IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM

 PROLOGUS IN QUO LAUDATUR EVANGELISTA.

 PROLOGI S. HIERONYMI IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM EXPLANATIO.

 CAPUT I.

 IN CAPUT I JOANNIS

 Sequitur autem de modo operandi cum dicit :

 Sequitur:

 Dicit igitur : Et interrogaverunt eum. Eccli. xiii, 14 : Ex multa loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis,

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT II.

 IN CAPUT II JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT III.

 IN CAPUT III JOANNIS

 Unde sequitur :

 Et ideo sequitur conveniens retributio bonorum operum :

 CAPUT IV.

 IN CAPUT VI joannis

 Et hoc est quod sequitur :

 Unde sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT V.

 IN CAPUT V JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VI.

 IN CAPUT VI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur ex verbis Evangelistae :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur :

 CAPUT VII.

 IN CAPUT VII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VIII.

 IN CAPUT VIII JOANNIS

  Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT IX.

 IN CAPUT IX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT X.

 IN CAPUT X JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XI.

 IN CAPUT Xl JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XII.

 IN CAPUT XII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIII.

 IN CAPUT XIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT XIV.

 IN CAPUT XIV JOANNIS

 CAPUT XV.

 IN CAPUT XV JOANNIS

 CAPUT XVI.

 IN CAPUT XVI JOANNIS

 CAPUT XVII.

 IN CAPUT XVII JOANNIS

 Et ideo sequitur :

 Et ideo sequitur de fonte illuminationis :

 CAPUT XVIII.

 IN CAPUT XVIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIX.

 IN CAPUT XIX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XX.

 IN CAPUT XX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XXI.

 IN CAPUT XXI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

IN CAPUT II JOANNIS

ENARRATIO.

" Et die tertia nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae : et erat mater Jesu ibi.

Vocatus est autem et Jesus et discipuli ejus ad nuptias. "

Hic incipit pars quae est de manifestatione Verbi facta per seipsum, in qua suiipsius manifestat deitatem.

Dividitur autem in tres partes : in quarum prima manifestat se Verbumprout est operativum et eruditivum. Sed quia per eruditionem et operationem intenditur creaturae rationalis sanctificatio, in secunda parte ostenditur qualiter per Verbum incarnatum creatura rationalis sanctificatur : et incipit in capitulo xii. Quia autem per sanctificationem venitur ad glorificationem, ideo in tertia ostenditur de glorificatione per Resurrectionem et Ascensionem : et haec incipit in capitulo xx.

Prima autem pars quae est de Verbi manifestatione, dividitur (secundum duos actus Verbi) in duas partes. Est enim Verbum operativum in potestate divina, et est illuminativum, et falsitatis et caecitatis conclusivum, prout est sapientia Dei et scientia : et ideo habet duas paries, et.has duas partes prosequitur tertium quod convenit Verbo ex his duobus, quod ipsum est vivificativum. Et sic pars ista dividitur in tres paries : in quarum prima agitur de potestate Verbi prout ipsum est virtus Patris. In secunda autem agitur de illuminatione Verbi prout ipsum est sapientia Patris: et incipit in capitulo VII. Quia autem per haec duo vitam inspirat suis, ideo in tertia parte agitur de

Verbo prout ipsum est vita hominum : et haec incipit in capitulo XI. Et ideo dicuntur de Verbo tria, scilicet, quod omnia peripsum facta sunt , et quod ipsum est lux hominum, et quod in ipso sicut in causa secundum Ambrosium vita erat.

Potestas autem Verbi consideratur sex modis. Aut enim consideratur in potestate mutandi creaturas secundum originalem rationem inventam in ipsis : et sic penes Verbi manifestationem sumitur pars prima de mutatione aquae in vinum, in quo miraculo deitatem Creatoris in se ostendit Verbum incarnatum.

Secunda potestas Verbi est ostensa per ordinem cultus divini. Quia postquam ostenditur virtus Creatoris esse in Verbo, consequenter infertur quod debetur ei cultus a creatura quam creavit. Sicut etiam Philosophus dicit in libro I de Caelo et Mundo, quod per numerum quem invenimus in creaturis, magnificamus et colimus Deum gloriosum eminentem proprietatibus eorum quae sunt creata. Et sic manifestatur potestas Verbi in purgatione templi ubi colitur Deus. Et manifestatio harum duarum potestatum continet hoc secundum capitulum.

Tertia autem Verbi potestas est, qua operatur in sacramento ad sanctificationem animae : et hanc potestatem manifestat in tertio et in prima parte capituli quarti.

Quarta autem potestas Verbi est in reformatione naturae corruptae in corpore : et hoc dupliciter, scilicet, secundum corruptionem perfectam, et secundum corruptionem quae est in parte. Et quoad primam potestatem manifestatur in ultima historia quarti capituli : quantum autem ad secundam manifestatur in prima historia capituli quinti.

Ex his autem potestatibus resultat quod Verbum legi non subjicitur, sicut nec Deus Pater qui semper operatur. Et quantum ad illam potestatem est ordina-

tivum omnium legum : et sic manifestatur in secunda parle quinti capituli, ubi ostenditur esse dominus et ordinator sabbati, et aliarum legis feriarum.

Est autem adhuc una Verbi potestas, quae est super omnes potestates, quae est creaturarum transsubstantiatio ad seipsum, per cujus effectum sibi fideles incorporantur, et unum cum ipso efficiuntur : et hanc manifestat in capitulo sexto.

Et haec est Verbi incarnati secundum divinam potestatem operativam sufficiens manifestatio.

Per sex ergo manifestatur Verbum in virtute creaturae. Et ita haec pars dividitur in sex partes : in quarum prima dicitur, quando et ubi et coram quibus hoc miraculum est : secundo, describitur hujus miraculi necessitas : tertio, miraculi faciendi interpellatio : quarto, miraculi perfectio : quinto, miraculi commendatio : sexto autem, miraculi finis et utilitas.

