IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM

 PROLOGUS IN QUO LAUDATUR EVANGELISTA.

 PROLOGI S. HIERONYMI IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM EXPLANATIO.

 CAPUT I.

 IN CAPUT I JOANNIS

 Sequitur autem de modo operandi cum dicit :

 Sequitur:

 Dicit igitur : Et interrogaverunt eum. Eccli. xiii, 14 : Ex multa loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis,

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT II.

 IN CAPUT II JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT III.

 IN CAPUT III JOANNIS

 Unde sequitur :

 Et ideo sequitur conveniens retributio bonorum operum :

 CAPUT IV.

 IN CAPUT VI joannis

 Et hoc est quod sequitur :

 Unde sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT V.

 IN CAPUT V JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VI.

 IN CAPUT VI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur ex verbis Evangelistae :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur :

 CAPUT VII.

 IN CAPUT VII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VIII.

 IN CAPUT VIII JOANNIS

  Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT IX.

 IN CAPUT IX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT X.

 IN CAPUT X JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XI.

 IN CAPUT Xl JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XII.

 IN CAPUT XII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIII.

 IN CAPUT XIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT XIV.

 IN CAPUT XIV JOANNIS

 CAPUT XV.

 IN CAPUT XV JOANNIS

 CAPUT XVI.

 IN CAPUT XVI JOANNIS

 CAPUT XVII.

 IN CAPUT XVII JOANNIS

 Et ideo sequitur :

 Et ideo sequitur de fonte illuminationis :

 CAPUT XVIII.

 IN CAPUT XVIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIX.

 IN CAPUT XIX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XX.

 IN CAPUT XX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XXI.

 IN CAPUT XXI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

Et hoc est quod sequitur :

" In quem intravit Jesus, " secundum consuetudinem suam : " et discipuli ejus, " familiaria ibi a Christo audituri. Marc. VI, 31 : Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum.

Sed videtur non concordare quod hic dicitur, cum eo quod dicunt Matthaeus et Marcus, qui dicunt quod venit in villam quae dicitur Gethsemani .

Sed ad hoc dicit Augustinus, quod haec villa fuit in pede montis, et hortus ad villam pertinebat. Et quia haec omnia erant in monte Olivarum, ideo, Luc. XXII, 39, dicit, quod egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum.

Adhuc autem, Cum egressus civitatem nocte, post caenam exierit, videtur quod latere intenderit.

Ad hoc autem respondet Chrysostomus, quod non : quia consuetum erat ei nocte saepe pernoctare in solitudine et oratione, ut et familiaria doceret discipulos : et ideo signum timiditatis et fugae non fuit. Si enim fugere voluisset, ad locum proditori declinasset incognitum.

Hoc est secundum.

" Sciebat autem Judas, qui tradebat eum, locum, etc. "

Hoc ideo dicitur, quia, sicut dicitur, Matth. XXVI, 15, ipse Judas abierat ad principes sacerdotum et scribas, dicens : Quid vultis mihi dare, et ego vobis

eum tradam ? quod Joannes breviter transit. Et ideo dicit: " Qui tradebat, " sub pacto pretio apud sacerdotes et scribas.

" Locum, " quia amoenus et familiaris fuit: " quia frequenter Jesus convenerat illuc, " et Judas cum eo quando ascenderunt Jerusalem : " cum discipulis suis, " quos familiariter instruxit.

Quaerit autem hic Chrysostomus : Cum eum Judas in domo reliquisset quando exivit, quare rediens in domo eum non quaesivit ?

Et dicit ad hoc Chrysostomus, quod sciebat eum consuetudinem habere frequenter extra in oratione pernoctare, et stratus mollitiem declinare. Et sic in loco illo quaesivit, ubi orantem inveniret. In civitate autem non rediit ad eum, vel in villa : ne a turbis quae ad diem festum convenerant defenderetur. Et fuit causa quare de die non venerunt ad capiendum : quia Christus de die solitus erat esse cum turbis quas docebat. Lucae, XXI, 37 : Erat diebus docens in templo: noctibus vero exiens, morabatur in monte qui vocatur Oliveti.

" Judas ergo cum accepisset cohortem, et a pontificibus et pharisaeis ministros, venit illuc cum laternis, et facibus, et armis. "

Istud est secundum primae partis.

Et dicuntur tria, scilicet, qualiter proditor venit, qualiter munitus venit, quibus armis venit.

Dicit ergo : " Judas ergo, " proditor, qui ut proditor secreta Christi loca rimatus fuerat. Genes. xlii, 9 : Exploratores estis : ut videatis infirmiora terrae venistis.

" Cum accepisset cohortem " militum Gentilium, quorum intererat capere malefactores per manum publicam. Hanc autem cohortem non a se habuit, sed " a pontificibus " accepit ad se sequendum. Dicit enim Chrysostomus, quod cohortes militum sequebantur Judam. Quia vero nomine erant milites, pecuniarum gratia omnia facere meditantes, ideo propter pecuniam etiam Domino sacrilegas manus injecerunt. Hac ergo cohorte sic munitus a pontificibus " et pharisaeis, " qui potestatem templi et legis spiritualem habebant, accepit " ministros, " famulos eorum qui ministri erant tanti sceleris.

" Venit illuc, " ad locum quem scilicet proditor observaverat. Psal. x, 9 : Insidiatur in abscondito, quasi leo in spelunca sua, insidiatur ut rapiat, etc.

" Cum laternis, " quibus lumen custodiebatur ne a vento exstingui posset, " et facibus, " quarum lumen discuteret tenebras noctis, et umbras arborum effugaret, etiam angulos illuminaret, ut nusquam latere posset, " et armis, " quibus contra defendentes Christum impugnarent. Matth. XXVI, 35 : Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me . Sic in tenebris ambulantes lumen nequitiae suae a laternis et facibus mendicabant. Joan. III, 19 : Dilexerunt homines magis tenebras quam lucem : erant enim eorum mala opera. Item, XI, 10 : Qui ambulat in nocte, offendit. Psal. lxxxi, 5 : Nescierunt, neque intellexerunt: in tenebris ambulant. Job, XXIV, 17 : Sic in tenebris quasi in luce ambulant.

Sic ergo ostenditur captivitas Domini ex parte Judae esse proditi osa.

" Jesus itaque sciens omnia quae ventura erant super eum, processit, et dixit eis : Quem quaeritis ?

Responderunt ei : Jesum Nazarenum. Dicit eis Jesus : Ego sum. Stabat

autem et Judas, qui tradebat eum, cum ipsis.

Ut ergo dixit eis : Ego sum, abierunt retrorsum, et ceciderunt terram.

Iterum ergo interrogavit eos: Quem quaeritis? Illi autem dixerunt: Jesum Nazarenum.

Respondit Jesus : Dixi vobis quia ego sum : si ergo me quaeritis, sinite hos abire.

Ut impleretur sermo, quem dixit: Quia quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam. "

Haec est secunda pars istius tractatus de Passione, in qua ostenditur passio Christi esse voluntaria per quatuor quae per ordinem dicit in littera : quorum primum est quia praesciens omnia quae super eum ventura erant, latitare potuit, sed noluit. Secundum est, quia se captivatoribus eum non cognoscentibus obtulit. Tertium est, quod se offerendo discipulos liberavit. Quartum est, quia Petrum defendentem captivitatem ejus, compescuit et reprehendit.

