IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM

 PROLOGUS IN QUO LAUDATUR EVANGELISTA.

 PROLOGI S. HIERONYMI IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM EXPLANATIO.

 CAPUT I.

 IN CAPUT I JOANNIS

 Sequitur autem de modo operandi cum dicit :

 Sequitur:

 Dicit igitur : Et interrogaverunt eum. Eccli. xiii, 14 : Ex multa loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis,

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT II.

 IN CAPUT II JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT III.

 IN CAPUT III JOANNIS

 Unde sequitur :

 Et ideo sequitur conveniens retributio bonorum operum :

 CAPUT IV.

 IN CAPUT VI joannis

 Et hoc est quod sequitur :

 Unde sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT V.

 IN CAPUT V JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VI.

 IN CAPUT VI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur ex verbis Evangelistae :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur :

 CAPUT VII.

 IN CAPUT VII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VIII.

 IN CAPUT VIII JOANNIS

  Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT IX.

 IN CAPUT IX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT X.

 IN CAPUT X JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XI.

 IN CAPUT Xl JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XII.

 IN CAPUT XII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIII.

 IN CAPUT XIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT XIV.

 IN CAPUT XIV JOANNIS

 CAPUT XV.

 IN CAPUT XV JOANNIS

 CAPUT XVI.

 IN CAPUT XVI JOANNIS

 CAPUT XVII.

 IN CAPUT XVII JOANNIS

 Et ideo sequitur :

 Et ideo sequitur de fonte illuminationis :

 CAPUT XVIII.

 IN CAPUT XVIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIX.

 IN CAPUT XIX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XX.

 IN CAPUT XX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XXI.

 IN CAPUT XXI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

Unde sequitur :

" Ita exaltari, "

In cruce, " oportet, "hoc est, opportunum est ad convenientem redemptionem, " Filium hominis, " quia in hoc passus est, in quo filius hominis est. Joan. XII, 32 : Ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum. Psal. XX, 14: Exaltare, Domine, in virtute tua : cantabimus et psallemus virtutes tuas. Joan. VIII,28 : Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum, scilicet Christus. Exaltatus a terra, maximam suae cognitionis virtutem ostendit tam in caelo, quam in terra, quam in mortuis qui erant in inferno. Et ideo sicut dicitur, ad Philip. II, 10 et 11 : Ut in nomine Jesu omne genuflectatur caelestium, terrestrium, et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris. Cantic. VII, 8 : Dixi: Ascendam im palmam, ei apprehendam fructus ejus. Fructum enim redemptionis apprehendit per victoriam palmae crucis.

" Ut omnis qui credit in ipsum non pereat, sed habeat vitam aeternam. "

Secundum est, in quo ponit similitudinem ad respectum eorum qui respiciebant ad serpentem erectum. Sic enim per Eidem respicitur ad Crucifixum.

Et hoc est quod dicit: " Ut omnis qui credit, " hoc est, qui in fide formata respicit et tendit " in ipsum. " Hoc enim est (ut dicit Augustinus) credere in ipsum. Nam fide informi et daemones, malique credunt quidem : et non salvantur. Jacobi, II, 19 : Et daemones credunt, et contremiscunt : " non pereat, " propter virus antiqui serpentis sibi infusum, " sed habeat, "jam antidotum per gratiam recipiens, " vitam aeternam," per baptismum receptum in fide Crucifixi. Et hoc significatum est, Exod. VII, 12, ubi serpens Moysi devoravit serpentes magorum. Sapient. XVI, 10 : Filios tuos nec draconum venenatorum vicerunt dentes : misericordia enim tua adveniens sanabat illos.

Sed tunc quaeritur de his, qui fidem habent formatam : qui tamen pereunt et non recipiunt vitam aeternam, quia non perseverant. Matth. X, 22 : Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Ad hoc dicendum, quod habens fidem formatam non perit : sed salvabitur secundum hoc quod habet apud se causam salutis. Et si peribit, hoc non est ex insufficientia fidei, quae per dilectionem operatur : sed ex hoc quod non perseverat. Et haec est vera solutio. Dicunt tamen quidam quod salus est fidei non fictae. I ad Timoth. I, 5 : Charitas est de corde puro , et conscientia bona, et fide non ficta, hoc est, fragili. Dicunt ergo, quod fides ficta est dupliciter. Si enim non credit, non est fides. Si autem credit, et non amat, formata non est. Si autem credit, et amat, et non perseverat : dicunt quod ficta est, et ideo non salvat. Haec autem solutio non tantum falsa est, sed etiam haeretica. Quia cum fictum non ponat aliquid, sequitur ex hoc quod quan- tumcumque sanctus secundum praesentem justitiam, fidem veram non habeat: et constat hoc esse falsum, quia aliquando veram et fortiorem quam ille qui perseverat. Apocal. II, 5 : Memor esto itaque unde excideris, et age paenitentiam, et prima opera fac. Quod nihil esset dictum, si per opera salutem non meruisset. Tenenda est ergo prius inducta solutio.

Quaerit autem Chrysostomus : Quare Dominus non aperte dixit Nicodemo de sua passione, sed per figuram latenter significavit ? Adhuc autem, Quare induxit similitudinem serpentis, et non alterius non horribilis animalis : cum talia in multis sacrificiis suam passionem significantibus, in veteri lege describantur?

Ad hoc respondetur secundum Chrysostomum, quod Dominus suam passionem, ut medicinam peccati, et ut praesignatam in lege, Nicodemo amico suo voluit declarare. Ut medicinam autem peccati non declararet, nisi ostenderet quod excluderet primi serpentis veneni num. Oportet autem medicum in eadem nalura esse cum aegroto, ut ex seipso intelligat qualiter aegro sit subveniendum : et ideo oportuit Christum similem carnem habere cum his quibus venenum est infusum. Et sicut se per veritatem assimilavit homini saucio in omnibus praeter peccatum, ita etiam curam debuit ostendere ad similitudinem ejus, qui prima causa fuit peccati.

Quod ut melius intelligatur, oportet notare quod aliter curatur infectio veneni, et aliter alia infirmitas. Infectio enim veneni curatur per tyriacam quae sumitur de serpente, hoc est, de carnibus, ossibus, et humore serpentis, et veneno. Et ideo sicut est serpens venenans, ita est serpens venena curans. Et ideo exclusio veneni primi convenienter non ostenditur nisi per curam serpentis secundi. Alia autem animalia quae in lege offerunlur, non significant hoc modo ut medicinam, passionem Christi : sed potius significant ut oblationem factam Patri ad

reconciliationem. Et ideo hoc modo passio Christi, ut antidotum contra venenum primum, non significatur nisi per serpentem Moysi. Sicut enim serpens Moysi similitudinem habuit serpentis venenati, et tamen fuit antidotum contra illum : ita Christus similitudinem habuit carnis peccati, et tamen antidotum fuit contra peccatum. Ad Roman. viii, 3 : Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati, et de peccato damnavit peccatum in carne. Glossa, hoc est, de similitudine peccati damnavit, hoc est, delevit peccata. Unde, ad Galat. III, 13 : Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum, hoc est, maledicto primo similis.

Ad hoc autem quod quaeritur, Quare inducit praefiguratum in lege ? Dicendum, quod perito in lege loquebatur, et ideo eum ex his quae sunt legis ad fidem passionis manuduxit.

Sed adhuc quaerit Chrysostomus : Quare dixit exaltari, et non suspendi, cura dicatur, Job, VII, 15 : Elegit suspendium anima mea, et mortem ossa mea ? Ad hoc autem dicendum videtur, quod suspendium sonat horrorem, exaltatio autem per crucem sonat effectus crucis honestatem, quia crux exaltat : et ne horreret Nicodemus adhuc in fide pusillus, dixit exaltari pro suspendi : Job autem spiritualis amplectens crucis supplicium et opprobrium, posuit verbum suspensionis.

Hoc est ergo quod dicit.

"Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret : ut omnis qui credit in ipsum non pereat, sed habeat vitam aelernam. "

Probat omnia quae dixit a fine suae legationis : et est secunda pars capituli.

Dividitur autem pars ista in tres partes : in quarum prima ostendit finem suae legationis, scilicet, hominum sanctifica- tionem et salutem : in secunda hujus salutis ostendit viam, ibi, V. 18 : " Qui credit in eum, non judicatur. " In tertia autem ostendit viae illius causam, ibi, V.19 : " Hoc est autem judicium. "

In prima harum duo facit. Primo enim ex movente Patrem ad missionem, ostendit quod non nisi salutem mitti intendit: secundo, hoc per finem ipsius missionis ex parte missi patefacit.

Adhuc in priori harum duo facit: in quorum primo dilectionem mittentis circa missum, in signum dilectionis eorum ad quos mittitur, exaggerat: in secundo, finem quem in missione intendit declarat.

Dicit ergo dilectionem praemittens : " Sic, " hoc est, in tantum, " Deus dilexit mundum, " ad quem misit Filium. Et quia hoc Evangelium legitur in secunda feria Pentecostes, notantur in verbo isto quatuor : Deus diligens, dilectio, et mundus dilectus, et modus dilectionis importatus per hoc quod dicit : " Sic. " Deus ergo est Deus Pater, qui ex paterno affectu dulcissimo, sapientissimo, fortissimo, " dilexit. " Dulcissimo, quia amaritudinem in dulcedinem convertit. Sapientissimo, quia tam sapienter mundo providit. Sed et fortissimo, quia per dilectionem sic fortiter a fortissimo dracone et leone mundum eripuit. Patris enim affectus et dulcis est, et sapiens est, et fortis est, et immutabilis est. Dulcis est, ut alliciat dilectos : sapiens est, ut persuadeat : fortis est, ut trahat.

De primo, Sapient. XVI, 21 : Substantia enim tua dulcedinem tuam quam in filios habes ostendebas. Proverb. I, 23 : En proferam vobis spiritum meum, hoc est, dilectionem meam. Eccli. XXIV, 27 : Spiritus enim meus super mel dulcis, et haereditas mea super mel et favum. Sapient. XII, 1 : 0 quam bonus et suavis est. Domine, spiritus tuus in omnibus! Hoc gustavit Jonathas filius columbae, hoc est, dilectionis Spiritus sancti, et dixit, 1 Regum, XIV, 43 : Gustans gustati paululum mellis, hoc est, de Patris

dulcedine, et illuminati sunt oculi mei.