In primo horum dicuntur quatuor, scilicet, tempus, locus, factum, et coram quibus fit miraculi perfectio.

De tempore dicit :

" Et die tertia. "

Ecce tempus : et est die tertia ab adductione Nathanael ad Jesum. Et signant hi dies allegorice quidem lumen legis naturae, et lumen legis scriptae, et lumen legis gratiae in quo lumine Verbum se manifestavit. Exod. XIX, 14 : Estote parati in diem tertium. Omnia enim naturalia et scripta in lege ad lumen gratiae referuntur. Vel dicatur, quod tres dies sunt tres Verbi manifestationes : in visione sensibili, in visione imaginaria, et in visione intellectus. Osee, VI, 3: Vivificabit nos, scilicet Dominus, post duos dies, et in die tertia suscitabit nos. Vel, tres dies sunt tres illuminationes: ad credenda, ad operanda, ad appetenda sive quaerenda. Luc. XXIV, 21 : Tertia dies est hodie quod haec facta sunt. Genes. xxii,

4 : Die autem tertio, elevatis oculis, vidit locum procul. Ille enim locus est appetendorum. Sic enim et discipulos per credenda ad operanda, et per operanda ad appetenda gradatim erexit, et ideo tali.: tempore opportuno miraculum fecit.

Videtur autem inconveniens secundum litteram quod hic dicitur de tempore. Quia Ecclesia celebrat, et tenet quod hoc miraculum Dominus in eodem die quo baptizatus fuit perfecerit : constat autem quod vocatio discipulorum post baptismum facta fuit, et post vocationem fuerit miraculum. Ad hoc dicendum, quod secundum ecclesiasticum ordinem Dominus tertiodecimo die post nativitatem suam a Magis fuit adoratus. Et deinde trigesimo anno nativitatis suae revoluto ab anno adorationis, fuit baptizatus. Deinde post annum revolutum eodem die istud miraculum perfecit. Et ideo quod dicitur tertio die, intelligendum est, a vocatione Nathanael, qui non statim post baptismum vocatus fuit, sed in eodem anno quo baptizatus est Dominus pridie quam annus compleretur. Dicunt tamen quidam, quod illud miraculum non eodem die baptizationis factum est: sed quia cum miraculo stellae convenit et baptismatis, in hoc quod Verbum in ipso manifestatur : ideo cum eis in uno festo conjungitur. Manifestavit enim stella Creatorem : vox autem Patris in die baptismatis manifestavit Sanctificatorem : et miraculum vini in quo insipidum transit ad gaudii saporem manifestat Glorificatorem. Sed haec opinio nihil valet, quia eadem ratione et alia multa miracula eodem die celebrarentur.

Hoc est ergo quod dicit: " Die tertia. "

" Nuptiae factae sunt. "

Tangit factum. Nuptiae autem hic dicuntur solemnitates nuptiarum secundum litteram quae a Domino in paradiso sunt institutae. Genes. ii, 18 : Faciamus ei adjutorium simile sibi. Et Adam dixit in Spiritu sancto : Quamobrem relinquet homo patrem suum et matrem,

et adhaerebit uxori suae : et erunt duo in carne una . Sexus autem a Domino distinctus est, Genes. 1, 27 : Masculum et faeminam creavit eos. Conjunctio sanctificata, cum dicit : Erunt duo in carne una, per vitam individuam sibi adhaerentes. Actus concubitus imperatus, cum dicitur : Crescite, et multiplicamini . Fructus inditus a Deo, II Machab, vii, 23 : Qui formavit hominis nativitatem, quique omnium invenit originem, et spiritum donavit, vobis iterum cum misericordia reddet et vitam.

Nuptiarum ergo factum est, et officium naturae, et bonum mortalium, et civilis societas, et remedium concupiscentiae : et sic est sacramentum Ecclesiae, in quo propter iidem thori, et bonum sacramenti, et bonum prolis excipitur concupiscentia quae alias rueret in praeceps honestate nuptiarum. Officium ergo naturae est utile. Societas civilis facit ad populationem patriae. Sacramentum autem Ecclesiae est honestum et fructuosum. Et his de causis matrimonium est a Verbo incarnato praesentia sua approbatum : ut hoc quod primo Pater in paradiso instituerat, hoc etiam primo Verbum incarnatum sua praesentia comprobaret. Et hoc est contra haereticos nuptias condemnantes, qui Manichaei antiquitus, nunc autem Paterni vocantur. Hac de causa dicit Apostolus, ad Ephes. 32 : Sacramentum hoc magnum est: ego autem dico in Christo et in Ecclesia. Hoc ergo est factum.