In primo horum dicuntur quatuor : quorum primum est praescientia futurorum. Secundum, oblatio sui ad manus captivantium. Tertium autem, inverecundia Judae qui videbat eum: et tamen nihil facere potuit, nisi quod pati voluit. Quartum est autem, invalitudo standi contra faciem ejus.

Dicit ergo : " Jesus itaque sciens, " ut Deus, et praesciens " omnia quae " ex dispositione divina " ventura erant super eum, " ad generis humani redemptionem. Joan. xiii, 1 : Sciens Jesus quia venit hora ejus. Act. IV, 27 et 28 : Convenerunt... facere quae manus tua et consilium tuum decreverunt fieri.

" Processit, " a quo aufugere poterat si voluisset, " et dixit eis, " offerens se voluntarie. Ad Hebr. IX, 26 : Nunc in consummatione saeculorum, ad destitu-tionem peccati, per hostiam suam apparuit.

" Quem quaeritis ?"

Non ignorantis est quaestio, sed offerentis et a malo corrigentis. Unde sensus est: Videte quem quaeratis, eum scilicet qui et innocens est, a cujus persecutione cessare deberetis, et eum qui vos effugere posset si vellet : et ideo cessandum vobis esset ab audacia. Et sic solvitur objectio quorumdam objicientium, quod Dominus se praesentando, dederit occasionem in se peccandi. Dominus enim opus nostrae redemptionis complevit, et sufficienter cohibuit eos : sicut etiam Judam proditorem supra, xiii, 21 et seq., quantum licuit, retraxit. Et ideo inverecundiae eorum fuit quod non cessaverunt. Hoc est ergo quod dicit Psalmista, Psal. xlix, 21: Arguam te, et statuam contra faciam tuam.

" Responderunt ei, etc. "

" Responderunt ei, " in malitia persistentes : " Jesum Nazarenum. " Non erat quaerendus ad mortem, quem profitentur esse salutis auctorem : nec persequendus erat, quem dicunt esse florem honoris et honestatis.

" Dicit eis Jesus, " semetipsum offerens : sciens quod venit hora ejus ut transeat ex hoc mundo ad Patrem : " Ego sum, " quem quaeritis : quamvis ad mortem et non ad salutem vestram quaeratis. 1H Regum, XIX, 10 : Derelictus sum ego solus, et quaerunt animam meam. Joan. viii, 40 : Quaeritis me interficere, hominem qui veritatem vobis locutus sum.

" Stabat autem et Judas, qui, etc. "

" Stabat autem " inverecundus " et Judas, " quondam Apostolus, nunc diabolus, " qui tradebat eum " interim, et observabat qualiter signum traditionis

daret per osculum : " cum ipsis " omnino consensum praebens eis. Sicut enim dicitur, Marc. XIV, 44, Judas accessit, et oculatus est eum, dicens : ''Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum et ducite caute .

" Ut ergo dixit eis : Ego sum, etc. "

Dixit imperterritus se offerens ad patiendum. Dixit enim : " Ego sum, " quem quamvis secundum humanitatem occisuri sitis, tamen sum secundum deitatem qui sum, et non mutor. Hoc ergo audito, igneum quoddam et divinum micans in vultu ejus perpendentes, " abierunt retrorsum " a conspectu ejus, vultum suum sustinere non valentes. Isa. lxiv, 6 : Cecidimus quasi folium universi, et iniquitates nostrae quasi tentus abstulerunt nos." Et ceciderunt in terram, " dejecti potentia deitatis ipsius. Unde Augustinus : " Una vox turbam odiis furentem, armis terribilem, sine ullo telo percussit, repulit, stravit virtute latentis divinitatis. Quid judicaturus faciet qui judicandus hoc fecit? " Job, XXVI, 14 : Cum vix parvam stillam sermonis ejus audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis illius sustinere ?

Hoc est primum in quo ostendit quod voluntarie passus fuit.

" Iterum ergo interrogavit eos, etc. "

Hoc est secundum. " Quem quaeritis ? " Causa iteratae quaestionis est, ut ostendat discipulos et omnes fideles sua morte esse liberandos.

" Illi autem, " adhuc prostrati in malitia perseverantes, " dixerunt, " instantes quaestioni : " Jesum Nazarenum. " Opinandum est quod illi increpationes audierunt nuntiorum, qui missi fuerant ad capiendum Dominum . Et ideo ne similes increpationes audirent, perseveraverunt in malitia. Dixerunt enim Pharisaei de illis : Numquid et vos seducti estis ?''

" Respondit eis Jesus, etc. "

Respondit iterum ultro se offerens : " Dixi vobis quia ego sum, " qui meipsum voluntarie offero. Isa. LIII, 10 : Si posuerit pro peccato animam suam, videbit semen longaevum, et voluntas Domini in manu ejus dirigetur. Ibidem, v. 12 : Pro eo quod tradidit in mortem animam suam, et cum sceleratis reputatus est, etc.

" Si ergo me quaeritis, v ad oblationem pro mundo, " sinite hos, " scilicet discipulos, " abire, " in signum quod omnes redimentur pro quibus offero meipsum. Joan. XI, 50 : Expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat.

Ad hoc autem adaptat sermonem quem in praecedenti capitulo dixit in oratione, dicens :

" Ut impleretur sermo quem dixit, etc. "

" Ut impleretur, " hoc est, ultra debitum impleretur, " sermo quem dixit, " qui sermo veritatis fuit : " Quia quos dedisti mihi, " Pater, de thesauro beatissimae praedestinationis, " non perdidi ex eis quemquam. " Et hoc superimpletum est, quia intellexerunt supra de finali et aeterna perditione. Hic autem super hoc, salvat etiam in corpore corporali salute. Sic ergo iterum patet, quod voluntarie patitur : quia qui alios liberat, seipsum etiam liberare posset si vellet.

" Simon ergo Petrus habens gladium, eduxit eum, et percussit pontificis servum, et abscidit auriculam ejus dexteram. Erat autem nomen servo Malchus.

Dixit ergo Jesus Petro : Mitte gladium tuum in vaginam. Calicem, quem dedit mihi Pater, non bibam illum ? "

Hic tertio iterum ostenditur quod voluntarie patitur : quia cohibet discipulum ulciscentem.

Dicit autem duo hoc ordine. Primo enim ostendit zelum Petri ad ultionem sic : describit enim eum duplici nomine : Simon primo, et postea Petrus. Quia et obediens fuit voci vocantis, et postea agnoscentis ex revelatione Patris caelestis. Matth.XVI, 17 : Beatus es, Simon Barjona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui in caelis est. Et postea etiam petra dictus est ab immobilitate, quando dixit, Act. IV,20: Non enim possumus quae vidimus et audivimus non loqui.

Hic " ergo Simon Petrus habens gladium, " quo se munierat ab defendendum et expellendum injuriam, " eduxit eum, " evaginando : ita tamen quod prius dixerat quod dicitur, Luc. XXII, 49 : Domine, si percutimus in gladio ? Quia sicut dicitur, Matth. XVI, 22, reprehensus fuerat quod noluit Dominum pati, et Satan fuerat appellatus. Et quamvis quaereret a Domino si percutiendum esset, tamen ex zelo concitatus prius percussit.

