec baptismatis est, quae lavat in salutem eos qui renascuntur ad gratiam ; sed non eos qui adhuc matris concupiscentiae adhaerent umbilico. Job, I, 21 : Nudus egressus sum de utero matris meae, et nudus revertar illuc, hoc est, de utero concupiscentiae sum egressus, vestibus virtutum spoliatus : et omni die iterans peccatum, ad uterum concupiscentiae revertar. Eccli. xl, 1 Occupatio magna creata est omnibus hominibus, et jugum grave super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturae in matrem omnium. Sic enim omnes filii irae nascuntur , et iteramus peccatum in actualibus peccatis, quando ad uterum foedae matris revertimur. Et hoc quidem est in matre mala, de qua Psalmista, Psal. l, 7: Ecce enim in iniquitatibus conceptus, etc. Haec est enim mala nativitas secundum quam tota die fit ad uterum regressus.

Est et alia nativitas naturae. Joan. XVI, 21: Mulier cum parit, tristitiam habet: cum autem peperit puerum, jam non meminit pressurae propter gaudium, quia natus est homo in mundum : secundum quam nativitatem ad uterum non potest esse regressus.

Tertia nativitas est gratiae, de qua, I Joannis, v, 18 : Qui natus est ex Deo , non peccat: sed generatio Dei conservam eum, et malignus non tangit eum. Et secundum hanc generationem possibilis est regressus ad uterum gratiae, in quo per regenerationis sacramentum renascimur. Et hunc regressum et hanc

regenerationem Nicodemus ignoravit.

Est et alia nativitas gloriae, de qua, Job, XI, 17 : Cum te consumptum putareris, orieris ut lucifer: secundum quam iterum non est possibilis regressus.

Hoc ergo est quod dicit.

" Respondit Jesus : Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei. "

Ecce illuminatio declarans dubitationis rationem.

Dicit autem tria, scilicet, sermonis confirmationem, quae exigitur ut satisfiat dubitanti, cum dicit: " Amen, amen dico Ubi: " quod veritate sermonis, et confirmatione veritatis dico tibi. Trepidantis enim et dubitantis cor non confirmatur, nisi sermone et juramento. Ad Hebr. VI, 16 et seq.: Homines per majorem sui jurant, et omnis controversiae eorum finis, ad confirmationem, est juramentum. In quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis haeredibus immobilitatem consilii sui, interposuit jusjurandum, ut per duas res immobiles, quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solatium habeamus. Haec enim supra rationem sunt: et ideo probari pon possunt: et ideo confirmationem sermonis accipiunt fidem.

Et attende, quod non irascitur Jesus ad nicodemum sermonem Domini impossibilem judicantem, sed mansuete instruit, et paulatim ad intellectum spiritualium manuducit. Isa. xlii, 3 : Calamum quassatum non conteret, et linum fumigans non exstinguet.

Et ideo addit:

" Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto. "

Quasi dicat: De terrena non intelligo nativitate, sed de illa quae est per sacra- mentum gratiae, in qua " nisi quis renatus fuerit, " ad similitudinem primae innocentiae quantum ad immunitatem culpae. Isa. I, 16 : Lavamini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis. Et hoc est: " Ex aqua, " ut materia habente vim regenerativam, " et Spiritu sancto " regenerante. Genes. I, 2: Spiritus Dei ferebatur super aquas. Psal. xxviii, 3: Vox Domini super aquas, Deus majestatis intonuit. Sic enim completur sacramentum, quando aqua, visibile elementum, per virtutem ablutivam similitudinem facit extra: et Spiritus regenerans operationem munditiae facit intus. Joan. i, 33 : Hic est qui baptizat in Spiritu sancto. Numer. XIX, 13: Quia aqua expiationis non est aspersus, immundus erit, et manebit spurcitia ejus super eum. Ezechiel, xlvii, 9: Postquam venerint illuc aquae istae, et sanabuntur et vivent omnia ad quae venerit torrens.