Sunt autem, allegorice et moraliter et litteraliter et anagogice simul accipiendo, nuptiae hominis et hominis : et nuptiae Dei et hominis. Nuptiae hominis et hominis sunt maris et foeminae legitimarum personarum conjunctio, individuam vitae consuetudinem retinentium. Et per hoc quod dicitur, maris et foeminae, damnatur omnis innaturalis concubitus. Ad Koman. I, 26 et 27 : Foeminae eorum im-mutaverunt naturalem usum, in, eum usum qui est contra naturam. Similiter autem et masculi, relicto naturali usu foeminae, exarserunt in desideriis suis in invicem,masculi in masculos turpitudinem operantes. In hoc autem quod dicitur, legitimarum personarum, damnatur omnis incestus consanguineorum carnalium vel spiritualium in gradu non concesso perpetratus. Matth. XIV, 4 : Non licet tibi habere uxorem fratris tui . Genes. ii, 24 : Relinquet homo patrem suum et matrem, cum quibus, supple, non contrahet : et adhaerebit uxori suae. Per hoc autem quod dicit, individuam vitae consuetudinem retinentium, intelligitur fides, ut uterque conjugum alteri fidem thori servet. Et per hoc omnis solutus vel adulterinus damnatur concubitus, quia individuam vitae consuetudinem non servat. Malach. II, 11 et 12 : Contaminavit Judas sanctificationem Domini, quam dilexit, hoc est, sanctum matrimonium. Disperdet Dominus virum qui fecerit hoc, magistrum et discipulum de tabernaculis Jacob. In spirituali autem cognatione violatur. I ad Timoth. v, 11 et 12 : Cum enim luxuriatae fuerint in Christo, nubere volunt, habentes damnationem, quia primam . fidem irritam fecerunt. Quando ergo sanctificatio hujus matrimonii observatur, tunc a Christo honoratur sua praesentia matrimonium. I ad Thessal. IV, 4 et 3 : Ut sciat unusquisque vestrum vas suum, id est uxorem suam, possidere in sanctificatione et honore, non in passione desiderii, sicut et gentes, quae ignorant Deum. In sanctificatione autem possidetur, quando in fide matrimonium contrahitur, et in fide thori promittitur, et in timore Dei personae conjunguntur: et in honore, et non in concupiscentia possidetur et exercetur. Tob. VI, 17 : Hi namque qui conjugium ita suscipiunt, ut Deum a se et a sua mente excludant, et suae libidini ita

vacent, sicut equus et mulus quibus non est intellectus, habet potestatem daemonium super eos. Haec ergo est copula carnalium nuptiarum in quibus est Jesus praesens.

In fine autem post litterae expositionem, de moralibus et allegoricis et anagogicis dicemus nuptiis.

" In Cana Galilaeae. "

Tangit hic locum communem, Galilaeae : et locum proprium, in Cana : quae est quidam vicus Galilaeae, ubi istae nuptiae factae sunt. Et congruit nomen provinciae, quia Galilaeae transmutatio facta interpretatur, et ibi litteraliter facta est transmutatio creaturae, quia.aquae in vinum : cordium autem, quia non credentes mutati sunt ad fidem Redemptoris. Psal. CI, 27 et 28 : Mutabis eos, et mutabuntur : tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. Sic innovat omnia qui sedet in throno . Psal. lxvi, 11 : Haec mutatio dexterae Excelsi. Cana autem zelus interpretatur, quia totum hoc facit zelus Dei ad nos. Isa. IX, 7 : Zelus Domini exercituum faciet hoc. Sicut ergo tempus, ita ad miraculum concurrit locus.

" Et erat mater Jesu ibi. "

Tangit coram quibus factum sit miraculum. Tangitur autem mater ibi fuisse, quia (sicut dicitur) ipsa erat soror matris sponsi. Vel, si hoc non conceditur, fuit nota et compatriola. Luc. xv, 6 : Convocat amicos et vicinos, dicens illis : Congratulamini mihi. Tob. viii, 22, Tobias praecepit parari epulas omnibus vicinis suis, cunctisque amicis. Hic enim erat mos antiquorum patrum. Vocatae autem sunt honestae matronae, ut in earum adspectu et doctrina sponsae ad vitae honestatem vel vitam honestatis informarentur. Omnis autem honesta- tis speculum fuit mater Christi. Eccli, xv, 2 : Obviabit illi quasi mater honorificata. Et ex hoc honestae fuerunt nuptiae. Luc. I, 43 : Unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me ? Sic ergo ex matre Dei honestatae et dignificatae fuerunt nuptiae. Ivit autem Christi mater ad eos ut studiosa et officiosa : studiosa, ut pulchritudinis studio cuncta ornaret. Proverb. XXXI, 27 : Consideravit semitas domus suae, et panem otiosa non comedit. Officiosa autem ut obsequeretur in necessariis. Luc. I, 39 : Exsurgens in diebus illis, Maria abiit in montana cum festinatione, ut obsequeretur Elisabeth. Pulchre enim et officiose cuncta perfecit. Nominatur mater Jesu ante filium : eo quod non adhuc filius secundum deitatem innotuerat, et matri honoris reverentiam adhuc exhibebat. Luc. ii, 31 : Descendit cum eis, et venit Nazareth : et erat subditus illis. Tob. IV, 3 : Honorem habebis matri tuae omnibus diebus vitae ejus.

" Vocatus autem est et Jesus, "

Qui jam manifestari occulte incipiebat, " et discipuli ejus ad nuptias : " qui tamen adhuc firmiter non adhaerebant, sed gratia familiaritatis sequebantur, imbui doctrinis ejus cupientes. Isa. VIII, 18: Ecce ego et pueri mei quos dedit mihi Dominus. Hi ergo sequebantur potius ut instruendi quam vocati, quia turpe est vocari aliquem nisi etiam secum vocetur sua comitiva et familiares sui. Venit autem Jesus, ut nuptiarum approbator et sanctificator. Luc. XIX, 9 : Hodie salus domui huic facta est. Hoc signatum est, II Regum, VI, 12, ubi abiit David, et adduxit arcam Dei de domo Obededom in civitatem David cum gaudio. Arca enim testamenti persona Domini fuit, in qua deitas habitat corporaliter et plena est benedictione gratiae.

Sic ergo terminatur pars quae est de temporis congruitate, loci opportunitate, et personarum coram quibus factum est miraculum dignitate.