Et hoc est quod dicit : " Et percussit pontificis servum. " Sicut enim dicit Chrysostomus, a principali sicut a capite incipiens. Habacuc, iii, 13 : Percussisti caput de domo impii.

" Et abscidit auriculam ejus dexteram : " quod quidem spiritualiter bene competit, quod ille populus, cujus servus ille (qui servili timore servivit) typus fuit : auricula enim dextera quae Spiritum audire debuit, caruit : quia Spiritum loquentem in Scriptura de Christo non audivit.

" Erat autem nomen servo Malchus, " qui rex eorum interpretatur litteraliter : quia loco summi sacerdotis alios direxit ad malitiam, et rexit ne a coepto desisterent malefacto.

Quaeritur autem hic, Unde Petrus habuerit gladium : cum, Luc. IX, 3, praeceptum fuerit quod nihil ferrent in via ?

Sed ad hoc jam saepius responsum est, quia hoc fuit in prima missione tempore pacis : sed postquam odiosi facti sunt discipuli, dictum est : Et qui non habet, vendat tunicam suam, et eruat gladium . Et hoc fuit imminente Passione. Et tunc dixerunt: Ecce duo gladii hic. Et Dominus respondit : Satis est '' . Et non dixit : Nimis est, ut signaret, ut dicit Bernardus, quod gladium spiritualem habet Ecclesia eximendum, et materialem ad imperium, ab alio tamen exercendum. Et ideo Petrus praevidit sibi de gladio.

Quaerit etiam Chrysostomus, Cum Petro dictum est, Matth. v, 39 : Si quit te percusserit in dexteram maxillam tuam, praebe illi et alteram: quare se paravit ad vindictam ?

Et hic respondet Chrysostomus, quod Petrus hoc non fecit pro se, sed pro proximo. Sed vera solutio est quam alibi diximus, quod hoc quod dicitur, praebe illi et alteram, dictum est ubi praevalet coram judice iniquo. Non in tantum adhuc processerat malum, quod Petrus putaret praevalere iniquitatem : et ideo accinxit se ad ulciscendum.

" Dixit ergo Jesus Petro, "

Et instructionem dans discipulo, et

patientiam opponens captivatori inimico : c Mitte gladium tuum, " quia tuus est, et tuae jurisdictioni servandus est. Ideo non dico : Abjice gladium, sed mitte reservandum ad tempus, " in vaginam : " et addit Lucas, quod tetigit auriculam servi et sanavit eam .

" Calicem, " hoc est, calidam ex charitate potionem Passionis, " quem " ex dispensatione " dedit mihi Pater " bibendum. Psal. cxv, 13 : Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo : " non, " hoc est, nonne vis ut " bibam illum ? " Quasi diceret : Si recte sapis, debes tuam voluntatem voluntati divinae conformare. Aliter enim eris Satanas, non sapiens quae Dei sunt.

Sic ergo iterum quarto ostendit, quod voluntarie passus fuit.

" Cohors ergo, et tribunus, et ministri Judaeorum comprehenderunt Jesum, et ligaverunt eum. "

Hic ostenditur quod comprehensio Christi sive captivitas fuit ignominiosa.

Dicit ergo : " Cohors ergo " militum, quae omnia pro pecunia facere consuevit. Eccle. x, 19 : Pecuniae obediunt omnia." Et tribunus, " qui praefuit cohorti, "et ministri Judaeorum, " qui ministri fuerunt sceleris, " comprehenderunt, " sacrilegas manus injicientes in " Jesum " salutis auctorem : " et " ignominiose, sicut esset latro, " ligaverunt eum, " qui omnium venerat solvere vincula. Thren. IV, 20 : Spiritus oris nostri, Christus Dominus, captus est in peccatis nostris.

" Et adduxerunt eum ad Annam primum : erat enim socer Caiphae, qui erat pontifex anni illius.

Erat autem Caiphas, qui consilium dederat Judaeis : Quia expedit unum hominem mori pro populo. "

Hic agitur de captivi Domini condemnatione. Et ideo quaeruntur accusationes contra eum.

Dividitur autem in tres partes, penes triplicem inquisitionem accusationum. Primo, coram Anna. Secundo, coram Caipha, ibi, v. 24 : " Et misit eum Annas ligatum ad Caipham pontificem. " Tertia inquisitio fuit coram Pilato, ibi, v. 29 : " Exivit ergo Pilatus ad eos. "

In primo horum tria dicuntur, scilicet, ad iniquum judicem justi Domini praesentatio, propugnatoris sui Petri negatio, et justi ab iniquo judice examinatio. Secundum est ibi, v. 15 : " Sequebatur autem Jesum Simon Petrus " Tertium autem ibi, v. 19 : " Pontifex ergo interrogavit Jesum. "

In primo horum duo dicuntur : in quorum primo dicit qualiter rex justitiae iniquo judici est praesentatus, et qualis ipse judex est descriptus.

Dicit ergo : " Et adduxerunt " ligatum Dominum : quia, sicut dicit Victor, de consuetudine Judaeorum erat ligatos praesentare judicibus, usque ad mortem quos condemnare volebant.

" Ad Annam primum. " Quatuor de causis: quarum una est, quia dom us Annae vicina fuit, et vicinus in via occurrit: et in illam introduxerunt ne in via longiori forte tumultus fieret in populo. Et ideo diverlentes in domum Annae declinabant turbam forte concurrentem. Sicut enim dicitur, Lucae, xxii, 6, etiam Judas quaerebat opportunitatem ut traderet illum sine turbis. Et, Matth. XXVI, 5, dicebant ipsi principes sacerdotum : Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo.

Secunda causa fuit, quod Caiphae conjunctus fuit affinitate. Et quamvis pontifex fuerat Caiphas anni illius, tamen

Annam per hoc honorare voluit quod ei citius judicandus praesentaretur, quem tamquam patrem venerabatur, quia filiam ejus habuit, honestate saeculari, hoc in Domino tenens quod dicitur, ad Roman. XII, 10 : Honore invicem praevenientes.

Tertia causa est, quia Annas senior fuit quam Caiphas. Judicium autem primum ad seniores referebatur, ut magis justum appareret coram hominibus. Daniel. xiii, 5 : Egressa est iniquitas a senioribus judicibus, qui videbantur regere populum. Isa. iii, 14 : Dominus ad judicium veniet cum senioribus populi sui.

Quarta causa est, quia hi duo sacerdotium vicissim emebant a Gentibus, et sibi vicissim per annos succedebant, et utilitatem in communi habebant. Et ideo fecit Caiphas eum Annae praesentari tamquam conjudici, ad quem pertinebat scire de judicio. Et ideo ducebant ad Annam primum. I Esdrae, IX, 2 : Manus principum et magistratuum fuit in transgressione hac prima.

" Erat enim socer Caiphae. " Nunc describit Caipham. a Erat enim socer Caiphae " Annas, " qui, " Caiphas, " erat pontifex anni illius, " hoc est, anni illius administrationem habebat: quamvis judicium et utilitas judicii esset commune, et affinitate conjuncti pari iniquitate scelera perpetrabant. Isaiae, I, 23 : Principes tui infideles, socii furum. Omnes diligunt munera, sequuntur retributiones.