" Non potest introire in regnum Dei. "

Tertium est. Confirmat enim sermonem, explanat modum regenerationis, et explanat paenam regenerationem negligentis, dicens: " Non potest introire, " ut possessor, " in regnum Dei. " Introire enim in regnum, est videre ipsum, quia visio, ut dicit Augustinus, est tota merces, dummodo sit visio pascens videntem, quae est visio amati et habiti. Et haec est visio, ubi visum lumine suo pascente intrat in videntem : et videns per beneplacitum intrat in rem visam. Et hanc visionem non nisi boni habere possunt. Matth. xxv, 21: Intra in gaudium Domini tui. Sic enim hic intramus in regni justitiam : et in futuro intrabimus in regni gloriam. Et sic cum primo dixerit: Non potest videre: hic dicit, Non potest introire in regnum Dei: quia, Sapient. xv, 3: Nosse te, consummata justitia est: et scire justitiam tuam et virtutem tuam, radix est immortalitatis.

Sapient. VI, 21 : Concupiscentia sapientiae deducit ad regnum perpetuum. Concupiscentia enim sapientiae in visione beneplaciti justitiae, dat regnum justitiae in quo regnat Deus.

Sed objicitur contra ea quae hic dicuntur : Quia multi baptizati sunt baptismo sanguinis, sine aqua. Et similiter multi baptizati sunt baptismo flaminis, hoc est, spiritus in paenitentia, qui numquam in aquam immersi sunt, et regnum Dei intraverunt. Et sic non semper necessarius est baptismus aquae. Sed ad hoc respondet Magister in libro IV Sententiarum , dicens, quia verum est quod quidam in sanguine baptizati, et quidam in Spiritu sancto baptizati salvantur. Sed hoc in illis, ubi sacramentum aquae non contemptus religionis, sed articulus necessitatis excludit, hoc est, qui morientes martyrio vel naturali morte, fide vera quaerunt in aqua baptizari et habere non possunt. Quod ergo dicit Dominus: Nisi quis renatus fuerit, etc., hoc est, regeneratione quam facit aqua et spiritus. Hanc autem regenerationem facit sanguis et paenitentia in articulo necessitatis, ubi baptismus aquae haberi non potest. Et haec solutio satis est conveniens in loco isto.

6 " Quod natum est ex carne, caro est:

et quod natum est ex Spiritu, spiritus est. 1 Non mireris quia dixi tibi : Oportet

vos nasci denuo. Spiritus ubi vult spirat: et vocem ejus audis, sed nescis unde veniat, aut

quo vadat: sic est omnis qui natus est ex Spiritu. 0 Respondit Nicodemus, et dixit ei:

Quomodo possunt haec fieri? "

In parte ista ponitur illuminatio quantum ad Spiritum operantem.

Dividitur autem haec pars in duas : in

quarum prima tangit illuminationem quantum ad Spiritus operationem perfecte. Sed quia carnalis adhuc Nicodemus oculos ad tantum lumen attollere non valuit: ideo in secunda parte non intelligentem ad fidem elevat, ut quod intelligere non valet, saltem credat, ibi, v. 9 : " Respondit Nicodemus. "

Adhuc in prima parte duo sunt paragraphi : in quorum primo operationem Spiritus explanat : in secundo per similitudinem probat, ibi, v. 8: " Spiritus ubi vult spirat. "

In primo adhuc duo facit : in quorum primo generationem carnis promittit: in secundo generationem Spiritus subintroducit.

Dicit ergo : " Quod natum est ex carne. " Quasi dicat: Bene dico quod non intrat in regnum qui non est renatus ex Spiritu et aqua: quia, " quod natum est ex carne " Adae corrupta, " caro est, " hoc est, carnale est. Quia sicut dicit Augustinus: " Omnis homo generatione carnis est Adam, et in persona est particularis homo. Et ideo in generatione ista, generatio carnalis transfundit peccatum originale, et ideo generat carnalem in peccato originali existentem. In hac enim generatione portamus imaginem terreni parentis. " Genes. v, 3 : Genuit, scilicet Adam, ad imaginem et similitudinem suam, hoc est, in peccatis existentes. In generatione enim carnali ex lege concupiscentiae (quae est filia peccati, ut dicit Augustinus) peccatum originale innascitur in parvulis. Et sie intelligitur : " Quod natum est ex carne, " hoc est, quod non habet movens ad generationem nisi concupiscentiam carnis " caro est, " id est, carnale est, habens carnis corruptionem : ut formaliter intellecta accipiatur locutio, potius quam materialiter. Sapient. xii, 10 et 11: Nequam est natio eorum, et naturalis malitia ipsorum, et quoniam non poterat mutari cogitatio eorum in perpetuum. Semen enim erat

maledictum ab initio. Ad Roman. vii, 18: Scio enim quia non habitat in me, hoc est, in carne mea, bonum: nam velle, adjacet mihi : perficere autem bonum, non invenio, Et, ibidem, v. 23: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati quae est in membris meis. Ab hac ergo lege peccati peccatum originale transfunditur. Et sic " quod natum est ex carne, caro est. "