" Et deficiente vino. "

Sequitur de miraculi hujus necessitate quae breviter exprimitur per hoc quod dicitur : " Et deficiente vino. " Ad litteram patet hic contrahentium paupertas : qui in terra ubertatis, vini tempore, suae jucunditatis vinum sufficienter habere non poterant : et maxime illo quo nuper ante vinum vindemiatum fuerat, et apud multos maxime abundabat, hoc est, in Januario. Et ex hoc accipitur qualiter Christus pauper congregationem pauperum amabat, quorum nuptiis interesse non dedignatus fuit. II ad Corinth. VIII, 9 : Scitis gratiam Domini nostri Jesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius impia vos divites essetis. Jacobi, ii, b : Nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et haeredes regni quod repromisit Deus diligentibus se ? Dicit autem Hieronymus, quod hoc congruum est, quod ubi Deus invitatur, vinum temporalis jucunditatis deficere debet. Hoc enim vino Sancti non delectantur, quia inebriat ad Dei oblivionem, et incendit ad concupiscentiam. Proverb. XXXI, 4 : Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum, quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas. Ad Ephes. v, 18 : Nolite inebriari vino, in quo est luxuria : sed implemini Spiritu sancto. Non enim est dubium quin Christus ad delectantes in vino temporalis jucunditatis numquam introisset. Proverb. xxiii, 29 et 30 : Cui vae ? Cujus patri vae ? Cui rixae ? cui foveae ? Cui sine causa vulnera ? cui suffossio oculorum ? Nonne his qui morantur in vino, et student calicibus epotandis ? Ideo de sobriis dicitur, Isa. XVI, 10 : In vineis non exsultabit, neque jubilabit. Jerem, xlviii, 33 :

Vinum de torcularibus sustuli: nequaquam calcator uvae solitum celeuma cantabit. Celeuma est cantus quem ex jucunditate vini solent ebrii decantare. Congruum ergo est ut in nuptiis Sanctorum tale vinum deficiat.

Haec est ergo miraculi faciendi condigna necessitas.

" Dicit mater Jesu ad eum : Vinum non habent. "

Ecce miraculi faciendi a matre misericordiae interpellatio.

Et tangit tria : primo, interpellationem ad Filium : secundo, instructivam responsionem Filii ad matrem : tertio, instructionem ministrorum a matre misericordiae factam.

De primo dicit sic : " Dicit mater, " quae carne mater erat et affectu matris filiis futuris Ecclesiae compatiebatur. III Regum, II, 20 : Pete, mater mea : neque enim fas est ut avertam faciem tuam, scilicet ut quidquam negem tibi. " Jesu, " Salvatoris qui ex omni salvat afflictione. Eccli, xxxv, 26 : Speciosa misericordia Dei in tempore tribulationis, quasi nubes pluviae in tempore siccitatis. Scivit enim tempus observare mater sapientiae: quia tunc tempore jucunditatis, et plus dolebant de defectu, et plus tribulabantur de verecundia paupertatis, cum non subesset facultas unde vinum emeretur. Et scivit esse scriptum, Proverb. XXXI, 6 et 7 : Date siceram maerentibus, et vinum qui his amaro sunt animo. Bibant, et obliviscantur egestatis suae, et doloris sui non recordentur amplius. Egestas enim fecit maerorem et verecundia tribulationem, quorum utrumque mater ex abundantia Filii supplere cogitavit.

Et ideo dicit:

" Vinum non habent. "

Nec dicit : Da eis vinum : ut reverentiam servet Filio, et in liberalitate Filii

et misericordia spem ponens, tantum defectum ponit. Quaerit autem Chrysostomus, unde acceperit argumentum praesumptionis de Filio quod hoc facere posset, cum in infantia nullum fecerit miraculum ? Haec autem quaestio nulla est: quia scivit Filium naturaliter esse Deum, et omnia posse facere quae vellet. Adhuc autem scivit miraculum stellae praecessisse, et prophetiam Simeonis, et Magorum adorationem, et pastorum verba, et Angelorum gaudia, et Joannis testimonium, et vocem Patris, et figuram columbae. Ex quibus omnibus jam divinitas ejus innotescere coepit, et ideo horam manifestationis per signa scivit jam esse inchoatam : et ideo signum fieri pro tanta necessitate et utilitate petebat. Hac ergo de causa prudens mater Jesu, quia omnia haec conservabat conferens in corde suo, dixit ad eum : " Vinum non habent. " In quo notatur necessitas, et miraculi gratuitas. Necessitas enim paupertatis meretur subven-. tionem. Psal. x, 14 : Tibi derelictus est pauper. Miraculi autem congruitas notatur: quia cum non studerent abundare vino temporalis jucunditatis, congruum erat ut daretur eis vinum jucunditatis spiritualis miraculo Dei perfectum. Eccli. XXXI, 36 : Exsultatio animae et cordis vinum moderate potatum. Judicum, IX, 13 : Numquid possum deserere vinum meum, quod laetificat Deum et homines ?

" Et dicit ei Jesus : Quid mihi et tibi est, mulier? nondum venit hora mea.

Dicit mater ejus ministris : Quodcumque dixerit vobis, facite. "

Ecce instructiva responsio Filii ad matrem : " Quid mihi, etc. ? "

Duo dicit, quorum unum est de instructione eorum quae pertinent ad matrem quantum ad curam praesentium : secundum autem de instructione eorum quae pertinent ad seipsum.

De primo dicit: " Quid mihi ? " Ad me enim ex officio legationis quo missus sum in mundum, pertinet cupa spiritualium non temporalium. Luc. ii, 49 : Quid est quod me quaerebatis ? nesciebatis quia in his quae Patris mei siml, oportet me esse ? Unde etiam quaesitus ad regnum, fugit . Et postulatus ut divideret haereditatem inter fratres, dixit hoc ad se non pertinere .''

