IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM

 PROLOGUS IN QUO LAUDATUR EVANGELISTA.

 PROLOGI S. HIERONYMI IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM EXPLANATIO.

 CAPUT I.

 IN CAPUT I JOANNIS

 Sequitur autem de modo operandi cum dicit :

 Sequitur:

 Dicit igitur : Et interrogaverunt eum. Eccli. xiii, 14 : Ex multa loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis,

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT II.

 IN CAPUT II JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT III.

 IN CAPUT III JOANNIS

 Unde sequitur :

 Et ideo sequitur conveniens retributio bonorum operum :

 CAPUT IV.

 IN CAPUT VI joannis

 Et hoc est quod sequitur :

 Unde sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT V.

 IN CAPUT V JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VI.

 IN CAPUT VI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur ex verbis Evangelistae :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur :

 CAPUT VII.

 IN CAPUT VII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VIII.

 IN CAPUT VIII JOANNIS

  Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT IX.

 IN CAPUT IX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT X.

 IN CAPUT X JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XI.

 IN CAPUT Xl JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XII.

 IN CAPUT XII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIII.

 IN CAPUT XIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT XIV.

 IN CAPUT XIV JOANNIS

 CAPUT XV.

 IN CAPUT XV JOANNIS

 CAPUT XVI.

 IN CAPUT XVI JOANNIS

 CAPUT XVII.

 IN CAPUT XVII JOANNIS

 Et ideo sequitur :

 Et ideo sequitur de fonte illuminationis :

 CAPUT XVIII.

 IN CAPUT XVIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIX.

 IN CAPUT XIX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XX.

 IN CAPUT XX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XXI.

 IN CAPUT XXI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

Et hoc est quod sequitur:

" Quod interpretatur Petrus, " quod a soliditate dictum est. Matth. XVI, 18 : Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Glossa autem dicit, quod hoc nomen hic non imponit, sed praesignat imponendum posterius. Dicunt tamen quidam, quod hic imposuit. Sed, Matth. x, 2, et Marc. III, 16, et Luc. VI, 14, confirmavit: et Matth. XVI, 18, vulgavit. Et ab hoc accepit Ecclesia Romana quod electo in Papam nomen mutavit, ut dicunt, cum tamen hoc falsum sit: quia diu per multum tempus electo Papa nomen non fuit mutatum : donec quidam turpe nomen habens, eo quod os porci dicebatur, electus fuit : et ab illo electo in Papam nomen cepit mutari. Sed hoc verum est quod in specialem gratiam Deus suis consuevit mutare nomen, sicut, Genes, XVII, 5 et 15, mutatur nomen Abram et Sarai. Et, Genes. xxxii, 28, mutat nomen Jacob in Israel.

Hoc est ergo quod dicit.

" In crastinum voluit exire in Galilaeam, et invenit Philippum. Et dicit ei Jesus : Sequere me. "

Hic incipit pars illa quae est de vocatione facta per Christum, qui jam manifestatus per Joannem coepit vocare discipulos.

Et habet haec pars duas partes : in quarum prima agitur de vocatione Philippi : in secunda, de fructu illius vocationis facto in vocatione Nathanael, ibi, v, 45 : Invenit Philippus Nathanael, etc.

In priori harum dicuntur tria : vocationis tempus quando facta est, quia " in crastinum voluit exire in Galilaeam. " Et sicut dicit Augustinus in libro de Concordia Evangelistarum : " Iste est primus introitus Christi in Galilaeam in qua discipulum vocavit, et miraculum mutatione aquae in vinum fecit, ante- quam mitteretur Joannes in carcerem. Iterato tamen intravit postea et fecit muraculum de filio reguli. " Tunc ergo postquam Andreas ad testimonium. Joannis venerat, et Petrus per Andream fuit adductus, " voluit, " voluntate beneplaciti qua nostram salutem desideravit. Ad Roman. xii, 2 : Probetis quae sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta. Psal.L, 20 : Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion, ut aedificentur muri Jerusalem : qui de fidelibus ad fidem vocatis aedificantur, sicut dicitur in visione pastorum.