" Et, " per oppositum, " quod natum est ex Spiritu, " in quo in utero Ecclesiae non est nisi Spiritus operans et movens, " est spiritus, " formaliter intelligendo, hoc est, spiritualis habens formam Spiritus ad vitam gratiae, sicut fit nativitas per Spiritum in sacramento. Joan, l, 13 : Qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. Illi ergo nascuntur in spiritum vivificantem. I ad Corinth. xv, 49 : Sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem caelestis. Natum ergo generatione primi Adae est caro: et renatum regeneratione secundi est spiritus, hoc est, spirituale.

Hoc est ergo quod dicit.

Sic dicitur, I ad Corinth. VI, 17 : Qui adhaeret Domino, unus spiritus est. Isa. XXVI, 17 et 18 : A facie tua, Domine, concepimus, et quasi parturivimus, ei peperimus spiritum, scilicet salutis. De carne autem quae dicto modo nascitur ex carne, I ad Corinth xv, 50 : Caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt: neque corruptio incorruptelam possidebit.

Ex quo ergo sic habet in generatione carnis et Spiritus.

" Non mireris quia dixi tibi: Oportet vos nasci denuo. "

Quia sicut peccatum unius in generatione corruptae carnis clausit regnum : ita justitia unius in regeneratione Spiritus regnum aperit. Et ideo si regnum intrare vultis, " oportet vos nasci denuo. " Neque hic est aliquid mirandum, quia sic medi- cina contra originale peccatum ordinatur, quod nec insolitum est, nec praeter spem et facultatem admirantis. I Petri, i, 3 et 4 : Regeneravit nos in spem vivam, per resurrectionem Jesu Christi ex mortuis, in haereditatem incorruptibilem, et incontaminatam, et immarcescibilem, conservatam in caelis in vobis.

Videtur enim haec generatio mirabilis, quia dicitur, Isa. lxvi, 8 : Quis audivit umquam tale? et quis vidit huic simile ? Numquid parturiet terra in die una, aut parietur gens simul ? Sed ad hoc dicendum, quod quidem ista generatio est mirabilis, sicut dicit Isaias: sed tamen posita generationis causa (quae est Spiritus sanctus operans in sacramento) cessat admiratio : quia non est mirum si Spiritus sanctas formam gratiae dans, generat adoptionis filium spiritualem. Et hoc intendit Dominus, dicens: "Non mireris, " quia jam tibi adoptionis Spiritum regenerantem in sacramento revelavi : et in illo oportet vos nasci denuo. Act. I, 5 : Vos autem baptizabimini Spiritu sancto non post multos hos dies. Joan. I, 33 : Hic est qui baptizat in Spiritu sancto.

" Spiritus ubi vult spirat, etc. "

Et hoc secundum Chrysostonum probata minori, quia minus videtur quod " spiritus, " hoc est, corporea substantia spiritualis et invisibilis, sicut est ventus, " ubi vult, " hoc est, libere : quasi habeat liberam suae spirationis voluntatem, " spirat, " undique perflans. Eccle. I, 6 : Lustrans universa in circuitu pergit spiritus, et in circulos suos revertitur.

" Et vocem, " hoc est, sonum aspirationis, " ejus audis, " aure corporea. Ezechiel. III, 12 : Audivi post me vocem commotionis. magnae.

" Sed nescis unde veniat, " quia substantia ejus est invisibilis, et ideo visu exterioris perceptionis nescis via ejus.

" Aut quo vadat. " Eccle. XI, 5: Ignoras quae sit via spiritus, et qua ratione compingantur ossa in ventre praegnantis.

