IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM

 PROLOGUS IN QUO LAUDATUR EVANGELISTA.

 PROLOGI S. HIERONYMI IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM EXPLANATIO.

 CAPUT I.

 IN CAPUT I JOANNIS

 Sequitur autem de modo operandi cum dicit :

 Sequitur:

 Dicit igitur : Et interrogaverunt eum. Eccli. xiii, 14 : Ex multa loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis,

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT II.

 IN CAPUT II JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT III.

 IN CAPUT III JOANNIS

 Unde sequitur :

 Et ideo sequitur conveniens retributio bonorum operum :

 CAPUT IV.

 IN CAPUT VI joannis

 Et hoc est quod sequitur :

 Unde sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT V.

 IN CAPUT V JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VI.

 IN CAPUT VI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur ex verbis Evangelistae :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur :

 CAPUT VII.

 IN CAPUT VII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VIII.

 IN CAPUT VIII JOANNIS

  Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT IX.

 IN CAPUT IX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT X.

 IN CAPUT X JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XI.

 IN CAPUT Xl JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XII.

 IN CAPUT XII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIII.

 IN CAPUT XIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT XIV.

 IN CAPUT XIV JOANNIS

 CAPUT XV.

 IN CAPUT XV JOANNIS

 CAPUT XVI.

 IN CAPUT XVI JOANNIS

 CAPUT XVII.

 IN CAPUT XVII JOANNIS

 Et ideo sequitur :

 Et ideo sequitur de fonte illuminationis :

 CAPUT XVIII.

 IN CAPUT XVIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIX.

 IN CAPUT XIX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XX.

 IN CAPUT XX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XXI.

 IN CAPUT XXI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

Et hoc est quod sequitur :

" Et ego, " virtute in me latentis divinitatis, " excitabo, " quasi a somnis, " illud " templum. Joan. X, 18 : Potestatem habeo ponendi eam, scilicet animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Tamquam si surgam a somnis, ea facilitate surgam a mortuis. Psal. iii, 6 : Ego dormivi et soporatus sum : et exsurrexi, quia Dominus suscepit me. Item, Psal. lxxvii, 65 : Excitatus est tamquam dormiens Dominus. Sicut enim somnus occultatio est sensuum et retractio ad interiora : ita mors Domini occultatio est virtutis et operum divinitatis, et retractio ad interiora : et ideo cum voluit, operationes divinitatis et virtutem ad exteriora reduxit.

Dicit autem : " In tribus diebus, " per synecdochen, sicut frequenter alibi dictum est, quia pars primae diei et pars tertii pro toto ponuntur. Fuit enim uno artificiali die in sepulcro, ut dicit Augustinus, et duabus artificialibus noctibus. Ut una simpla et luminosa sua morte (quae per diem significatur) nostras duas tenebrosas mortes, culpae et paenae (quae per duas noctes significantur) destrueret. Matth. XII, 40 : Sicut fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit Fiilius hominus in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus. Osee, VI. 3 : Vivificabit nos post duos dies : in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu ejus.

Si autem quaeritur, Quare hoc signum dedit prae omnibus aliis ? Dicendum, quod hoc fuit signum paenitentiae et redemptionis quod solum peccatoribus competebat : nec aperte dandum fuit, quia sicut dicitur, Matth. VII, 6 : Nolite dare sanctum canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos.

" Dixerunt ergo Judaei: Quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc, et tu in tribus diebus excitabis illud?

Ille autem dicebat de templo corporis sui.

Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli ejus quia hoc dicebat, et crediderunt Scripturae, et sermoni quem dixit Jesus. "

Hic incipit signi dati explanatio.

Et dicuntur hic tria. Primum continet rationem inconvenientiae apud non intelligentes. Secundum continet veram hujus signi explanationem. Tertium autem continet intelligentibus spiritum hoc signum reserantem.

Dicit ergo Judaeus infidelis : " Quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc. " Non quidem prima aedificatione quam fecit Salomon, ut, III Regum, VI, 37, habetur : ubi dicitur : aedificavit eam, scilicet domum Domini, annis septem. Sed secunda aedificatione, quando reversi de Babylonica captivitate sub Zorobabel et Jesu, sacerdote magno, et Aggaeo et Zacharia prophetantibus, propter bella inimicorum impedientia aedificatum est quadraginta sex annis antequam compleretur : sicut patet, I Esdrae, III, IV, V et VI.

" Et tu in tribus diebus excitabis illud ? "

Quasi dicant: Hoc est impossibile. Dicit autem Augustinus in libro de LXXXTH Quaestionibus, quod (licet inviti et nolentes) dicunt verum : quia quadraginta sex annis aedificatur templum Dominici corporis : quia (ut dicitur) quadraginta sex diebus formatur, et illis per senarium multiplicatis perficitur ad nascendum : et sic propter similitudinem temporis in construendo templum, Dominicum corpus dicitur templum.

Sed contra illud objicitur per illud Jeremiae, XXXI, 22 : Quia creavit Dominus novum super terram : Foemina circumdabit virum : quia vir perfectus in membris, et virtute, et sapientia fuit Christus ab instante conceptionis. Non ergo in quadraginta sex diebus aedificatum est corpus Dominicum. Sed ad hoc dicendum : Quamvis in aliis embryonibus maribus figuretur corpus in quadraginta sex diebus, et perficiatur ad nativitatem in sexies quadraginta sex diebus : tamen Domini corpus statim ab instante conceptionis figuratum est. Sed in quantitate non fuit completae quantitatis nisi quadraginta sex diebus, et postea in quadragesies sexies diebus ad nascendum. Et ideo dictum Augustini intelligitur quantum ad quantitatem molis, et non quoad figurationem. Et sic similitudo est constructionis Dominici corporis ad tempus aedificationis templi materialis. Hoc enim est vere templum in quo, sicut dictum est, divinitas corporaliter habitavit .