De sapientissimo affectu dilexit, quia tam sapienter de redemptionis modo cogitavit, Ad Roraan, XI, 33 : O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei ! etc. Quis enim cognovit sensum Domini? Isa. xl, ii : Cum quo iniit consilium, et instruxit eum, et docuit eum semitam justitiae, et erudivit eum scientiam, et viam prudentiae ostendit illi ? Unde Augustinus de se dicit in libro de Confessionibus : " Non satiabar illis diebus dulcedine mirabili considerare altitudinem consilii divini super salutem generis humani. " Psal. cxxxviii, 6 : Mirabilis facta est scientia tua ex me : confortata est, et non potero ad eam. Mirabile enim consilium sapientiae fuit, quod cum homo superbus cupiens et non valens fieri sicut Deus, cecidisset : ipse sicut homo fieret, et per assumptam carnem, lignum notans per quod ceciderat, per lignum hominem redimeret, et immortalitatis gloriam qua nudatus fuerat, redderet homini per gloriam resurrectionis. Hanc enim sapientiam non nisi summe sapiens poterat cogitare. Sic ergo sapientissime dilexit,

Dilexit etiam ex affectu fortissimo : cui nec mors, nec mortis auctor, nec infernus resistere potuerunt. Cantic. viii, 6 et 7 : Fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus aemulatio... Aquae multae non potuerunt exstinguere charitatem. Numer. XXIV, 8 : Cujus fortitudo similis est rhinocerotis. Job, xii, 13 : Apud ipsum est sapientia et fortitudo : ipse habet consilium et intelligentiam. Sic ergo Deus Pater diligit, ut alliciat te sui amoris dulcedo, ut caveat tibi sui amoris sapientia, ut eripiat te sui amoris fortitudo. Et hic est paternus affectus.

" Dilexit, "

Hoc est, dilectionem a se procedere fecit: et ideo legitur hoc Evangelium in festa Spiritus sancti, quia tunc solemnizatur festum in quo Spiritus sanctus ut dilectio procedit in mundum. Dilectionis enim verbum transitivum est, et transitionem spiritus importat, qua Spiritus sanctus a Patre procedens transit in mundum, ut mundum sanctificet. Semper enim transit dilectio a diligente in dilectum : et ideo etiam hic significatur dilectio transire in mundum, cum dicitur :

" Deus dilexit mundum. "

Dilectio autem est Spiritus sanctus : quia celebratur festum transitus Spiritus sancti in mundum. Diligendo ergo mundum, mittit dilectionem suam in mundum, ut ipsa dilectione mundus afficiatur, doceatur, repleatur, et convertatur. Afficiatur, in Spiritu amoris : doceatur, in Spiritu veritatis : repleatur, in Spiritu plenitudinis fontalis : convertatur, in Spiritu Patris ad se omnia congregantis.

De primo horum dicitur, Cantio. v, 6 : Anima mea liquefacta est, ut locutus est, scilicet dilectus meus. Multum enim charitate Domini amoris affecta fuit, quae se sensit profunde esse vulneratam, Hinc est quod ad sodales amici, hoc est, ad Angelos clamans, dicit, Cantic. v, 8 : Nuntiate ei, scilicet dilecto meo, quia amore langueo. Amans est amore vulneratus, et si cito ex amato non adsit consolationis remedium, languens destituitur et exstasim patitur. Dionysius de divino amore : " Est autem et exstasim patiens divinus amor, .et non sinens amatores ipsius esse suiipsorum : quia totos ipsos transponit in amatum. " Sic enim pro- Aundissime afficit.

Affectos autem docet in spiritu verita-Iis. Joan. XVI, 13 : Cum venerit ille Spir ritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. Et supra, XIV, 26 : Paraclitus Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis. Facile enim suggeritur amanti, quia amor ipse notitia est. Job, xxxii, 8 : Spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam. Hinc

est quod dilectionem ut ignem nobis Deus immittit: quia ignis ardet et lucet. Ardet afficiendo, et lucet erudiendo. Thren. 1, 13 : De excelso misit ignem in ossibus meis., et erudivit me. Act. 11, 3 : Apparuerunt illis dispertitae linguae tamquam ignis. Ut afficeret, ignis : lingua, ut erudiret.

Replet etiam affectos, nec non et eruditos fontali suorum donorum plenitudine. Sapient. 1, 7 : Spiritus Domini replevit orbem terrarum : et hoc quod continet omnia, scientiam habet vocis, id est, caelum. Quia orbem replevit donis gratiae: et caelum quod omnia continet, replet donis gloriae : donis suis angelicam restaurans ruinam. Psal. lxxxix, 14 : Repleti sumus mane misericordia tua : et exultavimus, et delectati sumus omnibus diebus nostris. Act. II, 4 : Repleti sunt omnes Spiritu sancto, et caeperunt loqui variis linguis, prout Spiritus sanctus dabat eloqui illis. Job, xxxii, 18 et 19 : Plenus sum sermonibus, et coarctat me spiritus uteri mei. En venter meus quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas novas disrumpit. Sic de spiritu dilectionis conceptum gaudium nec corde teneri valet, nec ore exprimi.

Sic autem repletum mundum ad Patrem convertit caelestem et reducit : quia Spiritus sanctus.ad hoc in nos per dilectionem Dei procedit, ut nos ad fantem reducat dilectionis. Psal. CXLII, 10 : Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam. Isa. lxiii, 14 : Spiritus Domini ductor ejus fidt. Sic adduxisti populum tuum, ut faceres tibi nomen gloriae. Ezechiel. I, 19 et 20 : Cum elevarentur animalio de terra, elevabantur simul et rotae. Quocumque ibat spiritus, illuc eunte spiritu, et rotae pariter elevabantur sequentes eum : spiritus enim vitae erat in rotis. Sic ergo dilexit

" Mundum. "

Mundus autem, ut dicit Plato, ideo mundus dicitur, quia mundissimo exem- plari formatus a Deo exivit. Boetius in libro de Consolatione philosophiae:

Mundum mente gerens pulchrum, pulcherrimus ipse.

Et sic notatur, quod mundus si vere mundus est, sit mundus quidem munditia sanctitatis, similitudinis et pulchritudinis. Sanctitatis, ut primam quam ab immateriali Deo munditiam concepit retineat : similitudinis, ut imaginem divinam retineat et conservet : pulchritudinis, ut honestatem praeferat caelestis conversationis.

De sanctitate quidem dicitur, Levit. XIX, 2 : Sancti estote, quia ego sanctus sum. Luc, I, 75 : In sanctitate et justitia coram ipso, omnibus diebus nostris. Perfecta enim sanctitas perfecta est munditia, et ab omni inquinamento libera, sicut dicit Dionysius.

De similitudine autem dicitur, Genes. I, 26 : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Ezechiel. xxviii, 12 et 13 : Tu signaculum similitudinis, plenus sapientia, et perfectus decore : in deliciis paradisi Dei fuisti. Unde violans sanctitatem per immunditiam, et per dissimilitudinem recedens a similitudine divina, non est aliquid de mundo, secundum quod hic mundus sumitur : quia ille est mundus quem dilexit, et in quem pulchritudinem suam congessit.

De pulchritudine vero dicitur, Psal. xlix, 11 : Pulchritudo agri mecum est, quae floret caelesti conversatione. Judith, x, 4 : Cui etiam Dominus contulit splendorem, quoniam omnis ista compositio, non ex libidine, sed ex xirtute pendebat. Ibidem, x, 4 : Ideo Dominus hanc in illam pulchritudinem ampliavit, ut incomparabili decore omnium oculis appareret. Sic ergo dilexit mundum. Deuter. xxxiii, 3 : Dilexit populos omnes : sancti in manu illius sunt. Jerem. XXXI, 3 : In charitate perpetua dilexi te : ideo attraxi te, miserans. Unde etiam non tan-

tum dilexit, sed vinculo dilectionis sibi mundum attraxit. Dilexit autem sic,

" Ut Filium suum unigenitum daret. "

In hoc notatur forma et modus dilectionis, scilicet, quantum, et qualiter, et ad quid dilexerit, et in quo. Quantum, quia in tantum ut Filio non parceret: qualiter, ut in mortem et in mundum mittere : et in quo, ut unigenitum offerret : et ad quid, " ut omnis qui credit in illum non pereat, sed habeat vitam aeternam. "

Dicit ergo de quantitate, quod " sic dilexit ut Filium suum, " non servum, non adoptivum, sed naturalem et consubstantialem Filium, quem de corde suo genitum, tamquam seipsum diligebat. Gregorius : " 0 mira erga nos tuae charitatis dilectio ut servum redimeres, Filium tradidisti. " Ad Roman. VIII, 32 et 35 : Qui etiam proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum... Quis ergo nos separabit a charitate Christi ? Forte diceres quod non fuit Filius dilectus quem pro servo tradidit. Ad hoc Pater de caelo respondet, Luc. m, 22 et Matth. III, 17 : Tu es Filius meus dilectus, in quo mihi complacui. Constat ergo quod placitum est pascens in amato dilecto. Ergo cum in ipso complacuit sibi, lotus in amore Filii pascebatur. Inaestimabile est ergo signum dilectionis ad servum, " ut Filium " naturalem de corde suo genitum, in quo ejus tota dilectio pascebatur, pro servo traderet.

" Unigenitum, " in quo totus erat congregatus paternus affectus. Qui secundum habuisset vel habere potuisset, minus istum dilexisset: sed quia hoc esse non potuit, tradere illum infinitae dilectionis ad servum signum fuit. Joan. I, 14 : Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis. Qui sicut Basilius dicit, totam haereditatem Patris habet in gratia et gloria, et eam cum secundo genito non divisit. Genes, XXII, 16 et 17 : Per memetipsum juravi, dicit Dominus : quia fecisti hanc rem, et non pepercisti filio unigenito tuo propter me, benedicam tibi, etc. Si Deus hoc in homine tantum pendit, quantum debet homo hanc in Deo pendere dilectionem ? Ecce quantum dilexit.

Qualiter autem.

" Ut " talem Filium, et. taliter, tantum dilectum, " daret, " in carnis humilitatem, in vitae paupertatem, in mortis amaritudinem, in crucis confusionem.

De primo horum, ad Philip. II, 8: Humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem eruis. Et, ibidem, v. 7, dicitur quod semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. Et ideo propter carnis humilitatem, et passibilitatem, dicitur minoratus ab Angelis. Psal. viii, 6: Minuisti eum paulo minus ab Angelis, etc.