Sed contra : Bene sentitur, quod ventus flans ab Aquilone tendit in Meridiem : et e converso. Et ventus flans ab Oriente tendit in Occidentem : et e converso. Ergo non est verum quod ponitur in simili posito. Respondendum est secundum Chrysostomum, sicut dictum est, quod quamvis in signo percipiatur unde venit, aut quo vadat flatus venti : tamen non scitur causa agens cum determinata perceptione, et determinatus locus elevationis ejus : nec scitur determinate locus defectionis ejus, ultra quem flatus ejus non procedit. Et quoad hoc secundum Chrysostomum dicitur : " Nescis unde veniat, aut quo vadat. " Et ideo, Eccle. XI, 5, secundum littoram dicitur: Ignoras quae sit via spiritus, Psal. CXXXIV, 7 : Qui producit ventos de thesauris suis. Quia aliquando est.clausus in nube, aliquando invisibiliter expanditur in aeris superficie, aliquando etiam ingreditur viscera terrae, et aliquando immittitur radicibus vegetabilium : et semper vapor talis format omnia, quae in naturis formantur virtute caeli qua elevatur : et ideo ad Spiritum sanctum aliquam habet similitudinem. Hanc autem expositionem facit Chrysostomus, ideo quia veritas graeca in qua scriptus est liber iste habet sic : Ventus flat, et vocem ejus audis, etc. Et hoc simile adaptat a minore sumptum dicens :

" Sic est omnis qui natus est ex Spiritu, " scilicet invisibiliter formatus in formam quam dat Spiritus sanctus. Et est sensus : Magis videtur quod tibi nota sit via et virtus spiritus corporei, quam via et virtus spiritus incorporei : quia illum saltem audis, istum autem nec vides nec audis : et illa est tibi non cognita et ignota, cum tamen scias quod omnes dat formas naturales nascentibus. Ergo quamvis ignores Spiritum sanctum, scire per simile inductum poteris quod ipse novas formas divinas dat omnibus a se generatis. Et quia talis Spiritus in baptismo operatur, scire poteris quod baptizati in novas formas filiorum Dei regenerantur. Haec expositio Chrysostomi et est vera etlitteralia.

Augustini autem et Bedae expositiones sunt istae : ita quod probet a minori et a simili posito. Sed hoc quod dicit: " Spiritus ubi vult,eic.," sit ratio praecedentium. Ac si dicat: " Non mireris quia dixi tibi 3 Oportet vos nasci denuo, " quia " Spiritus ii sanctus " ubi vult, " qui liberam habet deitatem. I ad Corinth. xii, 11 : Haec omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult. " Spirat, " hoc est, aspirationis suae dat gratiam, et effectum, et formam. " Et vocem ejus) audis, " tripliciter, scilicet in Scripturis: lectam, in sancto praedicatore enuntiatam, et in renato ostensam. De primo, Apocal, II, II : Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis. De secundo, Matth. x, 20 : Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis. Marci, xiii, 11 : Non enim vos estis loquentes, sed Spiritus sanctus. Act. VI, 10: Non poterant resistere sapientiae et Spiritui qui loquebatur. De tertio, ad Galat, IV, 6: Quoniam estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra clamantem : Abba, Pater. Sicut enim spiritus carnalis patris format filium in formam patri similem secundum naturam, et filii ad patrem inclinat affectum, et facit filium patrem invocare : ita Spiritus Patris caelestis in sacramento per gratiam format baptizatum in formam et assimilationem Patris caelestis, et. mutat cordis affectum ad eum, et movet ad eum invocandum.

Sic ergo : " Vocem ejus, " cujus ipse spiritus causa est, " audis : " et tamen " nescis unde veniat, " hoc est, quomodo cor illius intravit, " aut quo vadat, " hoc est, quomodo redierit: quia ipse est natura invisibilis.

Vel, " Unde veniat, a hoc est, ex qua praefinitione et consilio Dei hoc veniat,: " aut quo vadat, " hoc est, ad quam beatitudinem deducat. Job, IX, 11 : Si venerit ad me, non videbo eum : si abierit, non intelligam.

" Sic est, " ut Spiritus sanctus, " omnis qui natus est ex Spiritu, " in forma invi

sibili formatus in Filium Dei, cujus viae jonotae sunt tibi: quamvis aliquando audias vocem ipsius quam spiritus loquitur per ipsum. Eccle. XI, 5 : Nescis opera Dei, qui fabricator est omnium.

Maxime autem illud opus ignoratur quod Deus facit per seipsum. Job, xxxvi, 24 : Memento quod ignores opus ejus, de quo cecinerunt viri.