" Exire de Judaea, " large dicta, ubi Joannes baptizabat juxta Bethaniam, sicut supra dictum est, " in Galilaeam, " de qua patria discipulos vocabat. Act. ii, 7 : Nonne ecce omnes isti qui loquuntur, Galilaei sunt ? Alia etiam de causa in Galilaeam venit: quia ibi Angelo nuntiante fuit conceptus : quia ibidem a pueritia nutritus. His ergo de causis " voluit exire in Galilaeam. "

" Et invenit Philippum. "

Ex intentione quaesitum. Luc xv, 8: Quaerit diligenter, donec inveniat. Invenit autem perditum et errabundum. Psal. lxxxviii, 21 : Inveni David servum meum, oleo sancto meo unxi eum. Quia et manu fortem fecit Apostolum in virtutis pugna, et adspectu desiderabilem in contemplatione veritatis perfecit eum, et servum suum in obedientia mandatorum. Et ideo unxit eum oleo misericordiae in remissionem peccatorum et unctione consecrationis in Apostolum : quod praetendit nomen ejus Philippus, qui praesago nomine apostolicae dignitatis, os lampadis interpretatur, quae ardet charitate. Psal. cxviii, 140 : Ignitum eloquium tuum vehementer. Et lucet veritate, Joan. v, 35 : Ille erat lucerna ardens et lucens. Cantic VIII, 6 : Lampades ejus, lampades ignis atque flammarum : quae lucent clara veritate doctrinae.

Qui et primum adduxit eunuchum Candacis reginae .

" Et die it ei Jesus. "

Ecce modus vocationis.

" Sequere me, " hoc est, doctrinam et exemplum imitare. Matth. IX, 9: Sequere me. Joan. XXI, 19: Sequere me. Quia est sequela ad fidei perceptionem, de qua hic loquitur : et est sequela ad regimen percipiendum, de qua loquitur, Matth, IX, 9: et est sequela ad Martyrium sustinendum, de qua loquitur, Joan, XXI, 19 et 22.

Videtur autem non bene continua esse historia : quia Matthaeus, Marcus et Lucas dicunt quod statim post baptisma ductus est Jesus in desertum a spiritu ut tentaretur a diabolo . Hic autem innuit Jonnes, quod cum recessisset a Joanne Baptista, intravit in Galilaeam. Sed et hoc iterum solvendum est secundum Augustinum, quod revera cum primum testimonium Joannes videns perhibuisset, Christus baptizatus in desertum ductus est: sed post tentationem factam rediit ad Joannem, et tunc testimonium perhibuit coram discipulis, et tunc audivit Andreas. Et per ordinem facta sunt ista quae hic narrantur, quae alii Evangelistae Iacuerunt.

Sic autem continuatur historia:

" Erat autem Philippus a Bethsaida, civitate Andreae et Petri. "

Descriptio est patriae discipuli vocati. Ideo autem describitur, ut notetur quod videns Philippus concives suos Christum sequentes facilius sequebatur, cum sciret illos bonos et inquirere salutis auctorem.

Et hoc est quod dicit : " Erat autem Philippus a Bethsaida, " civitate Galilaeae, quae praesago nomine domus vena-tionis interpretatur: quia ex illa egregii venatores homines ex ferinis silvestribus moribus venantes Christo conjungerentur. Jerem. XVI, 16 et 17 : Mittam eis multos venatores, et venabuntur eos de omni monte, et de omni colle, et de cavernis petrarum: quia oculi mei super omnes vias eorum. Quosdam enim Apostoli capiunt in monte dignitatis mundat nae, et quosdam absconditos in cavernis durae paupertatis.

Et quia venatores praecipue de illa civitate assumpti sunt, ideo subditur : " Civitate Andreae et Petri, " qui jam ante vocati sunt.

Sed quaeritur hic: Quare Philippum per se vocavit, cum simplex fuerit et rusticus : et Nathanael per Philippum, qui sapiens fuit et litteratus? Ad hoc dicit Chrysostomus, quod ideo fecit, ut mundi sapientiam confunderet, et sola virtus vocatorum a Spiritu sancto esse sciretur. Si enim sapientes elegisset, conversio lacta per eos sapientiae mundanae adscriberetur. I ad Corinth. i, 27 : Quae stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat fortia, etc. Et hac etiam de causa tales constituit Apostolos, et non Nathanael sapientem. Hac etiam de causa non per se vocavit Paulum nisi de caelo post Ascensionem, ut sciret non in eo eligi sapientiam mundi, ne aliquid fidei praedicatae industriae humanae adscriberetur. Unde ipse dicit, I ad Corinth, xv, 8 : Novissime autem omnium tamquam abortivo, visus est et mihi. Unde, I ad Corinth. II, 4 : Sermo meus et praedicatio mea non fuit in persuasibilibus humanae sapientiae verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis.