" Et tibi. "

Quia hoc etiam ad matrem ut quae caelibatum voverat non pertinebat. I ad Corinth. VII, 34 : Mulier innupta, et virgo cogitat quae Domini sunt, ut sit sancta corpore et spiritu. Matth. VI, 31 et 32 : Nollite solliciti esse, dicentes : Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur ? Haec enim omnia gentes inquirunt. Scit enim Pater vester quia his omnibus indigetis. Hinc est quod talia non vult peti in oratione nisi pro necessitate. Matth. VI, 33 : Quaerite primum regnum Dei, et justitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis . Hinc est quod non legitur umquam aliquod miraculum Dominus fecisse nisi ad necessitatem, praeter istud solum quod ad supplementum jucunditatis factum est. Ideo dicit : " Quid mihi, " spiritualibus intento, " et tibi, " caelibatui intentae?

c Est, mulier ? "

Nec hoc ex ira dixit, ut quidam male sentiunt, vel ex indignatione, vel ex contemptu, ut haeretici dixerunt. Sed humillimus custos noluit detegere virginitatem matris : ne per hoc gloriosus in

conspectu hominum appareret, antequam per miracula manifestaretur. II ad Corinth. XII, 6 : Parco autem, ne quis me existimet supra id quod videt in me, aut aliquid audit ex me. Aliter etiam in hoc congrue vocat mulierem, quoniam misericordia emollita, mollia sensit de nuptias celebrantibus, qui ex paupertate viiii in proximo manifestanda verecundati fuissent. Haec est expositio Origenis et Cassiani : et puto quod vera sit et aliis melior. Unde mulierem propter sexum vocat, et proprietatem cordis per misericordiam emolliti. Et in hoc sensu addit, instruens matrem de his quae pertinent ad ipsum, dicens :

" Nondum venit hora mea. "

Hora enim Domini ad miracula facienda fuit necessitas palicntium, et devotio expostulantium, et aedificatio infidelium in fide. Quia sicut dicitur, I ad Corinth. XIV, 22 : Linguae vel miracula, non fidelibus, sed infidelibus in signum sunt. Horum autem nullum fuit hic : quia non necessitas, nec devotio expostulantem fuit in nuptiis : sed potius fuit ibi societas temporaliter gaudentium. Nec fuit etiam aedificatio infidelium : et ideo post miraculum istud sequitur, quod crediderunt in eum discipuli ejus qui et prius crediderant. Haec ergo quae dicta sunt, vera hora est Christi ad miracula iacienda, et illam ipse numquam neglexit. Unde, Isaiae, xlix, 8 : Tempore placito exaudivi te, et in die salutis auxiliatus sum tui. Eccle, iii, 1 : Omnia tempas habent. Et secundum hunc intellectum confunditur mathematicus qui omnia agit ad electionem horarum, dicens etiam Christum horas observare quando adjutorio stellarum miraculare posset : quia ille non est ejus intellectus. Ad Galat. IV, 10 et 11 : Dies observatis, et menses, et tempora, et annos. Timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vobis.

Hoc est ergo quod Augustinus ante dicit, quod iste est sensus : " Quid mihi et tibi est, mulier? " supple, commune unde miracula facere possum? Quod enim ex te habeo mihi et tibi commune, non est nisi infirmitas humana : et ex illa habeo posse mori, et ad hoc quod hoc ostendam, et te in hoc matrem recognoscant. " Nondum venit hora mea, " sed in cruce pendens, et in hoc (quod ex te et tecum habeo moriens) te esse matrem sub cruce recognoscam, et te discipulo loco mei recommendabo cum illa hora venerit. Ex Patre autem habeo unde miracula perficere possum. " Haec est expositio Augustini. Et caetera non mutantur. Et ex hoc infert Augustinus, quod haec locutio instructoria est. Quia In divinis quae Dei sunt, matrem recognoscere non debemus. Deuter,.xxxiii, 9 : Qui dixit patri suo, et matri suae : Nescio vos : et fratribus suis : Ignoro vos : et nescierunt filios suos. Hi custodierunt eloquium tuum, et pactum tuum servaverunt. Hoc est ergo quod dicitur, Matthaei, XII, 48 : Quae est mater mea, et qui sunt fratres mei ? Et extendens manus in discipulos suos, dixit: Ecce mater mea, et fratres mei.

" Dicit mater ejus ministris. "

Ecce instructio ministrorum. Scivit enim Filium suum tantae misericordiae quod compateretur verecundiae sponsorum : et instruit ad obedientiam secundum nomen suum, quia Maria illuminatrix interpretatur, et ideo illuminat eos de faciendis.

" Quodcumque dixerit vobis facite, "

Generaliter obediendo. Psal. lxv, 8 et 9 : Auditam facite vocem laudis ejus : qui posuit animam meam ad vitam, et non dedit in commotionem pedes meos. Dictum enim ejus in potestate est. Psal. cxl, 6 : Audient verba mea, quoniam

potuerunt. Et iterum, lxvii, 34 : Ecce dabit voci suae vocem virtutis.

" Erant autem ibi lapideae hydriae sex positae, secundum purificationem Judaeorum, capientes singulae metretas binas vel ternas. "

Hic tangitur miraculi perfectio.

Tanguntur autem duo. Unum est, quod miraculi veritatem ostendit et quantitatem, scilicet materia, et quantitas, et usus vasorum in quibus factum est vini miraculum. Aliud autem est quod est miraculi perfectivum, et hoc est Domini verbum.

Tangit ergo primo materiam naturalem vasorum, cum dicit : " Erant autem ibi lapideae, " quia in lapidibus non consuevit poni vinum.

Deinde tangit usum vasorum, cum dicit : " Hydriae, " quia hydria dicitur a graeco AdminBookmark quod latine est aqua, quia in terra sicca et montuosa carente aquis, in talibus vasis aqua reservabatur.

" Sex positae. " Dicit quantitatem vini ex numero vasorum quae occultari non poterant, quia si unum vas fuisset et parvulum, credi potuisset occulte illud esse allatum cum vino : sed plena sex vasa occultari non possent.

" Secundum purificationem Judaeorum. " Hic a fine ostendit miraculi veritatem : quia etiam ad lavanda corpora habebantur hydriae, et non ad vini receptacula. Purificationem autem Judaeorum dicit, quia Judaeis mos erat multa habere baptismata propter multas quas incurrebant immunditias : nec antequam purificarentur per aquam, comedebant. Marc. VII, 4: Et a foro, scilicet venientes, nisi baptizentur, non comedunt: et alia multa sunt quae tradita sunt illis servare, et baptismata calicum, et urceorum, etc. Ad Hebr. IX, 10 : Variis baptismatibus,

et justitiis carnis, usque ad tempus correctionis impositis,

" Capientes singulae, etc. "

Ostendit miraculi veritatem a quantitate capacitatis vasorum, quia in occulto nemo vinum tantum attulisset quod tantae capacitatis vasa implere potuisset.