Secundum autem omnes expositores idem intenditur, scilicet, quod sicut natum ex carne corruptioni vitii subjecta, est caro vitiata: ita natum ex Spiritu vilium purgante, est spiritus nulli vitio subjectus. Et sicut ex carnali parente generationem primam per legem concupiscentiae : ita generationem secundam habemus ex caelesti Patre per spiritum gratiae.

Objiciunt autem quidam quod secundum hoc, homo sanctus purgatus a peccato deberet generare filium non in peccato existentem : quia generabit in forma spiritus quem habet, et habet Spiritum sanctum. Sed ad hoc in praemissis jam est responsum, quia omnis homo in natura Adam est vitiatus, et per hanc naturam vitiatam generat vitiatum, et regeneratione indigentem. Quia hoc vitium naturae non purgatur sanctitate personae, quamdiu in natura remanet lex concupiscentiae. Et ideo sicut circumcisus generat praeputiatum, ut dicit Augustinus, trajiciens in eum id quo ipse jam caruit: et sicut granum a palea jam depuratum, generat granum paleatum : ita existens in gratia, generat. eum qui in originali nascitur peccato, propter legem concupiscentiae remanentem in natura vitiata, a qua nullus liberat nisi per regenerantem spiritum gratiae. Et hoc est quod Dominus probare intendit et instruere Nicodemum. Et patet quod subtilis valde, et rationabilis est haec doctrina.

" Respondit Nicodemus, et dixit ei. "

Adhuc carnalis et opera Spiritus sancti non intelligens. I ad Corinth . II, 14 : Animalis homo non percipit ea quae sunt Spi-ritus Dei: stultitia enim est illi, et non potest intelligere, quia spiritualiter examinatur.

" Quomodo possunt haec fieri ? "

Quia carnalibus cogitationibus plenus, ut dicit Augustinus, non nisi carnalem meditabatur generationem. I ad Corinth. XIII, 11 : Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus. Et attende reverentiam Nicodemi, quod non contradicit, neque insultat : sed ut studiosus modum inquirit, sciens verba Christi esse vera et cum effectu : sed modum non considerans, et in mente semper habens quod praemisit : Scimus quoniam a Deo venisti magister, et quod a Deo venienti contradicendum non fuit.

" Respondit Jesus, et dixit ei: Tu es magister in Israel, et haec ignoras? "

" Respondit Jesus, et ducit ei, " altius adhuc non intelligentem illuminando.

Dicit autem tria: quorum primum est, quod per modum redargutionis ad Scripturam intelligendam mentem ejus reducit. Secundum est, quod ejus qui a Deo exivit sermonibus simplici terestslandum, et simpliciter et firma fide est illi credendum : quia ad intellectum verborum ejus non venitur nisi per fidem. Tertium est, quod per aliquam rationem intelligendi dicta ostendit perterrenam similitudinem: quamvis divina non perfecte in terrena similitudine doceri possint.

Dicit ergo : " Tu es magister, " qui Scripturam doces, " in Israel, " ubi notus est Deus, et divina in Scriptura praesignata leguntur. Psal. lxxv, 1 : Notus in Judaea Deus: in Israel magnum nomen ejus.a Et haec ignoras ? " Quasi dicat: Hoc est mirum, quod ista praesignata in Scripturis non intelligis. Isa. XXXIII, 18 : Ubi est litteratus? ubi legis verba ponderans ?

Hoc est quod Judaeis dicit Christus,. Joan. v, 39 : Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere: et illae sunt quae testimonium perhibent de me. Propter quod et ipse Philippus dixit, Joan, I, 45 : Quem scripsit Moyses in lege, et prophetae, invenimus : Jesum, filium Joseph, a Nazareth. Mirum est ergo quod hoc magister in Israel ignoravit. Sed hoc est quod dicit Apostolus, II ad Corinth, III, 15 : Cum legitur Moyses, velamen positum est super cor eorum. Tamen hic latenter reducit mentem ipsius ad Scripturarum intellectum.

" Amen, amen dico tibi, quia quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur: et testimonium nostrum non accipitis. "

Si terrena dixi vobis, et non creditis, quomodo, si dixero vobis caelestia, credetis? "

Secundum est, in quo et qui a Deo venit dicit esse per omnia credendum.

Dicit ergo : " Amen, amen dico tibi, quia " nos : ego, et Apostoli, et discipuli mei quos informavi. Joan, xv, 15 : Omnia quaecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis. Joan. i, 18 : Unigenitus filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit.

