IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM

 PROLOGUS IN QUO LAUDATUR EVANGELISTA.

 PROLOGI S. HIERONYMI IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM EXPLANATIO.

 CAPUT I.

 IN CAPUT I JOANNIS

 Sequitur autem de modo operandi cum dicit :

 Sequitur:

 Dicit igitur : Et interrogaverunt eum. Eccli. xiii, 14 : Ex multa loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis,

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT II.

 IN CAPUT II JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT III.

 IN CAPUT III JOANNIS

 Unde sequitur :

 Et ideo sequitur conveniens retributio bonorum operum :

 CAPUT IV.

 IN CAPUT VI joannis

 Et hoc est quod sequitur :

 Unde sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT V.

 IN CAPUT V JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VI.

 IN CAPUT VI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur ex verbis Evangelistae :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur :

 CAPUT VII.

 IN CAPUT VII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VIII.

 IN CAPUT VIII JOANNIS

  Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT IX.

 IN CAPUT IX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT X.

 IN CAPUT X JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XI.

 IN CAPUT Xl JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XII.

 IN CAPUT XII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIII.

 IN CAPUT XIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT XIV.

 IN CAPUT XIV JOANNIS

 CAPUT XV.

 IN CAPUT XV JOANNIS

 CAPUT XVI.

 IN CAPUT XVI JOANNIS

 CAPUT XVII.

 IN CAPUT XVII JOANNIS

 Et ideo sequitur :

 Et ideo sequitur de fonte illuminationis :

 CAPUT XVIII.

 IN CAPUT XVIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIX.

 IN CAPUT XIX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XX.

 IN CAPUT XX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XXI.

 IN CAPUT XXI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

IN CAPUT X JOANNIS

ENARRATIO.

" Amen, amen dico vobis, qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro. "

In hoc capitulo secundum superius inductam divisionem agitur de illuminatione per exemplum. Doctrina enim haec, sicut et omnis alia moralis instructio, non est contemplationis gratia : sed ut boni fiamus. Et ideo instructio per verbum nulla esset, nisi fieret instructio per exemplum. Et ideo sermocinalis instructio docet viam. Ea autem quae est per signa confirmat veritatem. Sed exemplaris proficit per opus quod faciendum est. Joan.XIII, 15 : Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita ei vos faciatis.

Dividitur autem haec doctrina in duas partes : in quarum prima, sua exempla proponit Judaeis per sermonem parabolicum : in secunda autem, proponit per sermonem parabolarum explanativum, ibi, v. 22 : " Facta autem sunt Encaenia. "

Adhuc, prior harum dividitur in tres partes : in quarum prima parabolam proponit : in secunda, parabolam non intellectam esse Evangelista dicit, ibi, v. 6 : " Hoc proverbium dixit eis Jesus, etc. " In tertia, parabolam aptando de se intelligendam dicit esse, ibi, v. 7 : " Amen, amen dico vobis, quia ego sum ostium ovium. "

Parabola autem quam proponit est de vero pastore. Et hunc tripliciter describit in prima parte, scilicet, ab introitu, ab officio, et ab exemplo quod ostendit in opere. Secundum est ibi, v. 3 : " Et proprias oves vocat nominatim. " Tertium est ibi, v. 4 : " Et cum proprias oves emiserit, etc. "

In primo dicit quatuor, scilicet, proprietatem turis per ostium non intrantis, proprietatem pastoris per ostium intrantis, proprietatem ostiarii introducentis, et proprietatem ovium existentium in penetralibus ovilis. Et haec per ordinem plana sunt in littera.

In primo horum per tria describit furem per ostium non intrantem, et his tribus in sermone praemittit modo suo confirmationem.

Dicit ergo :

" Amen, amen dico vobis, etc. "

" Amen, amen, " hoo est, vere, vere : quia veritate sermonis, et veritate similitudinis. Quae duae veritates tanguntur, Proverb. I, 6 : Animadvertet parabolam et interpretationem. Ecce veritas similitudinis. Verba sapientum et aenigmata eorum. Ecce veritas sermonis.

" Dico vobis, " qui ad ostium sermonis sicut caeci Sodomitae venire non vultis.