Haec est ergo causa dictorum.

" Invenit Philippus Nathanael."

Hic tangitur jam vocali primitivus Inlotus.

Et dividitur haec pars in duas: in quarum prima describitur Nathanael ad Christum vocatio: in secunda autem vocati per commendationem facta a Christo confirmatio.

In prima harum sunt tres paragraphi: in quorum primo tangitur vocandi inventio : in secundo, inventi vocatio : in tertio, vocationis sanctae diligens et discreta examinatio.

Dicit ergo: " Invenit, " ad salutem quaesitum, hic " Philippus, " jam a Christo vocatus et illuminatus, " Nalhanael, " fratrem suum in lege peritissimum, qui interpretatur donum Dei : quia licet eum Philippus vocaret extra, tamen nisi Dominus eum dono suae illuminationis praecessisset intra, non ad fidem venisset. Invenit autem Philippus istum ex intentione quaesitum. Cantic. III, 3 : Invenerunt me vigiles qui custodiunt civitatem. Sic enim jam vigil factus Philippus invenit vagabundum fratrem suum Nathanael. Unde Beda : " Vide venatorem istum, quantum capiendis animabus est intentus ! "

" Et dicit ei: Quem sricpsit Moyses in lege, et prophetae, invenimus : Jesum, filium Joseph, a Nazareth. "

Ecce vocationis modus. Modus autem vocationis non est invitantis more, sed modo proponentis, ut per Scripturam innotescat sapienli : quia praesumptio esset vocare vel docere sapientem.

Et ideo duo facit: auctoritatem Scripturae testantis praemittit, et postea inventum describit.

Dicit ergo: " Quem scripsit Moyses, " sicut legislator praecipuus. Joan. v, 46 : Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi: de me enim ille scripsit.

" Et Prophetae, " quia omnes concorditer Christum praenuntiaverunt. Eccli, xxxvi, 17 : Suscita precationes quas locuti sunt in nomine tuo Prophetae priores. Alia littera habet: "In lege et pro- phelis. " Moyses scripsit Christum in lege. Deuter, XVIII, 18: Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui, et ponam verba mea in ore ejus, etc. Ad Koman. x, 4: Finis legis, Christus, ad justitiam omni credenti. Moyses etiam scripsit in Prophetis : quia Prophetae se habent ad legem sicut doctrinae epistolarum Apostolorum ad Evangelium, ita quod sunt explanationes legis.

Quidam tamen ita supplent litteram: 1 Quem, " supple, scripsit " Moyses in lege, " et qui scriptus est " in Prophetis. " Eccli. XXXVI, 18 : Da mercedem sustinentibus te, ut Prophetae tui fideles inveniantur. Luc. XXIV, 44 : Necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi, et prophetis, et psalmis de me.

" Invenimus, " diligenter et diu quaesitum. Cantic. iii, 4 : Paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea.

" Jesum. "

Descriptio est inventi. " Jesum, " salutis auctorem, de quo Patriarcha Jacob ait, Genes. xlix, 18: Salutare tuum exspectabo, Domine. Habacuc, iii, 18 : Ego autem in Domino gaudebo: et exsultabo inDeo Jesu meo.

" Filium Joseph, " putativum. Luc. iii, 23 : Ut putabatur filius Joseph, quia nutritius ejus erat, et custos, et testis, et minister matris. Custos fidelis tanti thesauri: testis verax sanctitatis templi Dei Filii: minister diligens matris Domini sui.

" A Nazareth, " civitate conceptionis et nutritionis. Matth. ii, 23: Nazaraeus vocabitur. Isa. XI, 1: Flos de radice ejus ascendet. Nazareth autem flos interpretatur propter pulchritudinem conversationis, propter odoris sive opinionis suavitatem, propter fructus in conversione fidelium futuram utilitatem. Cantic. II, 1: Ego flos campi, et Ulium convallium. Psal. XCI, 13 : Justus ut palma florebit, etc. Isa. xxv, 1: Exsultabit solitudo, et florebit quasi Ulium. Osee, XIV, 6 : Is-

rael germinabit sicut Ulium. Sic ergo examinatione secundum Scripturam proponit inventum. In quo notatur, ut dicit Chrysostomus, quam diligenter in lege et Prophetis meditabatur, qui cordis sui conceptum proponit a testimonio legis et Prophetarum. Psal. 1, 2 : In lege ejus meditabitur die ac nocte.