De secundo dicitur, II ad Corinth. viii, 9 : Scitis gratiam Domini nostri Jesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia divites vos essetis. Zachar. IX, 9 : Ipse pauper et ascendens super asinam, et super pullum filium asinae. Psal. lxxxvii, 16: Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea : exaltatus autem, humiliatus sum et conturbatus. Matth. viii, 20 : Vulpes foveas habent, et volucres caeli nidos, etc. Psal. XXI, 19: Diviserunt sibi vestimenta mea, etc. Pauper autem natus, pauperior conversatus, pauperrimus fuit in cruce spoliatus.

De mortis amaritudine dicitur, Thren. III, 19 : Recordare paupertatis, et trans gressionis meae, absinthii et fellis. Et. ideo de morte inflicta a Judaeis dicitur Deuter. xxxii, 32 et 33 : Uva eorum uva fellis, et botri amarissimi. Fel draconum vinum eorum, quod mihi in cruce morienti vinea mea propinavit. Vere in amaritudine mortis fuit qui paenam mortis in corpore, et fellis amaritudinem

in ore, in aure insultationem crucifigentium, in oculis sustinuit confusionem et verecundiam suorum juxta crucem adstantium, et in naribus faetorem cadaverum, et praecipue faetorem ingratitudinis eorum quos docuerat, et quibus multa miracula fuerat operatus. Psal. v, 11: Sepulcrum patens est guttur .eorum : quando ingrati pro omnibus bonis mala reddebant.

De crucis confusione, ad Hebr. XII, 2 : Sustinuit crucem, confusione contempta. Ad Philip. II, 8 : Factus obediens, scilicet Patri, usque ad mortem, mortem autem crucis. Sic ergo mortis confusionem, mortis amaritudinem, mortis crucis cumulavit horrore.

Attende ergo quantae, et qualis dilectionis Filium unigenitum Dei Patris et Dominum majestatis sic humiliari, sic depauperari, sic affligi, et sic confundi propter servum.

Hoc est ergo quod dicit: " Ut Filium suum unigenitum daret. "

Ad quid autem subjungit:

"Ut omnis qui credit in ipsum non pereat, sed habeat vitam aeternam.

Ut tantum possit esse meritum fidei et praemium credentium, quod liberati a morte vitam aeternam adipiscantur. Jam autem ante dictum est quid sit credere in eum. Hoc enim est ipsi primae veritati (quae in Filio et in verbis ejus est) propter se et super omnia assentire, et in hanc veritatem per dilectionem tendere, et eidem incorporari. Sic credit qui se totum suae veritati committit, et obedit. Isa. xxxviii, 3 : Obsecro, Domine, memento quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto, et quod bonum est in oculis tuis fecerim. Et ideo ille qui hoc dixit non periit, sed sanatus longiorem invenit vitam. Luc. VII, 50 : Fides tua te salvam fecit, vade in P - Etiam non periit, sed liberata a septem daemoniis gratias egit. Matth. xv, 28 : 0 mulier, magna est fides tua: fiat tibi sicut vis. Et haec etiam non periit, sed liberatam filiam ab afflictione daemonis salvam recepit. Et hoc est quod dicit: " Non pereat, sed habeat " insuper " vitam aeternam. "

Vitam, inquam, non animalem, sed spiritualem: non humanum, sed divinam : non sicut somnum, sed sicut vigiliam. Animalis enim indiget: humana errat: et ea quae est ut somnus, est ligata. Sed intellectualis divina non dormitans neque dormiens est. De animali dicitur, I ad Corinth. II, 14: Animalis homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei: stultitia enim est illi, et non potest intelligere, quia spiritualiter examinatur. Humana autem errat, et in multis decipitur. Sapient. IX, 14 et 15: Cogitationes mortalium timidae, et incertae providentiae nostrae: corpus enim quod corrumpitur aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem. Et ideo vita humana quamvis intellectualis sit et contemplativa, non potest esse beata. Vita autem divina in sanctis, quamvis in his quae sunt Dei vivat, tamen est remissa, quasi somno quodam pigritiae gravata et ligata: ita quod non est libere expedita: propter quod ad vigilandum monemur a Domino, Matth. xxv, 13: Vigilate itaque, quia, etc. Apocal. III, 2: Esto vigilans, et confirma caetera quae moritura erant. Vita autem divina aeterna in somnis non est, sed libera ab omni impedimento, sicut et ipse qui est vita et fons vitae, non dormitabit, neque dormiet .

Haec autem vita pura est, firma, vera, alta, et dulcis. Pura, ut non sit velata: firma, ut fluctuatione nulla sit mota: vera, ut nullo modo sit mixta: alta, ut in toto sit quieta: dulcis autem, ut sit placita. Quamdiu enim per fidem ambu-. lamus, non per speciem, non habemus puram intellectualem vitam et divinam

nisi velatam. I ad Corinth. xiii, 12: Videmus nunc per speculum in aenigmate : tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco eae parte : tunc autem cognoscam, sieut et cognitus sum. Et ideo tunc erit pura, et intellectualis, et divina, et non somno ligata, visio mentis, quae est vita aeterna.

De firmitate autem confirmationis est, quod ab ipsa cadere non possumus. Psal. xxxvi, 17 : Confirmat autem justos Dominus. Item, Psal. CXI, 6 : In aeternum non commovebitur. Item, Psal. cxxiv, 1 : Sicut mons Sion non commovebitur in aeternum, qui habitat in Jerusalem. Adeo enim firma et certa est veritas, quae commoveri non potest. Et haec erit vita aeterna nostra.

Cognitio etiam veritatis divinae, vita aeterna est. Joan, XVII, 3 : Haec est vita aeterna: ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti, Jesum Christum. Haec enim est vita aeterna, quae veritatem habet: quia sicut est verum aurum, quod alienae naturae non permistum est, ita est vera vita, quae morti et doloribus mortis penitus est impermista. Apocal. XXI, 4 : Absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum, scilicet sanctorum : et mors ultra non erit, neque lucius, neque clamor, neque dolor erit ultra, quia prima abierunt.

Alta autem est, adeo ut mens humana non videat quo altius ascendat: et ideo est quieta in qua quiescitur: ita quod nihil amplius desideratur. Haec sunt alta mirabilia, de quibus dicit Psalmista, Psal. XCII, 4: Mirabilis in altis Dominus. In his accedit homo ad cor altum, et exaltatur Deus , Ad haec alta assumit nostram mentem Deus, ut dicamus : Domini est assumptio nostra, et sancti Israel regis nostri . Ibi introducti ad regem Assuerum sedentem in excelso throno, dicemus cum Esther, xv, 17 : Valde mirabilis es, domine, et facies tua plena est gratiarum. Omne enim mirabile, altum ibi dicemus cum Psalmista. Psal. lxxv, 5 et 6 : Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis. Ad quod lumen turbati sunt, sicut caeci, omnes insipientes corde.''

Dulcissima autem est haec vita : quia sicut dicit Augustinus : " Ibi vita in suo fonte bibitur. ". Isa. lv, 2 : Delectabitur in crassitudine anima vestra. I Petri, II 3: Si tamen gustastis quoniam dulcis est Dominus. Sic enim fit quod dicitur in Psalmo XXIV, 13: Anima ejus in bonis demorabitur. Et illud Psalmi, CII, 5: Qui replet in bonis desiderium tuum.

Sic ergo vita intellectuali, divina, et. vigili, pura, et firma, vera, alta, et dulci viventes, aeternam vitam possidebimus. Et hoc est quod dicit, (lenes. xxxii, 30: Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea. Ibi erit quod dicitur, II ad Corinth. iii, 18: In eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tamquam a Domini Spiritu. Ibi enim sicut dicitur, I Joannis, III, 2:. Similes ei erimus, quoniam videbimus: eum sicuti est: et vigilibus oculis semper adspiciemus eum. Et hoc est vere habere vitam aeternam. Joan. x, 10 : Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant.

" Non enim misit Deus Filium suum in mundum ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. "

Hic ex parte ejus qui mittitur, per missionis finem omnia quae dicta sunt declarat.

Et dicit duo. Tangit enim primo finis missionis oppositum, et secundo, tangit in missione finem propositum.

Dicit ergo: " Non enim. " Quasi di-

ceret: Bene dico, quod sic Deus dilexit mundum, etc, ad quem sanctificandum misit Filium : " non enim " dura cogitans " misit Deus " Pater " Filium suum in mundum, " carnem factum et in mundo visibilem effectum, " ut judicet, " hoc est, condemnet " mundum, " sententia finali. Et hoc est oppositum ejus quod intenditur in missione. " Sed " misit eum " ut salvetur, " a periculo condemnationis aeternae, " mundus, " quem creavit, "per ipsum " Filium. Ad Roman. viii, 33: Deus qui justificat, quis est qui condemnet ? Isa. l, 8 : Prope est qui iustificat me: quis contradicet mihi ? Joan. xii, 47: Non veni ut judicem mundum, sed ut salvificem mundum.

Sed contra hoc esse videtur quod dicitur, Joan. v, 22: Neque enim Pater judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio. Jerem. xxiii, 6 : Hoc est nomen quod vocabunt eum : Dominus Justus noster. Isa. XVI, 5 : Praeparabitur in misericordia solium, et sedebit super illud in veritate in tabernaculo David, judicans et quaerens judicium, et velociter reddens quod justum est.

Ad hoc dicendum secundum Augustinum, quod multiplex est judicium. Est enim judicium discretionis, de quo dicitur in Psalmo xlii, 1: Judica me, Deus, et discerne causam meam. Et hoc fit quando aliquo signo, vel facto in praesenti boni a malis discernuntur, sicut filii Israel discreti ab aegyptiis fuerunt in plagis judicio Domini inductis.

Est aliud judicium probationis, quo Sancti probati ostenduntur. Psal. xxv, I : Judica me, Domine : quoniam ego in innocentia mea ingressus sum. Et sequitur,v. 2: Proba me, Deus, et tenta me : ure renes meos, et cor meum. Et, Psal. cxxxviii, 24 et 25 : Proba, me, Deus, et scito cor meum... Et vide si via iniquitatis in me est, hoc est, fac me videre.

Est iterum judicium defensionis, quo boni in judicio Dei a malis defenduntur. Psal. xxxiv, I et 2 : Judica, Do-mine, nocentes me : expugna impugnantes me. Apprehende arma, et scutum.

Est iterum judicium liberationis, quo boni a potestate malorum liberantur. Joan. XII, 31 : Nunc judicium est mundi : nunc princeps hujus mundi ejicietur foras, scilicet, quod non potest exercere malitiam suam super bonos, sicut fecit ante adventum Redemptoris.