" Erat autem Caiphas, etc. "

Describit ulterius Caipham, dicens : " Qui consilium dederat Judaeis . " Genes, xlix, 6 : In consilium eorum non veniet anima mea.

" Quia expedit unum hominem mori pro populo. " Hoc, ut dicit Chrysostomus, ideo repetit, ut sciatur utilitas mortis Christi. Sed tamen mihi videtur, quod hoc litteraliter dicit Evangelista, ad insinuandam malitiam judicis : quia pro certo mala intentione dedit consilium de morte Domini. Et ideo dicit hoc, ut sciatur quod quia tam nequam fuerunt et ipse et attinentes ei in Domini examinatione, et ut sciatur quod quia tam nequam fuerunt examinatores ejus et non invenerunt causam, quod pro certo innocenter occisus esset. Deuter. xxxii, 31 : Inimici nostri sunt judices.

" Sequebatur autem Simon Petrus Jesum, et alius discipulus. "

Hic tangit Petri negationem.

Tanguntur autem hic duo, scilicet de sequela Petri, et de negatione sequelae.

Adhuc primum continet duo: sequelam ex amore, et introductionem in atrium pontificis.

Dicit ergo : " Sequebatur autem Jesum Simon Petrus, " Magistri non immemor. Et qui primus quasi praeire et occurrere hostibus se spopondit, modo a longe (ut dicunt Matthaeus, Marcus et Lucas) sequebatur. Matth. VIII, 16: Sequar te quocumque ieris. Longe autem sequebatur, quia timebat notari si propinque sequeretur: tamen fidem exhibebat in sequendo. IV Regum, v, 21: Vivit Dominus ! quia curram post eum, etc. Psal. lxxix, 19: Non discedimus a te : vivificabis nos, et nomen tuum invocabimus.

" Et alius discipulus : " ut dicit Chrysostomus, Joannes, qui de se ut de alio loquitur. Hi enim duo fidelius Christo adhaeserunt: et non erat eis tolerabile recedere ab eo.

" Discipulus autem ille erat notus pontifici, et introivit cum Jesu in atrium pontificis.

Petrus autem stabat ad ostium foris."

Tangit hic de Petri introductione. Et hoc factum est per notitiam et familiaritatem Joannis cum pontifice. Tantae enim fuit mansuetudinis, quod etiam ab hominibus Christi inimicis amabatur.

Et hoc est quod dicit: " Discipulus ille erat notus pontifici. " I ad Corinth. x, 33: Ego per omnia omnibus placeo, non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant.

" Et introivit, " scilicet ille alius discipulus qui erat Joannes. Sed propter humilitatem nomen suum non scribit, ne de notitia tanti principis gloriari videretur. " Cum Jesu " captivo et ligato, " in atrium pontificis. " Tamen non intravit in penetralia domus in quam ducebatur Jesus examinandus, sicut dicitur, Luc. XXII, 55.

" Petrus autem stabat ad ostium foris. "

" Petrus stabat, " quia non erat notus : " ad ostium " atrii, hoc est, curiae pontificis, " foris, " in platea: quia ad pontificem pauper et ignotus non potuit habere accessum. Isa. I, 23 : Pupillo non judicant, et causa viduae non ingreditur ad illos. Isa. lix, 14 : Corruit in platea Veritas, et aequitas non potuit ingredi, scilicet ad eos.

" Exivit ergo discipulus alius qui erat notus pontifici, et dixit ostiariae, et introduxit Petrum. "

Tangitur introductio Petri ad locum primae negationis.

Dicit ergo : " Exivit ergo " de atrio ad ostium, ille " alius discipulus, " qui specialem familiaritatem habuit cum pontifice, " qui erat notus pontifici, " et etiam familiae pontificis. Aliquando enim notitia malorum multa impedit mala. " Et dixit ostiariae, " quae in exterioribus por- tis consistens, portam custodiebat. Dixit autem forte quod ad se Petrus permitteretur ingredi : " et " sic de licentia ostiariae, " introduxit Petrum " in atrium. Jesus autem erat in superiori domus solario. Timebat enim Petrus, et ideo jam retrocedere incipiebat et trahere seorsum se. Isa. VII, 2 : Commotum est cor ejus, et cor populi ejus, sicut moventur ligna silvarum a facie venti.

" Dixit ergo Petro ancilla ostiaria : Numquid et tu ex discipulis es hominis istius ? Dicit ille : Non sum.

Stabant autem servi et ministri ad prunas, quia frigus erat, et calefaciebant se : erat autem cum eis et Petrus statis, et calefaciens se. "

Hic tangitur Petri negatio.

Dicuntur autem hic tria, scilicet, impellens Petrum ad negationem sive negandum, negatio Petri, et dispositio infirmitatis ejus in spiritu. Impellens est debile, negatio est quoddam culpabile, et dispositio est quoddam miserabile.

De primo dicit duo: in quibus notat impellentis debilitatem, scilicet, sexum, et animi compassionem.

De primo dicit: " Dixit ergo Petro, " Apostolorum principi, " ancilla ostiaria. " Mulier, non vir: ancilla, non domina quae aliquid haberet potestatis, et ancilla quae circumiens in curia, vilia fecit opuscula. Levit. XXVI, 36: Terrebit eos sonitus folii volantis, Psal. XIII, 5 : Trepidaverunt timore, ubi non erat timor." Numquid et tu, " cum aliis profugis, " ex discipulis es hominis istius ? " Dicit : Hominis, non, malefactoris. Quia hoc dixit, ut dixit Chrysostomus, miserantis affectu. Et hoc voluit divina dispensatio, ut minus timeret Petrus : ut quando ad vocem negaret miserantis, magis humiliaretur. Isa. lxiv, 6 : Cecidimus quasi folium universi, et iniqui-

tales nostrae quasi ventus abstulerunt nos.

" Dicit ille, " Petrus : " Non sum. " Et sic prima negatio perfecta est in domo Annae : quod quidem verum est secundum historiam. Matthaeus autem et Marcus et Lucas omnes tres negationes dicunt esse factas in domo Caiphae : sed ipsi ut continuent historiam de triplici negatione Petri, per recapitulationem ponunt istam posterius cum aliis quae factae sunt in domo Caiphae.

" Stabant autem servi et ministri ad prunas, etc. "

" Ad" effusas in atrio "prunas: " quae ideo effusae sunt in atrio, ut ministri qui captivatores fuerunt Domini nostri Jesu Christi, et in frigore noctis diu alguerant, haberent eas ad se calefaciendos.

Et hoc est quod dicit : " Quia frigus erat, " non tam extra quam intus. Matth. XXIV, 12: Quoniam abundavit iniquitas, refrigescet charitas multorum." Et " ideo " calefaciebant se, " quia extra se algere intra significantes, quia corda eorum in soliditatem lapidis erant congelata. Eccli. xliii, 22 : Frigidus ventus aquilo flavit, et gelavit crystallus ab aqua. Psal. cxlvii, 17 : Ante faciem frigoris ejus quis sustinebit ?

" Erat autem cum eis et Petrus, etc."

Tangitur Petri dispositio miserabilis: quia de societate Christi et ovium Christi separatus est, cum illis in societatem luporum, capientium agnum immolatum Christum. Et hoc notat cum dicit: " Petrus erat cum eis stans. " Genes. xlix, 6: In consilium eorum non veniet anima mea. Proverb. I, 15 et 16: Fili tui, ne ambules cum eis : pedes enim illorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem, scilicet innoxium.