Et hoc est quod explanando subdit Evangelista verbis suis :

"Ille autem dicebat, "

Scilicet Jesus, " de templo corporis sui, " intransitive, hoc est, de templo quod est corpus suum. Act. XVII, 24 : Hic caeli et terrae cum sit Dominus, non in manufactis templis habitat, nec manibus humanis colitur indigens aliquo, sed (supple) habitat in templo operatione Spiritus sancti perfecto, quod est corpus ipsius. Ad Hebr. IX, 11 : Per amplius et perfectius tabernaculum non manufactum, idest, non hujus creationis, introivit Jesus, hoc enim est gloriosissimum templum et domus deitatis : de quo dicitur, Aggaei, ii, 9 et 10 : Meum est argentum, et meum est aurum, dicit Dominus exercituum. Magna erit gloriadomus istius novissimae plusquam primae. Si enim, ut dicit Augustinus : Templum Dei sanctum est, quod estis vos , quanto magis gloriosum templum est corpus Christi, in quo divinitas corporaliter habitat ? " Ad Coloss. II, 9 : Et in ipso habitavit omnis plenitudo divinitatis corporaliter. Joan, I, 14 : Plenum gratiae et veritatis.''

" Cum ergo resurrexisset a mortuis.))

Spiritu jam dato de caelis , " recordati sunt discipuli ejus, " per cordis meditationem, factum Christi reducentes ad Scripturam impletam, " quia hoc dicebat " de corpore suo, quod vere erat deitatis templum. Tunc enim, sicut dicitur, Apocal. v, 9 et seq, Agnus qui occisus est, judicatus est esse dignus accipere librum, et per spiritum deitatis solvere septem signacula ejus, hoc est, quaecumque scripta sunt de sacramentis Incarnationis, Baptismatis, Praedicationis et operationis ipsius, Passionis, Resurrectionis, et Ascensionis ipsius.

" Et crediderunt Scripturae, "

Sicut testificanti, " et sermoni quem dixit Jesus, " sicut implenti Scripturas. Scripturis enim credere rationabilium est. Sermoni autem Dominico credere est eorum qui viderunt signa ipsius. Et sic irrationabiles convicti sunt per signa. Unde, Joan. x, 38 : Si mihi non vultis credere, operibus credite,

Et hoc est quod dicit.

" Cum autem esset Jerosolymis in Pascha in die festo, multi crediderunt in nomine ejus, videntes signa ejus quae faciebat.

Ipse autem Jesus non credebat semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes,

Et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine : ipse enim sciebat quid esset in homine. "

Istud tenet omnium istorum fruotum in his qui noviter ad fidem aedificabantur.

Dicit ergo quia, " Cum esset Ierosolymis in Pascha, " ubi in loco solemni et tempore solemni omnes convenerant, " in die festo. " Hoc dicitur propter primam diem quae magis solemnis fuit, et in illo major turba convenit.

" Multi crediderunt, " hoc est, credere inceperunt, " in nomine ejus, " hoc est, in suae divinitatis notamine : cujus notam fecit per signa. Non tamen in fide adhuc firmati fuerunt. Joan. VII, 40 et 41 : Cum audissent sermones ejus, dicebant : Hic est vere Propheta. Alii dicebant : Hic est Christus.

" Videntes signa quae faciebat. " Hoc enim fuit ad fidem inductivum. Joan. IV, 48 : Nisi signa et prodigia videritis, non creditis. Joel, II, 30 : Dabo prodigia in caelo et in terra, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi : Unde patet quod isti magis signis quam ex devotione credebant.

" Ipse autem Jesus non credebat semetipsum eis. "

Quia isti temporales erant, et ad tempus credebant, et in tempore tentationis recedebant, sicut ipse Dominus dicit .

Et subjungit causam Evangelista dicens : " Eo quod ipse, " Jesus, " nossetomnes. " Jerem. v, 3 : Domine, oculi tui respiciunt fidem. Ad Hebr. IV, 13 : Omnia nuda et aperta sunt oculis ejus.

Et ideo scivit quod non essent stabiles, " et quia opus ei, " Jesu, " non erat ut quis testimonium perhiberet de homine, " sicut opus est homini qui non videt nisi exteriora. Jerem. XVII, 10 : Ego Dominus scrutans cor, et probans renes. I Regum, XVI, 7 : Homo videt quae parent, Dominus autem intuetur cor. Job, XXVI, 6 : Nudus est infernus coram illo, et nullum est operimentum perditioni. Eccli. xxiii, 28 : Oculi Domini multo plus lucidiores sunt super solem, cicumspicientes omnes vias hominum, et profundum abyssi, et hominum corda, intuentes in absconditas partes.

"Ipse enim, " Jesus, " sciebat, " ut Deus, " quid esset in homine : " quod nemo poterat scire nisi Deus. Et hoc iterum adspexit aquila Joannes, et in ipso manifestavit Verbi incarnati divinitatem. Job, xlii, 2 : Scio quod omnia potes, et nulla te latet cogitatio. Joan. XVI, 30.: Nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget : in hoc credimus quia a Deo existi.

Hoc est ergo quod dicil.

Isti autem quibus non credit se Jesus, falsi sunt fratres : de quibus dicitur, II ad Corinth. XI, 20 : Periculis in falsis fratribus. Et hoc notatur ex Glossa quae incipit: " Ludum Ismaelis, etc, " qua valde notanda est contra haereticos : quia in ea continetur quod haeretici juste a principibus legalibus paenis affliguntur.

Hoc est quod in manifestatione suae deitatis ostendit Verbum incarnatum per potestatem auctoritatis, quam exibuit in cultu Dei.