Est etiam judicium irritationis eorum quae mali cogitant contra bonos. Unde beatus Bernardus : " Jucundum plane judicium quod ille iniquus omnium bonorum malleator, nolens et invitus fabricet eis coronas perpetuas : dum omnes tentat, et ab omnibus superatur. " Psal. xxxvi, 15 : Gladius eorum intret in corda ipsorum, et arcus eorum confringatur.

Discat in auctorem poena redire suum.

Nulla enim lex aequior illa est, quam quod inventores paenarum eisdem paenis judicentur. Matth. VII, 7 : In quo judicio judicaveritis, judicabimini.

Est iterum judicium inflictionis in paena, quae fit modo in praesenti. Et hoc est quod quilibet malus paena sui mali plectatur. Ezechiel. XVI, 38 : Judicabo te judiciis adulterarum, et effundentium sanguinem. Osee, II, 2 : Judicate matrem vestram, judicate, quoniam ipsa non uxor mea, et ego non vir ejus. Augustinus in libro Confessionum : " Jussisti, Domine, et sic est : ut paena sit sibi omnis inordinatus animus. " Et hoc judicio homo malus privatur gratia, et in bono naturali vulneratur. Joannes Chrysostomus : " Ipsum discredere impoenitentum supplicium est. "

Est iterum judicium discussionis, in quo discutientur merita singulorum. Daniel. vii, 10 :Judicium sedit, et libri aperti sunt. Et describitur, Matth. xxv, 33, quod Dominus judicans, statuet oves quidem a dextris, haedos autem a sinistris. Et dicit beatus Gregorius, quod in illo judicio erunt quatuor ordines : qui-

dam enim non judicantur et salvantur, quorum merita sunt excellentis virtutis, sicut sunt valde boni, de quibus dicitur, Matth, XIX, 28 : Sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel. Quidam autem mediocriter boni, qui judicantur per discussionem, et salvantur : de quibus, Matth. xxv, 25, dicitur : Esurivi, et dedistis mihi manducare, etc. Sunt mediocriter mali, qui judicantur et condemnantur : de quibus ibidem, v. 42, dicitur : Esurivi, et non dedistis mihi manducare. Et sunt valde mali : de quibus dicitur, I ad Timoth. v. 24 : Quorumdam hominum peccata manifesta sunt, praecedentia ad judicium. Et hi non judicantur discussione aliqua, et tamen condemnantur.

Est item judicium condemnationis : et hoc est duplex. Est enim comparationis, de quo dicitur, Matth. XII, 42 : Regina Austri surget in judicio cum generatione ista, et condemnabit eam : quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis, etc. . Est item judicium condemnationis ex retributione meritorum. Apocal. xviii, 10 : Vae, vae civitas illa magna Babylon, civitas illa fortis, quoniam una hora venit judicium tuum !

Dicendum ergo, quod judicio condemnationis non judicat Christus in primo adventu : sed aliis judiciis multos dijudicat. Daniel. xiii, 51 : Separate illos ab invicem procul, et dijudicabo eos.

Hoc est ergo quod dicit: " Non enim misit Deus " Pater in primo adventu, " Filium suum, " naturalem et Redemptorem, " ut judicet, " judicio condemnationis, " mundum, " quia sic non esset Redemptor. Joan. VIII, 10 et 11 : Mulier, ubi sunt qui te accusabant ? nemo te condemnavit?... Nec ego te condemnabo : sed, supple, per misericordiam absolvo. Vade : et jam amplius noli peccare. In hac enim muliere ostendit, quod venit per misericordiam absol- vere peccatores, et non condemnare. Et hoc est quod dicit : " Sed ut salvetur, " per paenitentiam et misericordiam, " mundus, " qui in se veram habuit nominis significationem (non qui mundana diligunt) : hunc enim mundum salvat.

Sed objicitur, Quod si salus mundi est finis missionis Domini, videtur fine frustrari: quia multi sunt qui non salvantur? Ad hoc respondet Augustinus, quod non est ex defectu missi, qui venit ut medicus sufficiens curare omnes : sed est defectus eorum qui ipsum non recipiunt, nec in eum credunt. Unde sequitur :

" Qui credit in eum, non judicatur : qui autem non credit, jam judicatus est, quia non credidit in nomine unigeniti Filii Dei. "

" Qui credit in eum. " Haec evasio judicii attribuitur fidei. Et haec est pars in qua via salutis demonstratur. Via autem salutis credere est fide illa quae supra descripta est.

" Non judicatur, " judicio condemnationis extremae, dummodo perseveret in fide: sicut in ante habitis dictum est. Glossa: "Quia per fidem dimittuntur peccata, pro quibus damnantur peccatores." Vel, fiat vis in hoc quod dicitur : " Non judicatur, " id est, condemnatur. Et non dicit, non judicabitur. In praesenti enim non judicatur judicio privationis bonorum gratuitorum, et vulnerationis bonorum naturalium. Joan. v, 24 : In judicium non venit, sed transiet a morte in vitam.

" Qui autem, " per oppositum, " noni credit, " tali fide, vel etiam fide informi. Quia, sicut dicit Augustinus : " Tota vita infidelium peccatum est : quia nullum peccatum remittitur infideli. " lsa. XXI, 2 : Qui incredulus est, infideliter agit.

" Jam judicatus est. " Glossa : " Ne dicam judicabitur. " Luc. XIX, 22 : De ore tuo te judico, serve nequam. Est ergo jam judicatus, sicut ante dictum est : quia privatus est gratia, et bonis naturae, et causam judicii sui habet secura. Glossa : " Nihil aliud est judicium (id est, aeterna damnatio) nisi non cognoscere, et non credere in Filium Dei : sicut nihil aliud est beatitudo et vita aeterna, nisi credere, et cognoscere Filium Dei. " Unde dicitur, Joan. XVII, 3 : Ut cognoscant te, solum verum Deum, et quem misisti, Jesum Christum.

Sic ergo " judicatus est, "

" Quia non credidit in nomine unigeniti Filii Dei. "

Causam dicit dictorum. Nomen autem a notamine hic sumendum est, hoc est, quia non credit in nomine ejus qui notam fecit de se, quod sit Filius Dei. Hujus enim nolam fecit per Scripturam, et per Joannis testimonium, et per vocem Patris, et per columbam, et per stellam, et per Angelos, et per opera miraculorum. Act. IV, 12 : Nec enim aliud nomen est sub caelo datum hominibus, in quo oporteat eos salvos fieri. Ad Philip. II, 9 : Donavit illi nomen, quod est super omne nomen. Isa. lxii, 2 : Vocabitur tibi nomen novum, quod os Domini nominavit. Si enim nominis suis notam non fecisset, non tam juste judicarentur increduli. Glossa : " In nomine, " in quo solo est salus. " Unigeniti. " Glossa : " Non habet filios multos Deus, per quos salvet. Iste est cujus nomen est Jesus, hoc est, Salvator. " Matth. 1, 21 : Ipse enim salvum faciet populum .suum a peccatis eorum. Isa. lxiii, 1 : Ego qui loquor justitiam, et propugnator sum ad salvandum.

" Hoc est autem judicium : quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem:

erant enim eorum mala opera.

Omnis enim qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus.

Qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quia in Deo facta sunt. "

Posita via salutis, quae sola via est, dicit hic causam quare illa est via salutis.

Sunt autem hic duo paragraphi, in quorum primo dicit causam condemnationis non credentium : in secundo autem dicit causam salutis credentium, ibi, v. 21 : " Qui autem facit veritatem. "

Adhuc etiam in primo paragrapho continentur tria. Dicit enim primo, quod prima causa est inexcusabilius propter lucis praesentiam : secundo, ostendit infidelium a luce aversionem : tertio, dicit in omnibus his justitiae rationem.

Dicit ergo : " Hoc est autem judicium. " Locutio est per causam, hoc est, haec est causa justae condemnationis. Glossa : " Hoc est autem judicium " id est, causa condemnationis, " quia lux venit in mundum. " Apocal. xx, 12 : Judicati sunt mortui ex his quae scripta erant in libris, secundum opera ipsorum. II ad Corinth. v, 10 : Ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit.

" Quia lux venit in mundum, " et ideo sunt inexcusabiles. Sed si non sunt illuminati, accusent seipsos. Joan. XII, 46 : Ego lux in mundum veni. Ad Hebr. I, 3 : Qui cum sit splendor gloriae, et figura substantiae ejus. Et ideo sunt inexcusabiles. Joan. xv, 22 : Si non venissem, et locutus fuissem eis, peccatum non haberents nunc autem excusuttionem non habent de peccato suo. Augustinus in libro I de Trinitate : " Si quis aliis digito solem demonstraverit, et ille solem non viderit : culpet potius oculi lippitudinem, quam digiti ostensionem. "

" Et dilexerunt homines. "

Glossa : carnales, " magis tenebras. " Contra : Non est naturale quod aliquis odio habeat lucem, et diligat tenebras. Ad hoc autem dicendum, quod duo sunt actus lucis, quorum unus consequitur ex alio. Unus est illuminare, et sic prima lux illuminat secundum quod est ratio omnium scibilium : et cum omnes homines natura scire desiderant, impossibile est quod aliquis lucem odiat, vel non desideret in actu isto. Alius autem actus ex isto consequens est, manifestare sibi et aliis ea super quae cadit lux : et sic turpis abominatur lucem et odit eam, quia ex ea sibi et aliis sua turpitudo manifestatur. Primo modo dicitur de luce, Eccli. XI, 7 : Dulce lumen, et delectabile est oculis videre solem. De secundo autem dicitur, Job, XXIV, 13 : Ipsi fuerunt rebelles lumini, nescierunt vias ejus.

Sic ergo : " Dilexerunt homines magis tenebras, " quae a tenendo dicuntur, quia tenent oculos ne videant. Thren. III, 2 : Me minavit, et adduxit in tenebras, et non in lucem. Job, XXIV, 10 et 17 : Ignoraverunt lucem. Si subito apparuerit aurora, arbitrantur umbram mortis : et sic in tenebris quasi in luce ambulant. Isa. v, 20 : Vae ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras.

" Quam lucem. " Augustinus : " Oculis aegris odiosa lux est, quae puris est amabilis. " Psal. CIII, 20 : Posuisti tenebras et facta est nox : in ipsa pertransibunt omnes bestiae agri.

Et subjungit causam, dicens :

" Erant enim eorum mala opera. "

Malum enim est tenebra spiritualis, ut dicit Dionysius. Ad Ephes. IV, 17 et 18 : Dico ut non ambuletis sicut et gentes ambulant in vanitate sensus sui, tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei. I Joannis, II, 9 : Qui dicitse in luce esse, et fratrem suum odit, in tenebris est usque adhuc.