Nos ergo, hoc est, ego et quibus enarravi, " quod scimus, " verissimo modo sciendi, .quia per modum revelationis Spiritus est, quia omnis humana fallit cogitatio. Psal. cxv, 11 : Ego dixi in excessu meo : Omnis homo mendax, scilicet quando per Spiritum humanam cogitationem excessi, omnis homo mendax. Ad Roman. III, 4: Est autem Deus verax, omnis autem homo mendax.

Sic ergo hoc quod verissime scimus, " loquimur. " Dicit tamen alia Glossa, quod per hoc quod pluraliter dicit, loquimur, innuit mysterium Trinitatis. Joan. XIV, 10: Ego in Patre, et Pater in meest. Joan. XIV , 10 : Pater in me manertin ipse facit opera.

" Et quod vidimus testamur. "

Quia testimonium non est nisi de visu. Joan.VIII, 38 : " Ego quod vidi apud Palrem meum, loquor. Scit autem : quia est sapientia genita. Vidit omnino : quia omnia nuda sunt oculis ejus. Ad Hebr, IV, 13 : Omnia nuda et aperta sunt ocu-Iis ejus, ad quem nobis sermo. Scit autem in seipso : vidit vero in Patre. Et hoc Apostoli viderunt in ipso in gratiis et miraculis. Joan. I, 14 : Vidimus glorianti ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre. Et ideo Apostoli sciverunt, et viderunt. Ad Hebr. II, 4 : Contestante Deo signis et portentis, et variis virtutibus, et Spiritus sancti distributionibus secundum suam voluntatem.

" Et testimonium nostrum non accipitis. "

Et hoc est inconveniens, quando exceptio contra testes non habetur. Joan. III, 32 : Quod vidit et audivit, hoc testatur : et testimonium ejus nemo accipit. Hoc autem provenit ex hoc, quod ille qui testificatus est, cum suis pauper apparuit: et ideo veritas ipsius contempta fuit. Unde, Joan. viii, 13, dixerunt Judaei : Tu de teipso testimonium perhibes, testimonium tuum non est verum. Joan. v, 43 : Ego veni in nomine Patris mei, et non recepistis me. Causa autem hujus est, ut dicit Glossa, quia carnales estis.

" Si terrena dixi vobis, etc. "

Tertium est, in quo reducit ad mentem similitudinem terrenam, cujus operationem non crediderunt. Et hoc est quod dicit: " Si terrena dixi vobis, " secundum similitudinem spiritus terreni, qui ubique spirat et format naturalia ad similitudinem Spiritus sancti, " et non creditis " spiritualia ad similitudinem terrenorum

sumpta, quia sicut dicit Gregorius : " Regnum caelorum ideo terrenis simile esse dicitur, quatenus ex his quae animus novit, surgat ad incognita quae non novit: et ex his quae usu didicit, quasi co.nfricatus incalescat. " Supernaturalia enim, ut dicit Dionysius, non possunt a nobis cognosci nisi per terrenorum similitudinem. Si ergo similitudine terrena posita, non adhuc creditis : cum tamen secundum similitudinem eorum credere deberetis, " quomodo si dixero vobis caelestia, " sine terrenorum similitudine," credetis? " Quasi dicat: Nullo modo credetis. Sapient. IX, 16 : Difficile aestimamus quae in terra sunt, et quae in prospectu sunt invenimus cum labore : quae autem in caelis sunt quis investigabit ? Sic ergo legitur secundum Chrysostomum. Augustinus autem dicit quod terrena quae dixit fuerunt, quando dixit : Solvite templum hoc. Hoc enim dixerat de solutione corporis terreni, sicut supra expositum est. Sed prior expositio est convenientior. Job, xxxviii, 33 : Numquid nosti ordinem caeli, et pones rationem ejus in terra ? Ratio enim caeli in terra ponitur, quando caelestia, ut dicit Gregorius, similitudinibus terrenis comparantur.

" Et nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo, Filius hominis, qui est in caelo. "

Hic declarat baptismum per effectum quo per baptismum caelum aperitur.

Et dicit tria : impossibilitatem in caelum sine baptismo ascendendi: possibilitatem per Filium Verbum in caelum veniendi, et causam hujus ostendit esse divinitatem Verbi incarnati.