" Metretas binas. " Et illae erant minores, forte ad ablutionem vasorum. " Vel ternas : " quae majores erant in ablutionem corporum et vestimentorum. Metreta enim dicitur a graeco istpov, quod latine est mensura : et erat apud eos. metreta nomen usualis mensurae : sicut dicimus urnam, vel quartale,li- num. AdminBookmark

Sunt autem istae hydriae significantes vasa nostrae purificationis : quae sunt misericordia in miseros, et commotio zeli in malignos, spiritus contribulatus in devotionis sacrificio, praegustato quaedam aeternorum in cultu divino, consideratio nostrae mortalitatis in hujus peregrinationis taedio, et sacra meditatio in sacrarum litterarum verbi Dei studio.

Vas quidem misericordiae est hydria Rebeccae, Genes. XXIV, 18, quae celeriter deponitur de humeris ut bibat indigens homo, et jumenta ejus. Quia compassiones aliorum in humeris portamus, et per miserationis officium hanc hydriam unicuique prout competit indigentiae ipsius inclinamus, ut etiam homo rationalis bibat : et ei qui jumentum per insipientiam factus est, consolationem non negamus, dicentes : Bibe, domine mi,quin quin et camelis tuis hauriam aquam . Sicut et ipse Dominus nobis dat formam, cum dicit, Psal. XXXV, 7 et 8 : Homines et jumenta salvabis, Domine, quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus. Haec hydria capit mensuras binas : quia et cordis dat compassionem, et in opere praestat subventionem. Tob. IV, 7 : Noli avertere fa-

ciem tuam ab ullo paupere. Ecce compassio. Et ibidem, v. 9 : Si multum tibi fuerit, abundanter tribue : si exiguum tibi fuerit, etiam exiguum libenter impertiri stude. Ecce operis per effectum miserationis subventio.

Commotio zeli in malignos est hydria Gedeonis, qui hostes fugavit dum hydrias confregit . Zelus (ut dicit Beda) est fervor animi quo mens abjecto humano timore pro defensione veritatis accenditur et comeditur : qui quaelibet prava quae viderit, corrigere satagit: si nequit, tolerat et gemit. Haec hydria capit metretas ternas : quia amore veritatis accenditur intus : et ad ea quae corrigere valet, correctionem fraternae charitatis adhibet foris : ad ea autem quae corrigere non valet, gemitum ponit orationis.

Spiritus contribulatus in devotionis sacrificio est hydria Eliae, quam super sacrificium quadruplicatam superfundi praecepit, quae et totum sacrificium et altare perfudit . Quia in devotione sacrificii contribulati spiritus quatuor sunt necessaria, quorum primum est purificatio spiritus a peccati contagione. Secundum est segregatio spiritus a curarum sollicitudine. Tertium autem, ipsius spiritus congregatio intra seipsum ut sit lotus unitus in virtute. Quartum autem, ut procedens sit ad Deum in cordis, et oris, et operis veritate et rectitudine. De primo, Joan. IX, 31 : Scimus quia peccatores Deus non audit : sed si quis Dei cultor est, et voluntatem ejus facit, hunc exaudit. De secundo, Osee, II, 14 : Ducam eam in solitudinem, et loquar ad cor ejus. De tertio, Ezechiel. XXXIV, 13 : Congregabo eas de terris, et inducam eas in terram suam. Et ibidem, v. 12 : Liberabo eas de omnibus locis in quibus dispersae fuerant, hoc est, de dividentibus cor in uniiatem cordis et spiritus. Hinc est quod, Canticorum, VI, 8, dicitur : Una est columba mea. De quarto dicitur, Isaiae, xxxviii, 2 : Obsecro, Domine, memento, quaeso, quomodo ambulaverim coram te in veritate, et in corde perfecto, et quod bonum est in oculis tuis fecerim. Haec hydria capit mensuras binas : quia devotionem exhibet in affectu, et ascensionem veritatis et contemplationem in intellectu.

Quarta hydria nostrae purificationis est praegustatio aeternae dulcedinis in cultu divino. Haec est hydria quam inter vasa templi poni fecit Salomon : et quam removit Joas : et quam abstraxit a templo Nabuchodonosor . Haec enim praegustatio quoddam libalorinm aeternorum est, quae quanto frequentius (ut dicit Anselmus) in dulcedine spiritus percipitur : tanto magis peregrinationem nostram liniri desideramus, et frequentius et ferventius aeterna desideramus. Et ideo capit ista hydria matretas ternas ; quia aliquando illa gustamus in affectu, plus sentientes in affectu per experimentum, quam videamus per intellectum : sicut dicit Augustinus in libro X Confessionum : " Aliquando intromittis me in affectum multum inusitatum introrsus, ad nescio quam dulcedinem : quae si perficiatur in me, nescio quid erit quod vita ista non erit . " Psal. lxvii, 11 : Parasti in dulcedine tua pauperi, Deus. Aliquando autem praegustatio haec fit in veritatis visione, quando accedit homo ad cor altum, et exaltatur Deus in ipso ad visionem occultorum . Aliquando etiam admittitur secundum affectum et intellectum ad limpidae felicitatis gratiam, sicut Paulus, 11 ad Corinth. xii, 4 : Scio hominem, quoniam raptus est in paradisum, voluptatis scilicet, et audivit arcana verba, quae non licet homini loqui. Et istae sunt metretae ternae.