" Omnis enim, etc "

Tangit rationem justitiae, dicens : " Omnis enim qui male agit. " Non dicit, qui malum agit : hoc enim ex ignorantia et impotentia infirmitatis fieri potest : sed, " qui male agit, " hoc est, contrarium virtuti : quia virtus plus in bene agendo consistit, quam bonum agendo.

" Odit lucem, " veritatis et virtutis. Sapient. XVII, 3 : Dum iniqui putant sel latere in obscuris peccatis, tenebroso oblivionis velamento dispersi sunt. Job, XXIV, 15 : Oculus adulteri observat caliginem, dicens : Non me videbit oculus. Hac verecundia, dum illustrantur lumine discussionis divinae, dicent montibus et petris : Cadite super nos, et abscondite nos, etc. .

" Et non venit ad lucem, " quantum in se est. Ad Ephes. v, 11 : Nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem redarguite. Genes. III, 10 : Vocem tuam audivi in paradiso: et timui eo quod nudus essem, et abscondi me.

" Ut non arguantur, " hoc est, arguenda esse ostendantur " opera ejus. " Ad Ephes. v, 13 : Omnia quae arguuntur, a lumine manifestantur. II Regura. XII, 12 : Tu fecisti abscondite, ego autem faciam verbum istud in conspectu omnis Israel, et in conspectu solis.

Per oppositum vero :

" Qui autem facit veritatem, venit ad lucem. "

Quia veritas quaerit lucem : quia ipsa lux est quam tenebrae non comprehenderunt. Veritas enim, ut dicit Anselmus, est rectitudo sola mente perceptibilis, qua omnia cogitata, dicta, et operata ad

rectum, mensurantur. Psal. xlii, 3 : Emitte lucem tuam et veritatem tuam : ipsa me deduxerunt, et adduxerunt in montem sanctum tuum. III. Esdrae, IV, 38 : " Veritas manet, et invalescit in aeternum, et vivit, et obtinet in saecula saeculorum. " Ad Philip. ii, 15 : Inter quos lucetis sicut luminaria in mundo. Matth. v, 16 : Sic luceat lux vestra coram hominibus.

" Ut manifestentur opera ejus, " ad exemplum aliorum. Matth. v, 15 : Neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt.

" Quoniam in. Deo, " qui summa lux est, et manifestans omnia bona, " facta sunt. " I ad Timoth. VI, 16 : Qui lucem inhabitat inaccessibilem. Daniel, XII, 3 : Qui docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti : et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates. Ideo dicit Apostolus, ad Roman. XIII, 12 et 13 : Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis. Sicut in die honeste ambulemus.

" Post haec venit Jesus, et discipuli ejus, in terram Judaeam : et illic demorabatur cum eis, et baptizabat. "

Hic incipit tertia pars, in qua ponit ea quae virtutem dant baptismo. Dividitur autem in duas partes : in quarum prima inducit quaestionem : in secunda, ex Joannis testimonio inducit determinationem, quae plene solvit quaestionem, ibi, v. 27 : " Respondit Joannes, et dixit. "

Quaestio autem de purificatione dividitur in duas partes : in quarum prima tangit id quod movet ad quaestionem : et in secunda ponit quaestionem ipsam, ibi. v. 25 : " Facta est ergo quaestio, paragrapho : in quorum primo tangit id quod ad quaestionem movit ex parte baptismatis Domini : in secundo autem tangit id quod ad quaestionem movit ex parte baptismatis Joannis, ibi, v. 23 : " Erat autem et Joannes baptizans. "

In primo tria dicit : adventum Domini ad locum baptismatis, moram ibidem, et opus.

Dicit ergo : " Post haec, " hoc est, post disputationem cum Nicodemo factam : non continuo, sed aliquanto interposito tempore, " venit Jesus, " ut auctor salutis, fontem baptismatis aquae, jam ex suo baptismo virtutem regenerativam habentis, derivare volens. Proverb, v, 6 : Deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide. Numer. XXIV, 7 : Fluet aqua de situla ejus, et semen illius erit in aquas multas. Isa, XII, 3 : Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris.

" Et discipuli ejus, " qui ministri fuerunt baptismatis. 1 ad Corinth IV, 1 : Sic nos existimet homo ut ministros Christi. Discipuli enim erant informandi doctrina et exemplis ejus : et ideo individui comites sequebantur eum. Joan. XII, 26 : Ubi sum ego, illic et minister meus erit.

" In terram Judaeam, " veniens a Galilaea, in quam post doctrinam Nicodemi intraverat : ut Judaeis tamquam notitiam Dei et Scripturarum habentibus, baptisma evangelizaret. Psal. lxv, 2 : Notus in Judaea Deus : in Israel magnum nomen ejus. Venit autem secundum litteram in Judaeam a Galilaea : quia in Judaea ex testimonio Joannis multi praeparati fuerunt ad doctrinam ejus et baptismum, et illis viam salutis ostendebat.

Et hoc est quod dicit : " Venit Jesus, et discipuli ejus, in terram Judaeam. " Et accipitur Judaea stricte pro regno duarum tribuum, in quo Joannes apparuit baptizans.

Ecce secundum, scilicet, mora Salvatoris ut melius fructificet. Joan. XIV, 23 : Ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Memoria enim hospitis transeuntis non facit fructus permanentes. Unde Ovidius in Epistolis :

Certus in hospitibus non est amor, errat ut ipsi. Cumque nihil speres firmius esse, fugit.

" Cum eis " hoc est, cum discipulis mansit in Judaea. Glossa : " Quia ubi est confessio peccatorum vel divinarum laudum : illuc libenter venit Jesus, et discipuli ejus, hoc est, doctrina et illuminatio ejus : et ibi moratur purgando a delictis et vitiis per baptismum Spiritus sancti. " Et est glossa moralis : quia Judaea confitens et glorificans interpretatur.

" Et baptizabat. "

Ecce tertium. Et dicit Glossa : " Baptizabat sub baptismo, non eo quo baptizatus est a Joanne. " Illud enim, scilicet Joannis baptisma subiit, ut esset via et praeparatio sub baptismo quo baptizabat. Baptismus enim Joannis non conferebat gratiam, ut ante expositum est : sed baptismus Christi gratiam conferebat.

Objicitur autem contra hoc, per hoc quod dicitur, Joan. IV, 2 : Quamquam Jesus non baptizaret, sed tantum discipuli ejus. Ad hoc respondet Glossa dicens, quod " baptizabat " per discipulos, et non per seipsum.

Sed quaeruntur hic duo : Unum scilicet, Quare Christus per seipsum non baptizabat, cum Joannes de ipso praedixerit quod baptizaturus esset? Joan. I, 33 : Hic est qui baptizat in Spiritu sancto. Adhuc, Hoc etiam praedixerat Spiritus in revelatione facta Joanni : Super quem videris Spiritum descendentem, et manentemsuper eum, hic est qui baptizat in Spiritu sancto .

Quaeritur etiam secundo, in qua forma discipuli Christi baptizaverunt ? Videtur quod sub invocatione Trinitatis : quia baptismus eorum conferebat gratiam, quam conferre non potuit nisi ex sanctificatione baptismi, ut dicit Hugo de sancto Victore. Sanctificationem autem baptismus non habet nisi ex invocatione Trinitatis, ut dicit Beda : " Accedat verbum ad elementum, et fit sacramentum. "

Ad hoc dicendum, quod Christus propter quinque causas dimisit, quod non per se baptizavit. Quarum prima est, ne factum Joannis per hoc minuere videretur, quod etiam per baptismum discipulorum minuebatur. Unde ipse dixit : Illum oportet crescere, me autem minui . Alia ratio, sive causa est, ne ex invidia contra Joannem officium baptistae sui usurpare videatur. Tertiam causam tangit Glossa, quia scilicet baptismus. Joannis fuit umbra et via ad baptismum Christi : et ideo per hoc praeparatorium paulatim debebat introduci veritas : et ideo paulatim incepit veritas baptismatis, primo in discipulis, et sic paulatim proficiebat : sicut et circumcisio cucurrit, donec paulatim homines assuescerent omnes baptizari. Quod enim in talibus cito apparet, horribile est : quia a consuetis non est facile recedere. Quarta causa, est fidei : quia Christus noluit quod in baptistis spes poneretur, quod factum fuisset si ipse baptizasset. Quinta causa, iterum est fidei: quia noluit Christus quod aliqua praecellentia esset ex baptistis in baptismo : ne aliquis posset ex suo baptismo gloriari, tamquam ipse a digniori baptista esset baptizatus quam alius : et ideo etiam Apostoli pauci baptizaverunt, sed baplizabant inferiores dis-. cipuli vel ministri Unde, I ad Corinth. I, 14 : Gratias ago Deo, quod neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum et Gai-

um. Gratia enim sacramenti et dignitas non est ex baptistis, sed ex Passione Christi in sacramento operante.

Ad hoc autem quod dicit, quod Joannes et Spiritus sanctus dixerunt : Hic est qui baptizat. Dicendum, quod ille dicitur facere aliquid cujus auctoritate fit: et quia discipuli Christi auctoritate dicantur baptizare, ideo Christus dicitur baptizare. Vel dicatur secundum glossam Augustini, quod Christus baptizat intus semper, et in omni suo baptismo, quamvis minister tangit corpus extra visibili elemento.

Ad hoc autem quod ulterius quaeritur de forma baptismatis discipulorum Christi, Dicendum, quod nihil certum traditum est de hoc, praeter hoc solum quod constat quia ad hoc quod baptisma discipulorum gratiam Christi conferebat, oportuit quod vel in nomine Christi, vel in nomine Trinitatis baptizarent. Sed inter haec duo, probabilius est quod baptizaverunt in nomine Christi: quia Joannes baptizabat mittens ad Christum post se venturum : sicut dicitur, Act. XIX, 4 : Joannes baptizavit baptismo paenitentiae populum, dicens in eum qui venturus esset post ipsum ut crederent, hoc est, in Jesum : quia in tali forma etiam factum Joannis approbatur. Et tamen in nomine Christi, ut dicit Ambrosius, Trinitas intelligitur : quia et ungens, et unctus, et unctio, in nomine Christi significatur. Et sic patet solutio ad quaesita.

" Erat autem et Joannes baptizans in aennon juxta Salim, quia aquae multae erant illic : et veniebant, et baptizabantur.