Dicit ergo : " Et nemo ascendit, " hoc est, ascendere poterit, " in caelum, " quia qui terrenam et concupiscentiae habet nativitatem, in caelum non ascendit: quia hoc peccatum originale traxit quod paradisum clausit. I ad Corinth. xv, 50 : Caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt : et neque corruptio incorruptelam possidebit. Genes. iii, 24 : Et collocavit ante paradisum voluptatis Cherubim, et flammeum gladium atque versatilem ad custodiendam viam ligni vitae. Et ideo accessus non patet filiis primi Adae, qui caro de carne nati sunt, sicut in antehabitis est dictum.

" Nisi qui descendit de caelo, " hoc est, visibilis in forma servi apparuit. Per hoc, ut dicit Augustinus, descendit. Baruch, 111, 38 : In terris visus est, et cum hominibus conversatus est, hoc est, ad similitudinem hominum in forma hominis factus operatione Spiritus sancti. Et ideo de corporis ejus integritate sunt omnes qui eamdem formam Spiritus in baptismo acceperunt. Sic enim ipse descendit, ad Roman. VIII, 29 : Ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Psal. xviii, 7 : A summo caelo egressio ejus. Ad Ephes. IV, 10: Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes caelos, ut adimpleret omnia. Omnia autem adimplevit: quoniam omnibus electis formam suam per spiritum adoptionis indidit: donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi . Unde Glossa dicit, quod ascendit secundum quod homo : quia sic hominibus formam filiationis communicavit per quam in caelum exaltantur. Descendit autem secundum quod Deus : quia sic in forma humana visibilis apparuit, ut hominibus formam daret divinam. Unde Glossa: " Hoc pertinet ad secundam nativitatem in Spiritu : quia nemo in Christo ad Patrem ascendit, nisi qui ex Spiritu nascitur. "

" Filius hominis, qui est in caelo,"

Secundum quod Deus. Et ideo etiam

filii adoptionis adoptivi in caelo efficiuntur per formam Filii naturalis. Et sic omnes sibi conformes salvantur, et nullus alius. Michaeae, 11, 13 : Ascendit pandens iter ante eos. lsa. lxiii, 1 : Quis est iste, qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra ? iste formosus in stola sua, gradiens in multitudine virtutis suae. Mirabiliter enim formosa est stola Sanctorum, quando tota vestis Christi in forma est filii, quae est forma gratiae quam Spiritus sanctus in omnibus sanctis formavit per adoptionem. Isa. xlix 18 : Vivo ego, dicit Dominus, quia omnibus his velut ornamento vestieris, et circumdabis tibi eos quasi sponsa. Psal. CIII, 2 : Amicius lumine sicut vestimetno. Unde Augustinus dat similitudinem istius locutionis :" Sicut si aliquis nudus descenderet de monte, et reascenderet vestitus, diceretur quod nemo descendit de monte, nisi qui ascendit in montem : et e converso, nemo ascendit in montem, nisi qui descendit de monte Filius hominis. " Glossa : " Cum dicit : Filius hominis ascendit, dat nobis ascendendi certitudinem, cum filii hominis simus, qui est in caelo in forma Dei quam largitus est nobis. Amos, IX, 6 : Qui aedificat in caelo ascensionem suam, et fasciculum suum super terram fundavit. Fasciculus autem suus sunt electi. Jerem. xxiii, 24 : Numquid non caelum et terram ego impleo ? Isa. lxvi, I : Caelum sedes mea, terra autem scabellum pedum meorum.

Sunt autem quidam qui quaerunt utrum hoc quod dicitur hic conveniat Christo secundum humanam naturam, vel divinam, aut secundum utramque ? Si secundum humanam : contRa. Illius non est descendere qui in infimo fuit humilitatis. Si autem secundum divinam : contra. Illius non est ascendere qui in summo est majestatis. Si secundum utramque: aut divisim aut conjunctim. Si divisim : aut ergo fit quod natura humana descendit, et tunc sequitur idem quod prius : et tunc etiam divina ascendit, quod etiam prius ostensum est esse inconveniens. Si autem humana ascendit : hoc quidem esse posset aliquo modo secundum ascensum loci: sed tunc divinae descendere non convenit, quia humiliari non potest, et quia est ubique.