" Et calefaciens se, "jam frigus habentem intus plusquam extra. Jerem. VI, 7 : Sicut frigidam fecit cisterna aquamtuam, sic frigidam fecit malitiam Suam. Et ideo extra quaesivit caloris remedia qui intus calore destituebatur.

" Pontifex ergo interrogavit Jesum de discipulis suis, et de doctrina ejus."

Tangitur examinatio Domini.

Et tanguntur quatuor : irrogatio pontificis dolosa, responsio Domini innocentia et excusatione plena, irrogata contumelia cum injuria, et responsio Domini patientissima et rationabilissima.

De primo dicit: " Pontifex ergo, " non anni illius, sed qui potestatem cum Caipha emerat, " interrogabat " dolose " Jesum de discipulis suis, " ut cum ipso trucidarentur: ne aliquae reliquiae nominis ejus remanerent. II Regum, XIV, 7 : Quaerunt exstinguere scintillam meam.

" Et de doctrina ejus, " ut eum ex perversa doctrina si posset accusaret : sed, sicut dicitur, Proverb. I, 17 : Frustra jacitur rete ante oculos pennatorum.

" Respondit ei Jesus: Ego palam locutus sum mundo: ego semper docui in synagoga, et in templo, quo omnes Judaei conveniunt: et in occulto locutus sum nihil.

Quid me interrogas? interroga eos qui audierunt quid locutus sim ipsis: ecce hi sciunt quae dixerim ego.

Haec autem cum dixisset, unus assistens ministrorum dedit alapam Jesu, dicens: Sic respondes pontifici?

Respondit ei Jesus : Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo: si autem bene, quid me caedis? "

" Respondit ei Jesus, " responsione sapientiae, quae ex publico probaret justum et innocentem.

Dicit tria, scilicet, doctrinam fuisse ma-

infestam, a se non oportere inquiri, de re manifesta testimonium accipere ab omnibus.

Dicit ergo : " Ego palam locutus sum mundo, " hoc est, in propatulo: quia si etiam parabolas proposui, illas discipulis exposui: ut omnibus ab ipsis exponerentur, et sic ad manifestum eis ipsas ordinavi, parabolas etiam publice mundo proposui. Isa. xlv, 19 : Non in abscondito locutus sum, in loco terrae tenebroso. Joan. III, 21: Qui facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera e\jus, quia in Deo sunt facta.

" Ego semper docui, " hoc est, doctrinam proposui, " in synagoga, " vadens per provinciae civitates ad synagogas in terra ubi locus est publicus : " et in templo " docui, quando veni in Jerusalem qui est locus solemnissimus, "quo omnes Judaei conveniunt " tribus vicibus per annum, sicut in antehabitis saepe dictum est: " et in occulto, " quod in occultis debet remanere, et in abscondito " locutus sum nihil. " Matth. x, 27: Quod in aure auditis, praedicate super tecta. Et, ibidem, v. 26: Nihil est opertum, quod non revelabitur: et occultum, quod non scietur. Quia si aliqua seorsum disserui discipulis, ideo feci quia alii capaces non fuerunt aut digni quibus talia proponerentur. Non tamen hoc ideo factum est, quod res esset in se occulta vel occultanda tamquam haeretica doctrina, sed publica et publicanda docui. II ad Corinth. IV, 3 et 4 : Quod si etiam opertum est evangelium nostrum, in iis qui pereunt est opertum : in quibus Deus hujus saeculi excaecavit mentes infidelium, ut non fulgeat illis illuminatio evangelii gloriae Christi. Aperta tamen semper docui, etsi talibus propter suam caecitatem erant occulta. Et sic solvitur quaestio quae fieri potest, quod sermo parabolicus non est manifestus, et quod seorsum aliquando discipulos docuit.

Et ideo subjungit:

" Quid me interrogas? interroga eos qui audierunt, etc. "

" Quid me interrogas " de publico ? " interroga eos qui audierunt, etc, " quorum magna copia est apud te : sicut Nicodemus, et alii ministri quos ad me misisti capiendum .

" Hi enim sciunt quid dixerim ego. " Proverb. VIII, 8 : Justi sunt omnes sermones mei, et non est in eis pravum quid neque perversum.

" Haec autem cum dixisset, etc. "

Scilicet quia nihil mali fecit vel dixit, " unus, " unicus in malitia exceptus, " assistens, " scilicet pontifici, unus " ministrorum " sceleris illius quod facere inceperunt, " dedit alapam, " ad maxillam dans palmam, " Jesu. " Thren. III, 30: Dabit percutienti se maxillam, saturabitur opprobriis. Michaeae, v, 1 : Percutient maxillam judicis Israel.

" Dicens: Sic respondes pontifici 1 " Voluit iste quod plane confiteretur vel negaret: quia videbantur pontifex mendacio argui (qui saepe dixerat Christum perversa docere) si testimonio omnium de falso convinceretur. Sic, Act. xxiii, 2: Princeps sacerdotum Ananias praecepit adstantibus sibi percutere os ejus, scilicet Pauli. Sic fit ut quando Alchimus, nihil habens dignum sacerdotio, animos vero crudelis tyranni, et ferae belluae iram gerens , vult ut sacerdotium (cujus potestate non utitur nisi ad malum) in ipso alii venerentur. Impius enim pontifex ministros omnes habet impios: sicut dicitur in Proverbiis, XXIX, 12 : Princeps qui libenter audit verba mendacii omnes ministros habet impios.''

" Respondit ei Jesus, etc. "

Responsio patientiae et sapientiae erudientis, et sic beneficium impedit erudi-

ditionis pro malefacto, juxta dictum suum, Matth. v, 14 : Benefacite his qui oderunt vos.

" Si male locutus sum, " quia constat quod non malum locutus sum. "Si" ergo " male loculus sum " ipsum bonum, percutis me eo quod locutus sum. Et ideo hoc dicit, quod etiam minister modum culpare videtur, et non dictum quando dixit: Sic respondes pontifici ? " Si " ergo " male locutus sum, testimonium perhibe de malo, " per paenam quam indixisti, et sit tibi licitum alapam dedisse. " Si autem " non male, sed " bene " locutus sum. Quia ubi non est confessio rei in judicio, si publicum haberi potest testimonium, tunc judici magis convenit ab absolvendum reum quam condemnandum. Et si ergo haec locutus sum, " quid me caedis? " Impunitus enim debet esse qui bene loquitur in judicio. Psal. xxxiv, 12 : Retribuebant mihi mala pro bonis.

" Et misit eum Annas ligatum ad Caipham pontificem.

Erat autem Simon Petrus stans, et calefaciens se. Dixerunt ergo ei: Numquid et tu ex discipulus ejus es? Negavit ille, et dixit: Non sum.

Dicit ei unus ex servis pontificis,cognatus ejus cujus abscidit Petrus auriculam : Nonne ego te vidi in horto cum illo?

Iterum ergo negavit Petrus: et statim gallus cantavit. " peccata tua, quae operabaris prius innocentes opprimens, et dimittens noxios.

" Ligatum, " qui vincula omnium solvit, " ad Caipham, " generum suum, qui pontifex erat anni illius.