Nondum enim missus fuerat Joannes in carcerem. "

Tangit secundum, ex quo oritur quaestio ex parte Joannis.

Dicit autem tria : praesentiam Joannis, loci congruentiam, et quod haec esse poterant ante incarcerationem Joannis.

Dicit ergo : " Erat autem Joannes. " Glossa : Praecursor et praeparans baptismum Christi. Lucae, I, 76 : Praeibis enim ante faciem Domini parare vias ejus.

"In aennon. " Glossa: " aennon hebraice, latine aqua dicitur. "

I nde quasi nominis interpretationem aperiens subdit : " Quia aquae multae erant illic : " et ille locus congruebat multis baptizandis.

" Juxta Salim. " Tangit locum proprium : quia in vicinio eorum civitatis quae Salim vocatur : quae attollens eorum interpretatur, quia ibi per doctrinam Joannis et Christi homines erant sustollendi: Glossa: " Salim oppidum est ultra Jordanem situm, ubi olim Melchisedech regnavit. " Et hic Melchisedech regnum et sacerdotium Christi praefiguravit, sicut dicitur, ad Hebr. VI, 20 : Introivit Jesus, secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in aeternum. Genes. XII, . 18 et 19 : At vero Melchisedech, rex Salem, proferens panem et vinum, erat enim sacerdos Dei altissimi, benedixit ei, scilicet Abrahae, etc.

" Et veniebant. "

Ecce officium Joannis quod instanter exercebat. " Et veniebant " multi valde, " et baptizabantur, " hoc est, ad baptismum et gratiam Christi praeparabantur. Matth. III, 5 et 6 : Exibant ad eum Jerosolyma, et omnis Judaea, et omnis regio circa Jordanem. Et baptizabantur ab eo in Jordane, confitentes peccata sua. Marci, I, 5: Et egrediebatur ad eum omnis Judaeae regio, et Jerosolymitae universi, et baptizabantur ab illo in Jordanis flumine, confitentes peccata sua. Et ideo juxta loca aquosa manebat. Eccli. XXIV, 43 : Factus est mihi trames abundatis, et fluvius meus appropinquavit ad mare. a Nondum enim erat Joannes missus in carcerem. "

Praevenit Evangelista quaestionem quae fieri posset : Quomodo Jesu praedicante et baptizante Joannes baptizaret et praedicaret, cum Christus non aperte praedicaverit nisi post Joannis incarcerationem ? Ac si dicat, quod hoc fuit primo anno praedicationis Joannis et Christi, quando praedicatio Joannis et Christi simul cucurrerunt : quamvis post incarcerationem Joannis Christus apertius quam ante praedicaverit. Matth. XIV, 3 : Herodes enim tenuit Joannem, et alligavit eum, et posuit in carcerem propter Herodiadem uxorem fratris sui." F acta est autem quaestio ex discipulis Joannis cum Judaeis de purificatione. "

Hic tangitur quaestio exorta ex factis Jesu et Joannis.

Et dicuntur duo, scilicet, exorta de purificatione quaestio, et Christi apud Joannem delatoria accusatio. In primo horum tria tanguntur, scilicet, exorta quaestio, et a quibus ortum habuit, et de quo quaestio fuit.

Dicit ergo : " Facta est autem quaestio, " in populo comparante factum et testimonium Joannis ad factum Christi: quamvis si legem intellexissent, nulla quaestio esse videretur : quia ut dicit Psalmista, Psal. cxl, 6 : Absorpti sunt juncti petrae judices eorum. Omnes enim judices veteris legis, Patriarchae, Prophetae, Legislator, et ipse praecursor qui Iudicaverunt populum, absorpti sunt et umbra tantum sunt, juncti petrae, id est, per comparationem ad petram Christum. Moyses enim impeditioris linguae est : Isaias polluta labia habet: Jeremias nescit loqui, quia puer est: ipse Praecursor a Christo baptizari habet, si mundandus est: et sic in omnibus aliis. Tamen quia carnales erant, exterioribus detinebantur amore humano plusquam amore veritatis, et quaestionem hanc faciebant.

Orta autem haec quaestio fuit " ex discipulis Joannis, " nimio zelo magistrum zelandum in praejudicium veritatis putantibus, et contendentibus Joannem majorem esse Christo, et baptismum Joannis meliorem esse baptismo Christi.

Quaestio autem orta fuit a discipulis Joannis " cum Judaeis, " qui etiam traditiones Pharisaeorum exteriores venerabantur. Sicut etiam, Matth. IX, 14 : Tune accesserunt ad cum discipuli Joannis, dicentes : Quare nos ei pharisaei jejunamus frequenter, discipuli autem tui non jejunant ? Livor enim multas tales excitat quaestiones.

" De purificatione. "

Tertium est de quo fuit quaestio, scilicet, utrum purificatio baptismatis Joannis melior esset, vel purificatio baptismalis Christi ?

Est autem adhuc quaestio de huc inter Doctores : quia dicit Reda : " Baptizavit Judas, et baptizatum est. Baptizabat Joannes, et non erat baptizatum nisi in aqua. " E contra, Chrysostomus expresse super hunc locum dicit, quod baptisma Joannis gratiam conferebat.

Dicit etiam Chrysostomus, quod sicut baptismus Joannis erat praeparatorius ad baptismum Christi, ita et baptismus discipulorum Christi praeparatorius fuit ad baptismum Christi. Ergo videtur quod nec unus nec alius gratiam conferebat.

Adhuc, Joan. VII, 30, dicitur : Non-dum erat Spiritus dalus, quia Jesus nondum erat glorificatus. Ergo videtur quod ante Resurrectionem et Ascensionem in baptismo non dabatur Spiritus. Ergo nec baptismus Joannis, nec baptismus Christi ante Passionem et Resurr rectionem et Ascensionem gratiam conferebant.

Adhuc autem, Baptismo Joannis Cliristus erat baptizatus: sed baptismus Joannis quo Christus est baptizatus, dignior

est quam baptismus quo alii sunt baptiati. Ergo baptismus Joannis melior est quam baptismus Christi.

Ad hoc dicendum, quod in veritate baptismus Joannis nullam interius gratiam conferebat quae peccatum deleret, sicut dicunt sancti Doctores, et sicut leuet ,fides Catholica .

Quod ergo videtur Chrysostomus dicere, quod gratiam conferebat, intelligendum est de gratia non gratum faciente, sed gratis data : quia magna est ipsa gratia praeparans ad Christum. Hac ergo gratia praeivit ante Dominum parare plebem perfectam : non quidem perfectione gratum facientis gratiae : sed perfectam exhibuit ad hanc praeparationem : sicut, Genes. VI, 9, dicitur de Noe : Noe vir justus atque perfectus fuit in generationibus suis, cum Deo ambulavit.

Quod autem ulterius dicit Chrysostomus, quod baptismus discipulorum Christi non conferebat gratiam. Dicendum, quod duplex est baptismus discipulorum Christi. Quidam enim fuerunt primo discipuli Joannis, et postea Christi. Illi cum adhuc partim adhaererent Joanni, baptizabant baptismo Joannis : et de illis loquitur Chrysostomus. Cum autem dimisso Joanne, facti sunt perfecti discipuli Christi, baptizabant baptismo Christi, et tunc gratiam conferebant : et de illis non loquitur Chrysostomus. Vel, potest dici quod duplex gratia confertur in baptismo, scilicet, deletionis peccatorum, et illam gratiam semper contulit baptismus Christi discipulorum, qui Christi baptismo baptizabant. Alia gratia est apertionis januae caelestis, et illam non contulit baptismus ante Christi Passionem quae pretium solvebat : et ante Resurrectionem, quae vitam gloriae dabat : et ante Ascensionem, quae in caelum introducebat : et de hac intendit Chrysostomus. Ad hoc autem quod objicitur, quod Spiritus nondum erat datus, etc. Dicendum, quod Spiritus datur secundum divisiones gratiarum. Et ante glorificationem Jesu non erat datus ad introducendum in januam paradisi, licet daretur ad deletionem peccati.

Ad id quod objicitur de dignitate baptismi quo Christus baptizatus est. Dicendum, quod ille baptismus Christo nihil conferebat, sed ab eo vim regenerationis accepit : et ideo quoad effectum nullius erat dignitatis, sed potius dignior quoad effectum erat baptismus discipulorum. Ex hoc autem quod dignior qui baptizatus est, vel indignior : non attenditur dignitas purificationis baptismi. Et ideo nihil valet objectio.

" Et venerunt ad Joannem, et dixerunt ei : Rabbi, qui erat tecum trans Jordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum. "

Hic tangitur latens delatoria accusatio.

Et tangit duo, scilicet, accessum deferentium, et delationem ipsam.

Accessum tangit, dicens : " Et venerunt, " discipuli Joannis scilicet, et forte quidam Judaei cum ipsis, " ad Joannem, " appropinquantes ei per zelum et amorem. Isaiae, XXIX, 13 : Eo quod appropinquat populus iste ore suo, et labiis suis glorificat me, cor autem ejus longe est a me, et timuerunt me mandato hominum et doctrinis. Mandata enim hominis isti venerabantur plusquam mandata veritatis. Sic ergo venerunt ad Joannem.

" Et dixerunt ei. " Eccle. x, II : Quomodo si mordeat serpens in silentio, nihil eo minus habet qui occulte detrahit. Glossa : " Quasi instigarent invidum contra Jesum. "

" Rabbi, etc. "

Tria dicunt : Joannis excellentiam in sapientia, beneficium quod impendit ex benevolentia, et Christi quasi usurpatam gloriam.

Dicunt ergo : " Rabbi, " cum sis excellenter omnium magister, et magistri debeas habere gloriam. Psal. cxl, 5 : Oleum peccatoris non impinguet caput meum.

" Qui erat tecum, " sicut cum principaliori. Non enim tu eras secum : sed ipse tecum, quia tu fuisti principalior.

" Trans Jordanem, " ubi eum baptizasti, et sic beneficium impendisti.

" Cui tu testimonium perhibuisti, " et sic magnum honorem impendisti. Eccli. xiii, 14 : Ex multa enim loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis. Proverb. XI, 9 : Simulator ore decipit amicum suum.

" Ecce hic baptizat, " et sic officium tuum usurpat : " et omnes veniunt ad eum, " te derelicto, et sic gloriam surripit tibi Proverb. v, 9 et seq. : Ne des alienis honorem tuum, et annos tuos crudeli : ne forte impleantur extranei viribus tuis, et labores tui sint in domo aliena : et gemas in novissimis. Sic ergo contra Christum provocabant Joannem.