Quinta hydria est consideratio mortalitatis in hujus peregrinationis taedio, quae invenitur, Eccle. XII, 6 : Antequam... conteratur hydria super fontem, et confringatur rota super cisternam. Quia si mortalitatem nostram consideramus, tota die confringitur super fontem, unde supplementa mortalitatis haurimus. Et hanc considerare purificat mentem, sicut dicitur, Eccli. vii, 40: In omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et in aeternum non peccabis. Hahet autem haec hydria mensuras binas : dum et necessitatem moriendi reducimus ad mentem, et incertitudinem horae et qualitatis mortis recordamur. De necessitate moriendi surgit vitae contemptus. II Regum, XIV, 14 : En omnes morimur, et quasi aquae dilabimur in terram, quae non revertuntur. De incertitudine horae et qualitate mortis exemplum est Balaam, qui optavit mori morte justorum, et periit inter impios morte peccatorum Et exemplum. Luc. XII, 19 et 20, de eo qui dixit : Et dicam animae meae : Anima, habes multa bona posita in annos plurimos : requiesce, comede, bibe, epulare. Dixit autem illi Deus : Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te : quae autem parasti, cujus erunt? Et ex hac consideratione surgit quod ad moriendum semper nos praeparemus.

Sexta hydria est sacri verbi Dei meditatio. Et haec est hydria viduae Sareptanae, et hydria Samaritanae : de qua sumitur et verbi Dei farina in panem convertenda, et aqua litteralis intelligentiae propter spiritum relinquenda. Et ideo, III Regum, xvii, 14 et seq., Sareptana vidua de hydria sua cibum panis indesinenter exhibuit, postquam a Propheta illuminata fuit de panis illius communicatione in omnes verbum Dei esurientes. Et Samaritana hydriam reliquit, postquam de veritate spiritus illuminata fuit . Haec hydria capit mensuras ternas : quia allegoriam exhibet ad aedificationem fidei, tropologiam concedit morali virtuti, et anagogiam extendit ad fructum regni Dei semper appetendi.

Sic ergo hydriae sex sunt ad purificationem nostram positae, capientes singulae metretas binas vel ternas. Hae hydriae sunt lapideae propter sui firmitatem. I Petri, II, 5: Et vos tamquam lapides vivi superaedificamini. In his est: aqua insipida semper nisi per Christi et pietatis intentionem in vinum convertatur, quod, ut dicit Psalmista, Psal. CIII, 15, laetificat cor hominis. De purificatione: enim praecepit Dominus, Exodi, XIX, 14 : Descendit Moyses de monte ad populum, et sanctificavit eum. Levit. XVI, 27 : Sanguis illatus est in sanctuarium ut expiatio compleretur.

" Dicit eis Jesus: Implete hydrias aqua. Et impleverunt eas usque ad summum. "

Ecce miraculi perfectio per verbum Dei. Et tanguntur duo, scilicet, imperium Domini, et obedientia ministri.

Imperium Domini est: " Implete hydrias aqua. " Quia licet Dominus ad suae legationis intentionem dixerit non ad se pertinere delectamenta et jucunditatis temporis hujus defluentia, tamen condescendit humanae verecundiae et in jucunditatibus deserviens est. Sapient. XVI, 21: Substantia enim tua dulcedinem, tuam quam in filios habes ostendebat. Hoc ergo ostendens, dixit : " Implete hydrias aqua, " abundantissimae suae largitatis ostendens beneficia. Psal. cxliv, 16: Aperis tu manum tuam, et imples omne animal benedictione. Jacobi, I, 5 : Dat omnibus affluenter, et non improperat.

Hydriae autem impletae, sine omni verbo, sola Domini voluntate in optimum vinum conversae sunt: cum tamen alia

miracula et verbo, et tactu corporeo, et aliquando fletu perfecerit. Sed hujus causae duae sunt: una quidem, quia illud miraculum necessitati humanae non subvenit, et ideo minus curae adhibuit ad ipsam. Alia autem, ut notetur quod in miraculis necessitati humanae subvenientibus aliquid contrarium suae operationi . fuit, scilicet, peccatum quod causa fuit omnium eorum quae patimur. Psal. CII, 3 : Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas. Hieronymus : " Quidquid patimur,peccata nostra meruerunt. " Gregorius : " Nulla nocebit adversitas, si nulla dominetur iniquitas. " In creaturis autem est ratio obedientialis, ut fiat eis quidquid divinae placet voluntati, et ideo sine verbo et facto ad nutum obediunt. Psal. CXXXIV, 6: Omnia quaecumque voluit Dominus fecit, in caelo, in terra, in mari et in omnibus abyssis." Et impleverunt eas usque ad summum. "

Ut larga et abundans sit Dei benedictio. Sed quaerit Chrysostomus, Quare extra vasa non fecit aquam vinum ? Et quare fecit haustam per ministros in vinum converti? Et dicit, quod hoc factum est propter nos : quia hausta fuit exposita videntium oculis: et per ministros, ut per testes probata, quod vera et viva esset aqua.

Si autem quaeritur, Quare non fecit vinum de nihilo in vacuis vasis? Dicendum, quod istud convenientius fuit et divinae operationi, et humanae aedificationi. Divinae quidem operationi in qua non. aspernatus materiam quam creavit, mutavit de duabus qualitatibus contrariis quae sunt frigidum et humidum, in calidum et siccum. Et si creasset ex nihilo, jam videretur aspernari materiam quam a principio creavit, et in hoc non convenire cum Creatore primo. Unde damnantur Manichaei qui dicunt materiam a malo Deo esse creatam. Quod si esset verum, Christus illa in suis operationibus non uteretur. Humanae etiam aedificationi magis expediebat, quia si creatum ex nihilo subito vinum apparuisset, phantasticum opus judicaretur, quod etiam fit arte maleficorum.

" Et dicit eis Jesus: Haurite nunc, et ferte architriclino. Et tulerunt. "

Ecce miraculi approbatio.