" Erat autem Simon Petrus stans, etc. "

" Statis " in atrio Caiphae, sicut frigefactus fuit in domo Annae: et ideo " calefaciens se " prunis in atrio propter familiam fusis.

" Dixerunt ergo ei, " scilicet Petro ministri sceleris : " Numquid et tu ex discipulis es hominis istius ? " Tales fuerunt qui dixerunt, Joan. IX, 28 : Maledixerunt ergo ei, et dixerunt: Tu discipulus illius sis : nos autem Moysi discipuli sumus.

" Negavit ille, " Petrus, a et dixit, " timore pavidus : " Non sum " ex discipulis ejus. Multum destitit ex hoc quod dixit, Luc. XXII, 33 : Tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire. Negat Petrus se esse discipulum Christi, et in hoc negavit Christum : et in hoc instruimur, ut dicit Augustinus, quod etiam si aliquis non negat Christum, negat tamen se non esse Christianum : quod hic reputandus est negasse Christum. Satis Christum negavit, qui se esse membrum Christi denegavit. Ad Titum, I,T6 : Confitentur se nosse Deum, factis autem negant.

" Dicit ei unus ex servis pontificis, etc. "

Qui discretius eum noverat : quia fuit " cognatus ejus cujus abscidit Petrus auriculam. " Marci autem, XIV, 70, videtur hoc dictum esse plurium : quia ibi ita dicitur : Et post pusillum rursus qui adstabant dicebant Petro : Vere ex illis es, etc. Sed veritas est, quod iste prius excitabat alios ad dicendum: et ideo unus fuit principalis qui dixit, alii autem concordabant cum illo. Dicunt au-

Secunda pars examinationis Christi, qualiter examinatur coram Caipha.

Tanguntur autem hic breviter duo, scilicet, ad Caipham Christi praesentatio, et principis Apostolorum in atrio Caiphae duplex negatio.

Dicit ergo : " Et misit eum Annas, " antiquior in malitia. Daniel. XIII, 52 : In- veterate dierum malorum, nunc venerunt

tem quidam quod hoc coactus dixit : quia cum sanatus fuit cognatus ejus, libenter tacuisset: quia sub paena praeceptum fuit pontificum, ut omnes qui aliquid novissent de discipulis Domini, proderent ut damnarentur.

" Nonne " ego per ictum quem dedisti, cognovi, et" vidi te in horto cum illo ? " hoc est, cum Jesu.

" Iterum ergo negavit Petrus, etc. "

" Iterum ergo, " tertio, " negavit Petrus " Dominum. Et sicut dicitur, Matth. XXVI, 74 : Coepit detestari et jurare quia non novisset hominem.

" Et statim gallus cantavit, " hoc est, gallicinium perfecit: quia pro certo post secundam negationem gallus vocem dedit, sed gallicinium post tertiam negationem perfecit. Et tune, ut dicit Matthaeus, XXVI, 75 : Recordatus est Petrus verbi Jesu quod dixerat: Prius quam gallus cantet, ter me negabis. Et ibi Dominus respexit Petrum, spiritualiter in corde visitando : quia corporaliter ab eo videri non poterat : cum Petrus esset extra in atrio et inferius, Dominus autem in penetralibus et super, intus et superius, ut dicit Augustinus. Et tunc Petrus egressus foras extra consortium malorum, dimisit habenas lacrymis et flevit amare .

Sic ergo negatio Petri in domo Annae perfecte erat inchoata, et in domo Caiphae consummata. Et hoc dicit Hieronymus et Beda. Veritas est historiae. Augustinus tamen dicit, quod tota completa fuit in domo Annae. Et quod hic dicitur fuisse completa in domo Caiphae, ideo dicitur, quia propter cognationem domus Caiphae domus Annae reputabatur : et e converso. Primun autem secundum litteram est verisimilius.

"Adducunt ergo Jesum a Caipha (alias, ad Caipham) in praetorium.Erat autem mane : etipsi non introieruntin praetorium, ut non contaminarentur, sed ut manducarent pascha. "

Istud est secundum de examinatione Christi,quambrevitertransithic Joannes: quia scivit quod per tres Evangelistas prolixius erat descripta, qualiter scilicet habitum est contra Christum falsum testimonium in domo Caiphae,qualiter illusus, qualiter consputus, qualiter velati sunt sibi oculi, qualiter colaphizatus : quae omnia in evangeliis Matthaei, Marci et Lucae continentur . Et ideo breviter ista pertransit.

Quaeritur autem hic, Quare etiam negationem Petri breviter non pertransiit, quia etiam illam alii diligenter descripserant ?

Dicendum autem est ad hoc,.quod hoc fit propter Praelatos, qui praecipue admonendi sunt, ne de se praesumentes alios condemnent : cum et ipsi infirmitate circumdati sint sicut alii. Ad Hebr. IV, 15 : Non habemus pontificem qui non possit compati infirmitatibus nostris: tentatum autem per omnia pro similitudine, absque peccato.

Sic ergo " adducunt Jesum a Caipha. " Alia littera habet: Ad Caipham.

" In praetorium. "

Quod dupliciter exponitur : secundum Chrysostomum quidem sic, quod post galli cantum duxerunt primo Jesum ad Caiphae domum : ubi tota nocte quaesierunt falsum testimonium, et illudebant Christo. Inmane autem praecessit Caiphas tamquam astutus et dolosus, ut experiretur voluntatem Pilati de Christo antequam Christus praesentaretur sibi : et persuaderet malefactorem esse. Et confestim mane, ut dicitur, Marc. xv, 1, vincientes Jesum, duxerunt et tradiderunt Pilato. Augustinus autem vult, quod omnia facta sint in domo Annae,

et quod mane facto, Caiphas de domo Annae praecessit ad Pilatum, ut dictum est, et quod tunc persuaso Pilato, adductus est ad eum Jesus Pilato praesentandus.

Et hoc est: " In praetorium : " quod iterum dupliciter exponitur. Quidam enim dicunt, quod quia Pilatus alienigena fuit et romanus, quod in hoc gratiam fecit pontifici, quod in domo Caiphae de accusationibus legis praetorium tenuit: ut ibi consilium de accusationibus legis habere possit. Quidam autem dicunt, quod in veritate, sicut dictum est, Caiphas praecesserat ad domum Pilati. Sed haec domus duplex erat : et una pars habitationis praesidis fuit, in quam omni tempore introibant Judaei : et ibi Pilatus cum familia sua habitavit. Alia autem pars erat praetorium, in quo rei condemnabantur : et in illam partem domus in festis magnis non introibant Judaei, ne contaminarentur propter sententias sanguinis quae ibi proferebantur. Et haec sententia est probabilior.

Et hoc est quod dicit : " Erat autem mane, " quintadecima die Aprilis, quando solemnitas Paschae erat celebranda altissimo Domino .

" Et ipsi non introierunt in praetorium, " hoc est, in illam partem domus quae praetorium dicebatur, " ut non contaminarentur " convictu Gentilium : " sed ut manducarent pascha, " hoc est, cibum paschalem, qui erat azyma, quem per septem dies manducabant: quia agnum paschalem praecedenti die ad vesperum manducaverunt.