" Respondit Joannes, et dixit: Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de caelo.

Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim : Non sum ego Christus, sed quia missus sum ante illum. "

Hic incipit inductae quaestionis determinatio. Et dividitur in quatuor partes, penes quatuor in quibus Joannes ostendit Christi praeeminentiam, et sui ad eum humilitatem. Primum est penes divinitatis Christi praeeminentiam : secundum autem penes baptizandi potestatem : tertium, penes doctrinae sapientiam : quartum, penes Spiritus et omnium donorum Spiritus excellentiam.

In primo horum duo facit. Primum est, quod suam ad Christum ostendit humilitatem : secundum est, quod ex natura divina Christi demonstrat dignitatem et auctoritatem.

De primo dicit : " Non potest homo " purus sicut ego sum. Job, xxv, 6 : Homo putredo, et filius hominis vermis.

" Accipere " ex se " quidquam, " quia nihil boni habet in seipso. Ad Romam VII, 18 : Scio quod non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. I ad Corinth. IV, 7 : Quid habes quod non accepisti ? si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis ?

" Nisi fuerit ei datum de caelo. " Jacobi, l, 17 : Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens, etc. I Paralip. XXIX, 14 : Tua sunt omnia, et quae de manu tua accepimus. Quasi diceret : Ego, cum purus homo sim, ea quae habeo, a Deo accepi. Ecce Joannis humiliatio.

" Ipsi vos mihi testimonium perhi-. betis, "

Dicendo, cui testimonium perhibuisti, " quod dixerim : " Non sum ego Christus . " Et in hoc tangitur Christi excellentia. Augustinus: " Respuit a se falsum honorem, ut teneat solidam virtutem. " Christus enim vere est Deus, ego homo.

" Sed quoniam missus sum ante illum, " sicut servus ante dominum, et sicut praeco ante regem, et sicut propheta ante Deum apparentem. Luc. I, 76 : Tu, puer, propheta Altissimi voca-

heris, etc. Et, ibidem, fr. 17 : Ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Eliae. Et de hoc super Lucam multa dicta sunt .

Sic ergo ostendit Christi super hominem secundum divinitatem praeeminentiam.

" Qui habet sponsam, sponsus est: amicus autem sponsi, qui stat, et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est.

Illum oportet crescere, me autem minui. "

Hic ostendit baptizandi potestatem, et potentiam, et baptismi Christi latenter innuit gratiam.

Dicit autem quatuor : primo ostendit in Christo esse divinae generationis potentiam : secundo, suiipsius ad hoc amicitiam, et nullam invidiam : tertio, ostendit ad regenerationem multorum suam laetitiam : quarto, declarat ad hoc quod ipse decrescat rationabilem justitiam.

Dicit ergo : " Qui, " ut regenerationis habens in se potentiam, " habet sponsam, " hoc est, qui fecundare potest ad generationem spiritualium filiorum sponsam Ecclesiam, " est " verus " sponsus. " Qui autem talis est,oportet quod sit verus Deus : quamvis nobis conformis sit per assumptam humanitatem. Hic enim ex conformi sibi sponsa Ecclesia, potest per potentiam divinitatis generare filios spirituales. Et alius qui non habet ejusdem potentiam, non potest esse sponsus : sed potest esse amicus sponsi. Ad Ephes. v, 25 et 26 : Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit ecclesiam, et semetipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret, mundans lavacro aquae in verbo vitae. Unde Glossa : " Sponsa est Ecclesia,

quae generat et virgo permanet. Osee, II, 19 : Sponsabo te mihi in sempiternum. Ad Ephes. v, 32 : Sacramentum hoc magnum est : ego autem dico in Christo et in ecclesia. Unde qui generandi ex se non habet potentiam, sponsus esse non potest. Isaiae, lxvi, 9 : Si ego qui generationem caeteris tribuo, sterilis ero ? ait Dominus Deus tuus.

" Amicus autem sponsi, "

Scilicet, paranymphus, ut ego sum, et ille qui sponsam non fecundat, sed praeparat eam in ornatu, ut digna sit tanto conjugio, est ille " qui stat, " per gratiam a sponso acceptam. Ad Roman. XIV, 4 : Stabit autem, potens est enim Dominus statuere illum. " Stat " autem paratus ad imperium sponsi. III Regum, x, 8 : Beati viri tui, et beati servi tui, hi qui stant coram te semper. Ac si dicat : Illius est in amplexibus sponsae semper esse et eam fecundare : mei autem stare, ut sim paratus ad jussum illius.

" Et audit " quid loquatur Dominus, ut omne dictum auditum perficiat. I Re gum, III, 10 : Loquere, Domine, quia audit servus tuus. Psal. lxxxiv, 9 : Audiam quid loquatur in me Dominus Deus. De talibus amicis dicitur, Joan. xv, 15 : Vos autem dixi amicos, quia omnia quaecumque audivi a Patre meo, nola feci vobis. Cantic. VIII, 13 : Quae habitas in hortis, amici auscultant : fac me audire vocem tuam. Omnes enim amici auscultant ad colloquium illud quod sponsus in dulcedine cordis loquitur cum sponsa.

" Gaudio gaudet, " hoc est, gaudio cordis et operis gaudet : " propter vocem sponsi, " in praeceptis et verbis omnibus. Isa. lxi, 10 : Gaudens gaudebo in Domino. Ad Philip. IV, 4 : Gaudete in Domino semper : iterum dico, gaudete. Unde quaecumque vox est de bonis Christi et Ecclesiae, scilicet, quod omnes hujusce novae editionis.

veniunt ad eum, hoc est mihi summum gaudium : quia per me regenerationis potentia in baptismo suo video in prolem numerosam fecundari sponsam Ecclesiam.

" Hoc ergo gaudium meum, "

Quod habeo de utilitate praecursionis meae, " impletum est " mihi, quia hi quos ad baptismum suum invitavi, veniunt ad eum et regenerantur : et ita ostenditur mei officii utilitas. Joan. XVI, 24 : Petite et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum. Isaiae, lx, 5 : Tunc videbis, et afflues, et mirabitur et dilatabitur cor tuum, quando conversa fuerit ad te multitudo maris, fortitudo gentium venerit tibi.

Sed hic incidit quaestio, Cum supra dixerit Joannes, quod ad obsequium minimi servitii dignus non fuerit, sicut ad solutionem corrigiae calceamenti: quomodo hic audeat dicere quod sit sponsi amicus ? Ad hoc autem dicendum, quod responsiones secundum interrogantium intentiones aptantur. Superius ergo ubi Levitae et Sacerdotes Joanni voluerunt suggerere quod suam praeferret Christo dignitatem : ibi se humiliando recognovit, quod non esset idoneus ad minimi obsequii virtutem. Hic autem ubi discipuli persuadent aemulationis livorem, confitetur se amicum : quod non faceret si invideret, sed potius detractionem discipulorum auxisset. Et ideo se hic non ex praesumptione, sed excludens livorem dicit amicum.

"Illum oportet crescere. "

Quasi dicat: Hoc est de jure officii et status mei, quod illum ut verum Dominum oportet (hoc est, opportunum est) crescere : quia ad hoc veni ut ille crescat dominatu, potentia, et miraculis, et regeneratione baptismatis.

" Me autem minui, " sicut praecursor minuitur in praesentia gloriae illius quem praecurrit. Et ideo etiam non convenit quod ego miracula faciam, et in baptismo gratiam conferam. Et hoc dicunt, quod significatum est in modo mortis utriusque. Quia Christus moriendo est exaltatus : Joannes autem moriendo est decurtatus, quia capite truncatus. Lucae, II, 52 : Et Jesus proficiebat sapientia, et aetate, et gratia apud Deum et homines. Unde dicit Glossa, quod Joannes est figura legis quae decrevit adveniente Veritate. II Regum, III, 1 : David proficiens , et semper seipso robustior, domus autem Saul decrescens quotidie. Genes. xxvii, 28, secundum Septuaginta: " Crescere te faciet Deus meus, et donet tibi de rore caeli, et de pinguedine terrae abundantiam ".

" Me autem minui. " Quia sicut lex, ita etiam baptisma Joannis minuebatur, crescente gratia Christi et revelatione veritatis. Isaiae, xvii, 4 : Attenuabitur gloria Jacob, et pinguedo carnis ejus emarcescet, hoc est, legis carnaliter observatae, in qua antiquus populus gloriabatur.

" Qui de sursum venit, super omnes est. Qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur. Qui de caelo venit, super omnes est.

Et quod vidit et audivit, hoc testatur : et testimonium ejus nemo accipit. "

Hic tangit Christi in praedicando praeeminentem sapientiam.

Et tangit quatuor : in quorum primo id quod intendit praemittit, Christi scilicet praedicando praeeminentem sapien-

tiam : secundo, sui ad Christum incomparabilem sermonis imperitiam : tertio, ostendit praedicationis Christi ab imperitis et animalibus hominibus non receptam esse prudentiam, propter ipsorum ignorantiam : quarto, tangit spiritualium qui sermones Christi recipiunt, profundam intelligentiam.

Dicit ergo : " Qui de sursum venit. " Tripliciter venit Christus de sursum : quantum ad personam, de summo caelo : quantum ad conceptionem, de operatione Spiritus sancti: quantum ad naturam, de altitudine paradisi. De primo, in Psalmo xviii, 7 : A summo caelo egressio ejus : et occursus ejus usque ad summum ejus. De secundo, Luc. I, 35 : Quod nascetur ex te Sanctum, scilicet, operatione Spiritus sancti conceptum, vocabitur Filius Dei. Et, ibidem, v. 32 : Filius Altissimi vocabitur. De tertio dicitur, Joan. viii, 23 : Vos de deorsum estis, ego de supernis sum. Quoad hoc enim venit de altitudine naturae nostrae in paradiso, quia carnem accepit immunem a peccato. Poenalitatem autem voluntarie assumpsit: et ideo dicitur, quod Christus non secundum legem concupiscentiae, sed secundum corpulentam substantiam tantum descendit de Adam : non ita quod aliquid fuerit in Adam, quod sine lege concupiscentiae per omnes ex Adam descenderit usque ad Christum, de quo formatum fuit corpus Christi in beatissima Virgine : quia hoc dixit quaedam haeresis. Sed potius sic, quod ab Adam quidem per omnes secundum legem concupiscentiae usque in beatissimam Virginem descendit : et in illa a lege concupiscentiae purgatum fuit, tum per sanctificationem qua beatissima Virgo in utero sanctificata fuit, tum ex hoc quod Christi conceptum Spiritus sanctus operans, sanguinem ejus purgavit ac sanctificavit. Et ideo Christus secundum legem concupiscentiae (quam numquam habuit) in lumbis Adae non luit. Et ideo de altitudine naturae humanae secundum quam corpus humanum in paradiso fuit, corpus accepit quantum ad peccati immunitatem et vitii infectionem : corruptibilitatem autem paenae voluntarie assumpsit. Et ideo dicitur de sursum esse.