" Et dixit ei Nathanael: A Nazareth potest aliquid boni esse? Dicit ei Philippus : Veni, et vide. "

Hic ponitur vocationis factae diligens examinatio.

Et habet duo : quorum unum est prudens Nathanael per Scripturam collatio : secundum autem per experimentum ejus ad quod vocatur probatio.

Dicit ergo : " Et dixit ei Nathanael, " ad Scripturam conferens auditum. Joan. v, 39: Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere.

" A Nazareth, " scilicet veniens, ". potest aliquid boni esse? " Et sic remissive legitur. Bonum enim erat quod de Salvatore erat promissum: et hoc Scriptura dixit futurum esse a Nazareth, in hoc quod dixit : Quoniam Nazaraeus vocabitur , hoc est, flos vocabitur. Isa. XI, 1: Flos de radice ejus ascendet. Ibi enim translatio Septuaginta habet: " Quoniam Nazaraeus vocabitur. " Vel, legi potest interrogative sic : Num " a Nazareth potest aliquid boni esse ? " Cum de Salvatore, Michaeae, v, 2, dicatur de Bethlehem Ephrata, quia ab ipsa exiet dux, qui regat populum Israel . Joan, VII, 52 : Scrutare Scripturas, et vide quia a Galilaea propheta non surgit.''

Sed tamen notanda est secundum hanc litteram modestia Nathanael: quoniam non simpliciter negat, sed interrogando dubitat ut factum examinet. Psal. lxxvi, 7 : Meditatus sum nocte cum corde meo, et exercitabar, et scopebam spiritum meum.

" Dicit ei Philippus, "

Diligens auditor eorum quae diceret sapiens: et cum non abnueret, invitat ad experimentum: " Veni, " per hoc quod non dissentias, " et vide, " per experimentum virtutis quae est in ipso quem invenimus. I Joannis, IV, I : Probate spiritus si ex Deo sint. Sic Samaritani adducti ad Christum per loquelam mulieris, Joan. IV, 42, venerunt, et viderunt. Et mulieri dicebant: Quia jam non propter tuam loquelam credimus : ipsi enim audivimus, et scimus quia hic est vere Salvator mundi.

Hoc est ergo quod dicit.

" Vidit Jesus Nathanael venientem ad se, et dicit de eo : Ecce vere Israelita, in quo dolus non est. "

Hic incipit vocati per commendationem confirmatio.

Habet autem tres partes: in quarum prima ponitur confirmatio ad fidem pes commendationem: in secunda autem ponitur illuminatio confirmati per revelationem secretorum : in tertia vero propter meritum fidei ponitur promissio revelationis mirabilium futurorum.

In prima harum tria innuuntur : in quorum primo innuitur dilectionis visio: in secundo, dilecti et visi ad Jesum appropinquatio : in tertio, commendatio.

Dicit ergo : " Vidit Jesus, " intuitu dilectionis. Psal. XXIV, 16: Respice in me, et miserere mei. " Nathanael venientem ad se. " Ecce appropinquatio magis in-

tus quam extra. Jacobi, IV, 8 : Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis. " Et dicit de eo, " qui secreta novit conscientiarum. Eccli, xxiii, 28: Oculi Domini multo plus lucidiores sunt super solem,.... intuentes in absconditas partes.

" Ecce vere Israelita. "

. Imitator rectissimi. Genes. xxxv, 10: Non vocaberis ultra Jacob, sed Israel erit nomen tuum. Isa. xlix, 3: Servus meus es tu, Israel, quia in te glorificabor. Iste enim est rectissimi imitator, qui nulla curvitate deflectitur : quinimo etiam ab imperito et idiota non dedignatur duci ad veritatem. Dionysius dicit : " Dedisti veritati manus, et falsitatis nexibus es absolutus. " I Unde addit: " In quo dolus non est. " Dolus est, ut dicit Augustinus, quando aliud quis simulat et aliud agit. Proverb, XII, 20: Dolus in corde cogitantium mala. Isa. XXXII, 7: Fraudulenti vasa pessima sun\t: ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos miles in sermones mendaci, cum loqueretur pauper judicium. Malach. I, 14: Maledictus dolosus. Tste autem simplex est qui non est dolosus: quia a quolibet studioso paratus est suscipere veritatem. Job, I, 1: Vir ille simplex, et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo, et ideo adhuc relinens innocentiam.