Sed tunc qualiter Caiphas ingressus fuerat quaeritur, qui erat pontifex anni illus: et ideo maxime contaminatione carere debebat ?

Sed ad hoc dicendum est, quod neque Caiphas in praetorium intravit, sed tantum in domum ad Pilatum : et illo ibi existente, Jesus a Caipha in praetorium est missus ad Pilatum. Haec est sententia litteralis probabilior.

" Exivit ergo Pilatus ad eos foras, et dixit : Quam accusationem affertis adversus hominem hunc ?

Responderunt, et dixerunt ei : Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum.

Dixit ergo eis Pilatus : Accipite eum vos, et secundum legem vestram judicate eum. Dixerunt ergo ei Judaei: Nobis non licet interficere quemquam.

Ut sermo Jesu impleretur, quem dixit, significans qua morte esset moriturus. "

Hic in parte ista tangitur accusatio facta coram Pilato.

Et habet duas partes : in quarum prima quaeritur accusatio contra Dominum ex parte accusantium : in secunda autem examinatio fit accusationum ex parte accusati Domini, ibi, v. 33: " Introivit ergo iterum in praetorium Pilatus. "

In prima harum partium dicuntur duo : quorum unum est inquisitio accusationis. Secundum autem, quia inventa accusatione, viso quod frivolum erat quod dicebatur, judex se quaerit absolvere.

Dicit ergo : " Exivit ergo Pilatus ad eos, " de praetorio, in quod noluerunt introire ne contaminarentur. Augustinus : " 0 impia caecitas I alienigenae radicis praetorio contaminari timebant, et fratris innocentis sanguine contaminari non timebant. "

Et hoc est quod dicit: " Foras, " de praetorio, a et dixit: Quam accusationem affertis, " in judicio, " adversus hominem istum ? " Non dicit malefactorem, sed hominem, qui nihil inhumanum commiserat. Daniel. XIII, 53 : Innocentem et fusium ne interficies.

" Responderunt, et dixerunt ei, etc."

Nihil habentes objicere, sed sibi credi de sua auctoritate dicunt debere. Ipsi tamen procurabant judicium vitae innocentis.

" Si non esset hic malefactor, " quem Deus, Exod. XXII, 18, praecipit non pati vivere , " non tibi tradidissemus eum, " nos qui sumus tantae auctoritatis et religionis : et tamen in facto nihil objiciunt. Similes adhuc Pontificibus summis nostris, qui ex sola auctoritate innocentes opprimunt, et credi sibi in sanguinem volunt innocentem. Est enim de nostra auctoritate tanta praesumptio quod nihil perperam faciamus. Isa. I, 23 : Principes tui infideles, socii furum. Omnes diligunt munera, sequuntur retributiones. Glossa tamen videtur dicere, quod accusationes ferebant inconvenientes, quae habentur, Matth. XXVI, 61: Hic dixit : Possum destruere templum Dei, et post triduum reaedificare illud. Et illud Lucae, xxiii, 2 : Hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dare Caesari, et dicentem se Christum regem esse. Et hujusmodi.

" Dixit ergo eis Pilatus, etc. "

Videns quia accusationes non erant convenientes : " Accipite eum vos, " qui de talibus curatis accusationibus legis vestrae, " et secundum legem vestram, " quae judicio Pilati frivola fuit, ((judicate eum : " intendens quod ultra legis praeceptum nihil infligerent ei, et putabat ad hoc emendam verberum et flagellationis corrigere. Unde etiam, Luc. xxiii, 22 : Corripiam ergo illum, et dimittam.

" Dixerunt ergo Judaei, " volentes interficere per alios:" Nobis non licet interficere quemquam, " lege Romanorum, quae tunc habuit publicam honestatem, prohibente. Et hoc quidem praeter intentionem aliud significandi dicebant : sed tamen Spiritus sanctus hos formavit sermones. Quia sicut praedixerat, Matth. xx,

19, a Gentibus erat interficiendus, et non ab eis.

Et hoc est quod dicit :

" Ut sermo Jesu impleretur quem dixit, etc. "

Luc. xviii, 32 : Tradetur enim gentibus, et illudetur, et flagellabitur, etc. .

" Significans qua morte esset moriturus, " hoc est, a quibus. Glossa : " Non quia mortem crucis in hoc significet, sed quia a Gentibus esset moriturus. " Vel dicatur : " Nobis non licet occidere quemquam, " non quidem semper, sed nunc in festi celebratione, in quo captivi sunt absolvendi.

"Introivit ergo iterum in praetorium Pilatus, et vocavit Jesum, et dixit ei: Tu es rex Judaeorum ?

Respondit Jesus : A temetipso hoc dicis, an alii dixerunt tibi de me ?

Respondit Pilatus : Numquid ego Judaeus sum ? Gens tua et pontifices tui tradiderunt te mihi: quid fecisti ? ".

Hic agitur de examinatione accusantium a Pilato facta ex parte Domini accusati.

Et dividitur in duas partes : in quarum prima interrogatur Jesus a Pilato : in secunda, a praeside, quantum potuit, procuratur Domini liberatio, ibi, v. 38 : " Et cum hoc dixisset, iterum exivit ad Judaeos. "

In primo dicuntur quatuor : in quorum primo tangitur accusationis, quae maxime ponderabatur inquisitio : in secundo, per ordinem accusationis hujus ostenditur elisio : in tertio, ostenditur accusationis a Pilato remota suspicio : in quarto, petitur Christi de se confessio.

Dicit ergo : "Introivit ergo Pilatus, " recedens a Judaeis, " itetum in praetorium, " in quod introductus erat Jesus,

volens quaerere a Domino de his quae a Judaeis audiverat.

cc Et vocavit Jesum, " in judicio, ut sibi sua praejudicaret confessio, " et dixit ei, " examinando eum: " Tu es rex Judaeorum ? Hanc enim accusationem magis ponderabat si se regem faciens, scissuram a romano imperio procuraret. Si autem audisset illud, quod cum quaereretur ad regem fugit , non hoc quaesivisset.

" Respondit Jesus : A temetipso, etc. "

" Respondit Jesus, " originem istius accusationis elidens : A temetipso hoc dicis, " hoc est, quod tu hoc aestimes, qui numquam me vidisti milites congregare, multitudines adducere, tumultum in civitatibus procurare, nec scissuras facere : quod tamen tu principaliter scire debebas qui procurator Judaeae es, " an alii tibi dixerunt de me? " Et tunc cognosce radicem dicti, ex quo nullum signum talis accusationis in me umquam vidisti. Ac si dicat illud quod Paulus dixit, Act. XXIV, 13 : Neque probare possunt tibi de quibus nunc me accusant.

" Respondit Pilatus : Numquid ego, etc. " " Respondit Pilatus " Domino de hujus accusationis origine: " Numquid ego Judaeus sum ? " Ac si dicat : Non sum Judaeus : et ideo de frivolis legis quaestionibus a meipso non loquor: sed potius " gens tua, etc, " qui sunt ejusdem gentis et legis tuae et te defendere ab alienigenis debuerunt, " tradiderunt te mihi, " pro malefactore : quod ab eis inquirere non potui. Tu ergo dic : " Quid fecisti ? " Josue, VII, 19 : Da gloriam Domino Deo Israel, et confitere, atque indica mihi quid feceris.