Et habet duas partes: in quarum prima, praecepto Domini jubetur offerri probatoribus : in secunda autem probatum miraculum commendatur. Dicit ergo primo ut hauriatur, et secundo ut probaton exhibeatur, et tertio obedientia ministrorum ostenditur.

Dicit ergo : " Haurite nunc " subito conversam aquam in vinum. Et ideo dicit, nunc : quia quod natura paulatim fecit in vite (succum aquae in vinum digerens, sicut dixit Empedocles, quod vinum est aqua putrefacta in vite) hoc Domini voluntas fecit subito in nunc temporis, et ideo ut infinita virtus se habet ad naturae virtutem. Probatum est enim in libro VIII Physicorum, quod virtus finita est quae operatur in tempore: infinita autem est ea quae in nunc operatur. Sic ergo in hac operatione infinita et individua virtus verbi Dei ostenditur esse. Isa. XII, 3: Haurietis aquas in yaudio de fontibus Salvatoris. Joan. VII, 38 : Flumina de venire ejus fluent aquae vivae. Psal. xlv, 5: Fluminis impetus laetificat civitatem Dei. Aqua enim fluxit in vinum, et limpiditas humana gaudium gustavit aeternorum. Hieronymus :

Novum genus potentiae : Aquae rubescunt hydriae, Vinumque jussa fundere Mutavit unda originem.

" Et ferte architriclino. "

Triclinium, ut dicit Glossa, est me-

dium spatium domus a parietibus ubi sedebant convivantes: et sic triclinium non dicitur domus tricamerata, sed potius medium inter parietes tamquam duos terminos quorum medium est spatium, et hoc triclinium a tribus ordinibus mensarum dicitur, quamvis ordo qui esse posset relinquebatur ad transitum ministrorum. Architriclinus autem, ut dicit Chrysostomus, fuit princeps illorum trium ordinum qui praeerat ministris : et probabat primus, an ea quae erant esculenta et pocujenta digna essent quae ministrarentur discumbentibus. Dicunt autem alii: Architriclinus vocabatur qui ut princeps honoratior, primus sedebat inter invitatos in tribus ordinibus discumbentes. Utrumque istorum potest esse. Sed primum convenientius esse videtur secundum consuetudinem convivantium, quia in conviviis talis constituitur probator vinorum. Huic ergo ut probaton sobrio afferri fecit vinum, ut probaretur. Et hoc est exemplum nostrum, ut id de verbo gratiae propinemus primo probaton vinorum, hoc est, examinatori magistro offeramus, et si placet, ad alios postea derivemus. Ideo Paulus ascendit Jerosolymam, ut cum Apostolis conferret quod praedicavit in gentibus Evangelium : ne forte in vacuum curreret aut cucurrisset 1 Proverb. v, 16 : Deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide. Proverb. IX, 5: Bibite vinum quod miscui vobis.

" Et tulerunt. "

Obedientia est ministrorum. Tulerunt enim vinum libandum architriclino : sic-. ut nos etiam nostro examinatori Praelato offerre debemus. Et hoc signatum est, III Esdrae, III, 13 : et, III Regum, VII, 50, ubi hydriae et phialae praecipiuntur in templo fieri per quae quidquid in tomplo offertur, an dignum sit Domino, praelibetur.

" Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam, et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant qui hauserant aquam. "

Ecce miraculi commendatio.

Et dicuntur hic tui a, scilicet, gustus saporis optimi in architriclino, ignorantia operis divini, commendatio facti.

Dicit ergo: " Ut autem gustavit archiliic linus, " qui adhuc sobrius fuit. Est enim consuetudo ministrorum comedere post comestionem convivantium: et idea lingua quae non erat infecta alio sapore, certius probare potuit. Proverb. XXXI, 18: Gustavit, et vidit quoniam bona est negotiatio ejus. Et, III Esdrae, III, 18 et seq., ad sensum : 0 viri, fortissimum est vinum: quia facit oblivisci malorum, et facit hominem per talenta loqui.

" Aquam vinum factam, " hoc est, vinum factum ex aqua. Non enim mistum fuit: sed tota aqua ad vini speciem et saporem tansierat. Hoc est quod dicitur, Isa. xxv, 6 : Faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium, convivium vindemiae, pinguium medullatorum, vindemiae defaecatae.

" Et non sciebat unde esset. "

Haec est ignorantia operis divini: ut factum commendetur, et livor qui forte esset contra operantem, a commendatione non retraheret: et ut taciturnitas magna facientis nobis exemplum vitandae jactantiae praeberet. Et ideo noluit ut ministri magnalia operum suorum praedicarent. Eccli,III, 30 : Quanto magnus es, humilia te in omnibus.

" Ministri autem sciebant qui hauserant aquam, " quia sicut dicitur, Proverb, XIV, 3d : Acceptus est regi minister intelligens. Qui enim sunt ministri, opera Dei nosse debent: et nihil eorum sibi at-

tribuere, nec inde gloriam aliquam quaerere. I ad Corinth. IV, 1: Sic nos existimet homo, ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei. Hi ergo qui a secretis Dei interfuerunt, merito sciunt: maxime quia hauriendo aquas collaboraverunt. Haurire enim est studere divivis.

" Vocat sponsum architriclinus,

Et dicit ei: Omnis homo primum bonum vinum ponit: et cum inebriati fuerint, tunc id quod deterius est: tu autem servasti bonum vinum usque adhuc. "

. Ecce promulgatio commendationis ad alios.

Et tanguntur in hoc tria : sponsi vocatio, mundanae consuetudinis allegatio, et facti vini commendatio.

Dicit ergo : " Vocat sponsum, " qui expensas ministrabat, et quae darentur ministris ad praeponendum convivis ordinabat. Hunc ergo ut principem vocat prae admirabilibus operationibus. Psal. cxxxviii , 6 : Mirabilis facta est scientia tua ex me, etc