" Dicit ei Nathan ael: Unde me nosti? Respondit Jesus, et dixit ei : Priusquam te Philippus vocaret, cum esses sub ficu, vidi te.

Respondit ei Nathanael, et ait: Rabbi, tu es Filius Dei, tu es rex Israel."

Ecce secundum ubi ponitur secretorum revelatio.

Et dicuntur duo : quorum primum est quaestio in qua innotescit desiderium illuminationis : in secundo ponitur illuminatio de revelatione secretorum. De primo dicit ergo : a Unde me nosti? " hoc est, ex qua virtute, cum hoc sit supra virtutem humanitatis. 1 Regum, XVI , 7: Homo videt ea quae parent, Dominus autem intuetur cor. Ad Hebr. IV, 13: Omnia autem nuda et aperta sunt oculis ejus, ad quem nobis sermo. Secreta ergo novit virtute divinitatis.

" Respondit Jesus, et dixit ei. "

Ecce illuminatio de secretis. Psal. XCIII, 11 : Dominus scil cogitationes hominum." Priusquam te Philippus vocaret, " vocatione exteriori, sicut vocat Praedicator et Doctor, " cum esses sub ficu. " Ad litteram sub quadam ficu sederat forte cogitans de futuro Salvatore. Vel, " sub ficu, " adhuc sub dulcedine peccati. Vel, " sub ficu, " hoc est, sub dulcedine litterae legis. Deprimaficu dicitur, Proverb. XXVII, 18 : Qui servat ficum, comedet fructus ejus. De dulcedine peccati dicitur, Genes. III, 7, quod fecerunt sibi de foliis fici perizomata, hoc est, excusationes in dulce dine peccati. De ficu sterili quae est lex secundum carnalem litteram dicitur, Matth. XXI, 19 : Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum. Sub prima ficu fuit Nathinnaei propter umbram : sub secunda, propter delectationis concupiscentiam : sub tertia, propter legis Dei memoriam.

" Vidi te, " oculo praedestinationis et dilectionis. Psal. XXXI, 8 : In via hac qua gradieris, firmabo super te oculos meos. Eccli. XXIII, 28 : Oculi Domini circumspicientes omnes vias hominum. Job, XLII, 2 : Scio quia omnia potes, et nulla te latet cogitatio.

" Respondit ei Nathanael, "

aedificatus ad fidem divinitatis, " et ait, " confitens esse Deum : " Rabbi. " Dicit Chrysostomus : " Adhuc credens esse sapientem qui ex aliqua revelatione Dei secreta noverit. "

" Tu es Filius Dei. "

Chrysostomus dicit, quod confitetur eum esse Filium Dei non per naturam, sed per adoptionis gratiam : quia adhuc non erat plene illuminatus de fide divinitatis. Alii tamen dicunt, quod hoc ex corde credidit sicut ore confessus fuit. Sed primum probabilius est, sicut inferius patebit. Joan. XI, 27 : Ego credidi quia tu es Christus Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti.

Et non tantum confitetur naturam, sed et potestatem et regnum :

" Tu es rex Israel. "

Quia hoc promissum fuit, Jerem. XXIII, 5 : Suscitabo David germen justum : et regnabit rex, etc. Psal. ii, 6 : Constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus, praedicans praeceptum ejus.

Sic ergo confitetur Dei Filium et divinam in eo potestatem.

" Respondit Jesus, et dixit ei : Quia dixi tibi: Vidi te sub ficu, credis : majus his videbis. "

Repromissio est majorum propter confessionem fidelem verorum.

Et dicit tria. Replicat enim causam inductivam fidei, et secundo majus donum promittit, et tertio illud describendo exprimit.

Dicit ergo : " Quia dixi tibi " secretum quod nemo nisi tu scivit : " Vidi te sub ficu. " Psal, vii, 10 : Scrutans corda et renes Deus.

" Credis, " sciens quia nemo novit secreta cordium nisi solus Deus, et ideo hoc signo meae deitatis argumentum accipiens credis.