" Respondit Jesus : Regnum meum non est de hoc mundo. Si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent ut non traderer Judaeis : nunc autem regnum meum non est hinc.

Dixit itaque ei Pilatus : Ergo rex es tu ? Respondit Jesus : Tu dicis, quia rex sum ego. Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati : omnis qui est ex veritate, audit vocem meam.

Dicit ei Pilatus : Quid est veritas ? " c( Respondit Jesus, " sicut fuit mitis et humilis corde : sicut dicitur, ad Roman. xii, 16: Non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Ac si dicat illud Matthaei, XI, 29 : Discite a me, quia mitis sum et humilis corde.

Dat accusationis veram responsionem, et responsionis per signum probationem, et responsionis ad veritatem discussionem.

Dicit ergo : " Regnum meum, " quo in meis regno, " non est de hoc mundo, " hoc est, de fastu, et gloria, et dominatu hujus mundi: quia, sicut dicitur, 1 Joannis, v, 19 : Mundus totus in maligno positus est. Et ideo etiam, Matth. VI, 10, dixit Jesus, quod orandum est: Adveniat regnum tuum : ut regnum mundi et diaboli, et peccatum excludantur.

Hujus autem probatio est, quia, " Si de hoc modo esset regnum meum, tunc ministri " regni mei terreni " utique decertarent ut non traderer Judaeis. " Ergo patet quod regnum meum non est mundanum.

Et hoc est: " Nunc autem regnum meum, " quod est completa regnandi potestas, " non est hinc, " hoc est, de mundo isto.

Et si objicitur, quod Sancti in quibus

regnat, sunt in hoc mundo. Respondendum est, quod intendit quod regnum suum non est de hoc mundo, hoc est, leges et jura regni sui : et hi in quibus regnat non sunt mundani, sicut dicit Chrysostomus. Joan. XVII, 16 : De mundo non sunt, sicut et ego non sum de mundo. Joan. xv, 19 : Si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret : quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus. Et hoc est quod dixit.

" Dicit ei Pilatus : Ergo rex es tu? etc. "

" Dicit ei Pilatus, " discutiens rationem de ea quam maxime ponderabat accusatione : " Ergo rex es tu ? " Ac si dicat: Quocumque ergo modo, sive caelestis sive terrenus, " rex es tu ? " Et haec est veritatis inquisitio.

" Respondit Jesus : Tu dicis : " et ego consentio, " quia " talis, ut dixi, " rex sum ego. " Jerem. xxiii, 5 : Suscitabo David germen justum : et regnabit rex, et sapiens erit. Luc. I, 32 : Dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus : et regnabit in domo Jacob in aeternum. " Ego in hoc natus sum, " qui veritas de veritate natus sum, " et ad hoc, " a veritate missus, " veni in mundum, " per veritatem redimere mundum, " ut testimonium perhibeam veritati. " Veni enim constituere regnum illud de quo loquitur Isaias, Isa. IX, 7 : Super regnum ejus sedebit, ut confirmet illud et corroboret in judicio et justitia, amodo et usque in sempiternum. Lux enim vera non perhibet testimonium nisi veritati : quia falsum et mendacium fugiunt veritatem. Et ideo, " Omnis qui est ex veritate " Dei, informatus forma veritatis, " audit, " hoc est, intelligit, " vocem meam, " quae per verbi veritatem, semper in se demonstrat veritatem. Joan. VIII, 47 : Qui ex Deo est, verba Dei aic dit. Propterea vos non auditis, quiaex Deo non estis. Et in hoc commendatur gratia, ut dicit Glossa. Quia qui veritatem (quae magis est in virtute verborum quam in significatis) attendit, hic gratiam a Deo accipiens statim credit.

" Dicit ei Pilatus : Quid est veritas ? "

" Dicit ei Pilatus, " auditu veritatis delectatus : " Quid est veritas ? " Et hujus quaestionis responsum non exspectavit : cujus tres assignantur rationes a Patribus. Dicit enim Augustinus, quod subito venit ei in mentem quod unus vinctus in festo dimitti consuevit : et ideo ante auditum rationis festinavit, ne alius nocens liberaretur : volens occasione festi Dominum liberare. Chrysostomus autem dicit, quod vidit quaestionem : Quid sit veritas, difficilem et longo tempore indigere. Et ideo timens dispendium temporis, ante auditum responsi, festinavit ad Judaeos redire, et Dominum si posset liberare. Alii dicunt, quod non meruit audire responsum finale de veritate, sed quaestionem tantum facere : quia judicium suum a veritate inchoavit, et non in veritate, sed in perversitate finivit. Secunda. ratio est probabilior inter alias.

" Et cum hoc dixisset, iterum exivit ad Judaeos, et dicit eis : Ego nullam invenio in eo causam.

Est autem consuetudo vobis ut unum dimittam in Pascha : vultis ergo dimittam vobis regem Judaeorum ?

Clamaverunt ergo rursum omnes, dicentes : Non hunc, sed Barabbam. Erat autem Barabbas latro. "

Hic tangitur pars illa quae est de liberatione Jesu, postquam per examinationem invenit frivolas esse accusationes.

Et dividitur in duas partes : in qua-

rum prima laborat simpliciter ut liberet Dominum : in secunda parte videns quod hoc non poterat, flagellat eum ut mitiget furorem Judaeorum, et laborat vel ut sic liberet innocentem Dominum. Et haec incipit in capitulo sequenti, ibi, XIX, 1 : " Tunc ergo apprehendit Pilatus Jesum. "

In prima dicuntur duo, scilicet, professio innocentiae Domini, et allegatio liberationis.

Dicit ergo : " Et cum hoc dixisset, " quaerendo, quid est veritas? " iterum exivit ad Judaeos, " ut pro innocentia Domini loqueretur. " Et " hoc est quod a dicit eis : Ego nullam causam invenio in eo, " hoc est, contra eum. Psal. lviii, 5 : " Neque iniquitas mea, neque peccatum meum, Domine : sine iniquitate cucurri, et direxi. Job, XVI, 18 : Haec passus sum absque iniquitate manus meae, cam haberem mundas preces. Allegat etiam ulterius rememorationem antiquae clementiae festi propter liberationem patrum eorum ab Egypto. Et hoc est:

" Est autem consuetudo vobis, etc. "

" Est autem consuetudo vobis, " in rememorationem antiquae liberationis, " ut unum dimittam vobis in Pascha, " quando celebratis patrum vestrorum ab aegypto liberationem et dimissionem. " Vultis " ne " ergo, " ex quo nulla causa est in eo, " dimittam vobis regem Judaeorum ? " Ac si dicat : Sic enim honeste absolvam Vos ab eo. Augustinus dicit, quod avelli a Pilati corde non potuit Christum esse regem Judaeorum : tamquam hoc in corde suo, sicut in titulo ipsa veritas fixerit, de qua quid esset interrogavit.

" Clamaverunt rursum omnes, dicentes, etc. "

Obstinato corde, et in malitia concepta perdurantes : " Non hunc " innocentem et justum dimitte, " sed Barabbam. "

Et hujus clamoris inconvenientiam assignat Evangelista dicens: " Erat autem Barabbas latro. " Luc. xxiii, 19 : Qui erat propter seditionem quamdam factam in civitate, et homicidium, missus in carcerem. Et hunc Christo praetulerunt.