" Super omnes est, " id est, super sanctos puros homines. Genes. xxvii, 29 : Esto dominus fratrum tuorum, et incurventur ante te filii matris tuae. Eccli. xlix, 17 : Natus est homo princeps fratrum, firmamentum gentis, rector fratrum, stabilimentum populi. Psal. viii, 8 : Omnia subjecisti sub pedibus ejus : oves et boves, etc.

" Qui de terra est, "

Sicut ego et quilibet purus homo, " de terra loquitur. " Et tangit hic suam, ex natura terrena, caelestium in praedicando imperitiam. Videtur autem non esse verum : quia de terra non loquebatur, quando dixerat : Ecce agnus Dei . Matlh. XVI, 17 : Caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui in caelis est. Ad hoc dicit Chrysostomus, quod loquitur comparative, hoc est, incomparatione Christi, terreni sunt sermones aliorum de terra. Sed Augustinus dicit, quod sermo per se est accipiendus sic : " Qui de terra est, " in quantum de terra est, non loquitur nisi de terra. " Sapient. IX, 16 : Quae in prospectu sunt, invenimus cum labore : quae autem in caelis sunt, quis investigabit ? Isa. XXIX, 4 : Humiliaberis, de terra loqueris, et de humo audietur eloquium tuum. Et ideo hoc quod de caelo dico, ab illo qui de caelo venit accipio.

" Qui de caelo venit. "

Joan. III, 13 : Nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo, Filius hominis qui est in caelo.

" Super omnes est, " in lumine sapientiae et verbi Dei. Genes. xli, 43 : Clamante praecone ut omnes coram eo genua flecterent, et praepositum esse scirent universae terrae aegypti. Apocal. XIX, 16 : Habet in vestimento et in femore suo scriptum : Rex regum, et Dominus dominantium.

Hoc autem probat per sapientiae et sermonis certitudinem dicens : " Et quod vidit, " apud Patrem in caelis. Videre autem Filii, est secreta Patris cognoscere ex hoc quod est sibi consubstantialis. Joan. VIII, 38 : Ego quod vidi apud Patrem meum, loquor. I ad Corinth. xv, 47 : Primus homo de terra, terrenus : secundus homo de caelo, caelestis.

" Et audivit. " Audire est ab alio percipere. Et hoc est Filio conveniens, secundum personam, secundum quod habet a Patre quidquid habet. Unde per essentiam videt, et per generationem audit. Joan. xv, 15 : Quaecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis. Psal. xxxix, 7 : Aures perfecisti mihi, etc.

" Hoc testatur, " hoc est, probat testimoniis operum et veritatis, quae incontradictibilia sunt. Psal. XCII, 5 : Testimonia tua credibilia facta sunt nimis. Joan. v, 36 et 37 : Opera quae dedit mihi Pater ut perficiam ea, ipsa opera quae ego facio testimonium perhibent de me, quia Pater misit me : et qui misit me Pater, ipse testimonium perhibuit de me.

" Et testimonium ejus nemo accipit. "

Hic occulte percutit discipulos, dicens qualiter se carnales avertunt a testimonio veritatis: et est sensus : Nemo humum sapiens et de terra loquens, accipit ejus testimonium, sicut nec vos facitis. Joan. viii, 47 : Qui ex Deo est, verba Dei audit. Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis. Job, XXI, 14 : Dixerunt Deo : Recede a nobis, et scientiam viarum tuarum nolumus. Isa. xxx, 11 :

Auferte a me viam, declinate a me semitam, cesset a facie nostra Sanctus Israel. Et, ibidem, v. 10 : Loquimini nobis placentia, videte nobis errores.

" Qui accepit ejus testimonium, signavit quia Deus verax est.

Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur. "

Hic ponit eorum signum qui Christi accipiunt testimonium.

Unde dicit : " Qui, " illuminatus a Spiritu sancto, " accepit ejus testimonium, " per fidem verborum suorum. Vel, " testimonium, " quod ego testificatus sum de ipso. Isa. VIII, 16 : Liga testimonium, signa legem in discipulis meis. Psal. cxviii, 129 : Mirabilia testimonia tua, Domine.

" Signavit, " hoc est in corde suo profundatum sigillum impressit. Cantic. VIII, 6 : Pone me sicut signaculum super cor tuum.

" Quia Deus verax est, " quia omnia quae promisit, in Filio exhibuit. Isaiae, xxxiv, 16 : Unum ex eis non defuit, alter alterum non quaesivit. Ad Roman. III, 4 : Est autem Deus verax, omnis autem homo mendax. Numer. xxiii, 19 : Non est Deus quasi homo, ut mentiatur. Ad Titum, I, 2 : Quam promisit, qui non mentitur, Deus. Ad Hebr. VI, 18 : Impossibile est mentiri Deum.

Et hujus subjungit causam :

" Quem enim misit Deus, "

Sicut Christum misit Deus : et ideo " verba Dei loquitur : " et sicut Deus verax est : ita et Christus verax est. II ad Corinth. i, 19 : Dei Filius, Jesus Christus, etc. et sequitur : Non fuit Est et Non : sed Est in illo fuit. Jerem. I, 7 : Universa quaecumque mandavero tibi loqueris, scilicet ad eos. III Regum, XVII, 24 : In isto cognovi quoniam xit

Dei es tu, et verbum Dei in ore tuo verum est. Ideo dixit Petrus, Joan. VI, 69 : Ad quem ibimus ? verba vitae aeternae habes. Joan. I, 18 : Deum nemo vidit umquam : unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit. Et ideo per omnia credendum est ei, et standum est doctrinae suae in omnibus.

" Non enim ad mensuram dat Deus Spiritum.

Pater diligit Filium, et omnia dedit in manu ejus.

Qui credit in Filium, habet vitam aeternam : qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum. "

Hic tangitur quarta praecellentia Filii, scilicet, in donis et in gratiis Spiritus sancti super se et super omnes alios.

Et tangit duo : Filii scilicet praecellentiam, et ex hoc consequentem credentium in eum remunerationem.

De primo dicit duo, scilicet, praecellentiam Filii, et praecellentiae causam.

De praecellentia dicitur : " Non enim ad mensuram dat Deus Spiritum," scilicet Filio suo. Attende, quod secundum Chrysostomum, hic dicitur Spiritus, actus vel dona Spiritus sancti, quae Filio homini Deus Pater dedit per unionis gratiam, quando eum Filio Dei in unitatem personae univit.

Sed objiciunt quidam : quia homo ille finitae capacitatis fuit et est, sicut omne creatum est finitae capacitatis : ergo Spiritum non ad mensuram, sed neque in infinitum capere non potuit. Falsum ergo videtur quod non ad mensuram Spiritum sibi dederit. Ad hoc posset dici, quod sicut corpus Christi quaedam habet in quantum est corpus : quaedam autem in quantum unitum divinitati (in quantum enim corpus est, habet in loco circumscriptionem : in quantum autem est divinitati unitum, habet quod in forma panis existens, in qualibet parte est totum, et in pluribus formis loco a se distantibus est idem et totum): ita et anima Christi habet aliquid in quantum est anima, et aliquid in quantum est divinitati unita. In quantum enim est anima, habet capacitatem finitam : in quantum autem est unita divinitati, habet capacitatem infinitae potentiae, quamvis per essentiam ait finita. Inter id enim quod est essentiae finitae et potentiae finitae, et id quod est potentiae et essentiae infinitae, est id quod est essentiae finitae et potentiae infinitae. Et ita quoad intellectum animae Christi dicitur, vel dicit Isidorus, quod Trinitas sibi soli nota est et homini assumpto. Et ita potest dici quod anima Christi capax est gratiae totius Spiritus : quia non est simplex creatura, sed creatura divinitati unita.

Quidam tamen dicunt, quod est Spiritus infinitus extensive, et Spiritus infinitus secundum quantitatem discretam (ita quod utraque quantitas ad quantitatem virtutis referatur extensive) qui intensive infinitus est. Et dicunt quod hoc modo non capit anima Christi Spiritum nisi ad mensuram. Secundum autem numerum infinitus Spiritus est, qui in numero et specie donorum est infinitus. Et dicunt quod hoc modo anima Christi recipit Spiritum non ad mensuram : quia cum sint multae divisiones Spiritus (sicut dicitur, I ad Corinth. XII, 4 et seq.) Christus non recepit Spiritum ad unum, sed ad omnia dona et opera Spiritus.

Sancti exponunt istud plane dicentes, quia non dat Deus Pater Filio Spiritum ad mensuram aliorum sanctorum, sed abundantius : ac si diceret: Ego vel mei similes recepimus Spiritum ad quaedam, sicut ego ad praecursoris officium : ipse autem non ad mensuram nostram, sed in copia et abundantia unigeniti sui recepit : et ideo sibi est adhaerendum. Isa. XI, 2 et 3 : Requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replebit

eum spiritus timoris Domini. Item, Isa. lxi, 1 : Spiritus Domini super me, eo quod unxerit Dominus me. Et in Evangelio Nazaraeorum : " Baptizato Domino, descendit fons omnis Spiritus in eum. " Eccle. I, 7 : Omnia flumina intrant in mare, etc. Et hujus assignat causam :

" Pater diligit Filium : "

Et ipsa dilectione cum omnibus donis dat ei Spiritum, et diligit eum sicut semetipsum : et tantum sicut seipsum. Luc. III, 22 : Tu es Filius meus dilectus. Proverb. XXXI, 2 : Dilecte uteri mei, dilecte votorum meum.

" Et " ideo, " omnia dedit in manu ejus,p hoc est, in potestate ejus, et subjecit ei omnia : ut tantus esset Filius, quantus vit est Pater. Ad Philip. II, 9 : Dona illi nomen, quod est super omne nomen. Joan. XVII, 10 : Mea omnia tua sunt, et tua mea sunt: et clarificatus sum in eis. Psal. viii, 8 : Omnia subjecisti sub pedibus ejus. Item, ibidem, VV. 6 et 7 : Gloria et honore coronasti eum : et constituisti eum super opera manuum tuarum.