Ad hoc autem non est difficile respondere. Quia hoc quod Christus de se dicit secundum utramque naturam intelligitur, prout ipse unum corpus est cum omnibus electis. Sic enim ratione formae Filii (quam operatione Spiritus sancti habet ille homo, qui dicitur Christus, sibi inditam secundum unionem facientem esse personale,et ratione ejusdem formae quam per adoptionem habent membra ejus) est ascendere in caelum. Ratione autem formae divinae (in qua visibilis apparuit, homini largiens suam deitatem) est descendere. Nec ex hoc sequitur quod deitas humiliata fuerit, vel restrictalocaliterquae est ubique : quia in illo descensu nec commistionem passa est, nec mutationem: sed aliquid in se assumpsit, quod prius non habuit: et alicui se conformavit in natura assumpta, cui prius conformis per naturam non fuit, ratione cujus inferius apparuit secundum quod prius non apparuerat, et hoc modo venit. In caelo autem semper fuit, est, et erit per divinitatem.

Et quod quidam dicunt, quod nemo ascendit in caelum propria virtute nisi qui descendit de caelo, verum est, quia omnis qui ascendit, virtute ipsius ascendit : et ipse solus per virtutem suam propriam ascendit. Et iste est intellectus istius lita terae catholicus et verus.

" Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Fin lium hominis. "

Hic dat principium per quod baptismus operatur regenerationem. Hoc enim Passionis Christi est sacramentum.

Et dicit duo, scilicet, figuram Passionis, et mysterium fidei.

De figura Passionis dicit : " Ei sicut

Moyses exaltavit serpentem. " Numer, XXI, 8 : Et loculus est Dominus ad eum, scilicel Moysen : Fac serpentem aeneum, et pone eum pro signo : qui percussus adspexerit eum, vivet. Iste serpens aeneus quoniam nihil veneni habuit, sed multum spnoritalis, quia aes sonorum est, significat Christum similitudinem habentem iu forma humana cum venenatis, hoc est peccato vitiatis : nihil tamen habuit veneni sive peccati. Erectio autem ejus in palo vel pro signo, erectionem Christi significat in cruce : et adspectus in eum, est intuitus fidei ad Christum patientem. Et hic fidei adspectus sanat credentes: et hoc tangit hic in figura, quia passio et sanguis Christi in regenerationis sacramento operatur. Ad Romam. VI, 4 : Consepulti sumus cum illo per baptismum in mortem, ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. -Ad Coloss. III,3 : Mortui enim estis, et vita vestra est abscondita cum Christo in Deo. Iste serpens aeneus erat ex aere sonoro : quia in cruce pendens omnia sonuit, quae erant necessaria ad sanitatem eorum qui percussi fuerant a lingua serpentis antiqui. Luc. xxiii, 34: Pater, dimitte illis, non enim sciunt quid faciunt. Et, ibidem, V. 46: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum, etc. Unde etiam Centurio audiens sonum hujus aeris glorificavit eum, dicens, Matth.XXVII, 54 : Vere Filius Dei erat iste. Figura autem serpentis eligitur, quia serpens prae omnibus aliis caput habet mobile : ita etiam quod directe a tergo respicit. Et hoc sibi natura dedit, ut possit post se occasiones accidentes suo longo corpori respicere: et sic per circumspectionem dicitur esse prudens animal in bono, vel astutum in malo. De bono quidem dicitur, Matth. X, 16 : Estote prudentes sicut serpentes. De malo autem, Genes. III, 1 : Serpens erat callidior cunctis animantibus terrae. Et ideo serpens et Christo et diabolo attribuitur. Christus enim totam loneitudinem sui corporis adspexit, et occasiones

peccatorum abstulit. Diabolus totum corpus humani generis infecit. Proprietates autem serpentis super Matthaeum et Lucam sunt notatae.

Hoc est ergo quod dicit: " Sicut Moyses exaltavit serpentem. "

"In deserto, "

Per quod eduxit populum. Deuter. VIII, 15 : Ductor tuus fuit in solitudine magna atque terribili, in qua erat serpens flatu adurens, et scorpio ac dipsas. Quae solitudo mundum significat cum diaboli insidiis. Tentans per astutias, est flatu adurens. Retro pungens in paenis, et ante blandiens per delectamenta quae exhibet, est scorpio. Libidinem accendens et concupiscentiam excitans, est dipsas, quae quem percutit, indesinenter sitire facit.