" Majus his videbis. " Joan, v, 20 : Majora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini. Joan. XIV, 12 : Opera quae egofacio, et ipse faciet, et majora horum faciet.

Sed hoc videtur falsum, quia haec fuit summa fidei quam laudavit in Petro, Matth. XVI, 16 et seq. : Tu es Christus, Filius Dei vivi. Respondens Jesus, dixit ei : Beatus es, Simon Barjona, etc. Et illum exaltavit dicens : Et ego dico tibi quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Qualiter autem majus isto videre potuit ?

Adhuc autem quaeritur, quare confessionem islam in Nalhanael non remuneravit sicut in Petro ? Ad hoc dicit Chrysostomus, sicut ante diximus, quod Nathanael licet dixerit verba similia verbis Petri in sensu, non tamen dixit ex eadem et simili fide : quia Nathanael dixit Filium Dei gratia : Petrus autem Filium Dei natura. Praeterea, Nathanael dixit hoc ex studio Scripturae et observatione experimenti quod erat scientia secretorum, quam etiam multi Sancti habent ex revelatione divina : Petrus autem dixit hoc ex fide simplici et devotione. Sic ergo et probabiliter respondit Chrysostomus, et dixit illud magis specificando.

" Et dicit ei : Amen, amen dico vobis, videbitis caelum apertum, et angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis. "

Confirmationem praemittit. Amen, amen, hoc est, vere vere dico vobis. Geminationem autem ejus quod est amen, solus habet Joannes inter Evangelistas : quod est signum quod dupliciter veritas, ejus confirmatur, scilicet revelatione, quia ipse Joannes hausit eam in fonte dominici pectoris. Joan. XXI, 21 : Qui et recubuit in caena super pectus ejus. Et conlirmatur etiam ex visu et auditu, quia haec vidit et audivit. Joan. XIX, 35 : Qui vidit testimonium perhibuit, et verum est testimonium ejus.

" Videbitis caelum apertum. "

Tres quidem ex vobis in monte transfigurationis : et omnes in die Ascensionis cum in caelum ascendam .

" Et Angelos Dei, " qui deputati sunt in ministerium salutis fidelium Filio Dei. Matth. IV, 11 : Et angeli accesserunt, et ministrabant ei. Ad Hebr. I, 14 : Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos qui haereditatem capient salutis ? Ezechiel. I, 1 : Aperti sunt caeli, et vidi visiones Dei.

" Descendentes, " ut gratiam illuminationis fidelibus infundant, " et ascendentes, " ut preces Christi pro fidelibus Deo offerant, " supra Filium hominis, " a quo utriusque recipiunt illuminationem. Vel, Ascendunt Angeli et Praedicatores (qui Angeli dicuntur) dum arcana deitatis revelant, quia tunc ascendere faciunt : et descendunt dum docent et praedicant humilia humanitatis. Ubi autem hoc viderunt discipuli, expresse non legitur. Sed multa facta sunt quae scripta non sunt. Est tamen in figura praesignatum, Genes. xxviii, 12 et 13, ubi vidit Jacob in somnis scalam stantem super terram, et cacumen illius tangens caelum: Angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam : et Dominum innixum scalae.

Sed quaeritur, In quo hoc fuit majus? Cognitio enim occultorum soli Deo attri- buitur : ascendere autem et descendere Angelos etiam Jacob vidit. Responsio, quod majus est quantum ad illuminationem, quia est de majori : est enim de cognitione humanitatis et deitatis, quod maximum est cognoscere in Christo.

Dicit autem:" Supra Filium hominis, " quia cum alii de commistione seminum sint nati, et sic filii sunt hominum : Christus sine semine virili natus est, et ideo non hominum, sed hominis Filius est.

Et attende, quod Nathanael dicit esse Filium Dei : Christus autem dicit Filium hominis, ut det exempla humilia de se sentiendi, et non alta sapiendi. Ad Roman. xii, 16 : Non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Ad Philip. ii, 5 et seq.: Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Jesu : qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo : sed semetipsum exindvivit, id est, humiliavit, etc. Non enim profert altam Patris cognationem (sicut etiam multi ignobiles faciunt, altiores sui generis parentes jactantes), sed humilem sui generis parentem matrem, dicens : " Supra Filium hominis. "

Sic ergo finita est pars quae est de testimonio Joannis.

Sequitur pars quae est de manifestatione Verbi facta per seipsum.