0 Qui non intrat per ostium. "

Quia sicut per ostium intratur in domum, ita per principia cujuslibet veritatis intratur in scientiam veritatis illius, et per principia fidei intratur in scientiam fidei, quae est de credibilibus : sicut sunt articuli fidei. Cantio.VIII, 9 : Si

ostium est, compingamus illud tabulis cedrinis, hoc est, principiis imputribilis veritatis, quae numquam excidunt: quia cedrus est imputribilis. Ideo praecepit Dominus, Exod, xii, 7 : Sument de sanguine ejus, scilicet agni, et ponent super utrumque postem, et in superliminaribus domorum in quibus comedent illum. Quia principia fidei sunt de passione, et superliminaria sunt de deitate : quia fere omnia principia fidei sunt (per quae vere intratur in Christianam religionem) vel de passione, vel de deitate Christi. Deuter.VI, 9 : Scribes ea, scilicet mandata, in limine et ostiis domus tuae. Quia observatio mandatorum nulla est quae non principiis fidei confirmatur.

" In ovile ovium. "

Ovile est septa religionis Christianae. Istae sunt enim caulae in quibus patrum greges conservabantur. GenesXXIX, 7 : Adhuc multum diei superest, neque est tempus ut reducantur ad caulas greges. Ista etiam ovilia dicuntur sedes in quibus accubare habent greges. Ezechiel. xxxiv, 15 : Pascam oves in cunctis sedibus terrae. Hoc est ovile commune, et quaelibet Ecclesia est ovile particulare ovium. Ezechiel.XXXIV, 31 : Vos autem, greges mei, greges pascuae meae, homines estis: et ego Dominus Deus vester. Psal. XCIV, 7 : Ipse est Dominus Deus noster, et nos populus pascuae ejus, et oves manus ejus. Hoc ergo est veritatis ostium, hoc ovile : et istae sunt oves, sicut diximus.

" Qui ergo non intrat, " ille est qui per principia religionis Christianae non venit. Per principia veritatis non venit haereticus. Per principia autem gratiae non venit simoniacus. Per principia autem libertatis non venit ille qui potenter aut armatis precibus est intrusus. Per principia simplicitatis non venit dolosus.

De primo dicitur, ad Titum, III, 10 et 11 : Haereticum hominem, post primam et secundam correptionem, devita, sciensquia subversus est qui ejusmodi est, et delinquit, cum sit proprio judicio condemnatus.

De secundo dicitur, II Machab.IV, 7 et 8 : Ambiebat Jason, frater Oniae, summum sacerdotium : adito rege, promittens ei, etc.

De tertio dicitur, 1 Machab.IX, 54 et seq., de Alcimo, qui potestate regali se voluit intrudere, et condemnatus est a Deo et sanctis.

De dolosis autem qui dolis volunt se ingerere dicitur, Numer.XVI, 1 et seq., de Core, Dathan et Abiron, quos propter peccatum ambitionis, vivos terra absorbuit. Matth. vii, 15 : Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces.

De simoniacis autem dicitur, Act. viii, 8 et seq., de Simone, et IV Regum, v, 20 et seq., de Giezi, et II Machab.IV, 7 et seq., de Jasone.

Hi ergo sunt qui non intrant per ostia veritatis, gratuitatis, libertatis, et simplicis bonitatis Ecclesiasticae. Hoc est ergo quod dicit : " Qui non intrat per ostium in ovile ovium. "

Sed quia saepe tales intra ovile inveniuntur, ideo determinat unde se imponunt, dicens : " Sed ascendit aliunde. "

Ovile autem ovium, ut diximus, commune quidem est, et est, ut etiam diximus, Ecclesia Catholica sub uno pastore Christo. Ecclesiae autem congregationes particulares continentes, sunt etiam ovilia et caulae ovium : sicut conventus religiosorum, Ecclesiae conventuales, et cathedrales, et parochiae : in quibus fecit Deus accubare oves suas, hoc est, fideles simplices, et mansuetos, subjectos et humiles.

Hoc autem ovile conficitur ex septem, si utile debeat esse ovibus, scilicet, quod sit molle stramento ad accubandum, mundum ad quiescendum, calidum ad fovendum, firmum ad defendendum, pabulosum ad nutriendum, et largum ad recipiendum, et adunatum ad congre-

gandum. Molle autem est per Praelatorum mansuetudinem, mundum per castitatem, calidum per charitatem, firmum per fortitudinem, pabulosum per verbi Dei eruditionem, largum per temporalium liberam distributionem, adunatum autem per unanimitatem.

De mansuetudine dicit summus opilio, Matth.XI, 29 : Discite a me, quia mitis sum et humilis corde, etc. Ad Galat.VI, 1 : Instruite illum in spiritu lenitatis. Non talem causam habuerunt illi de quibus dicitur, Ezechiel.XXXIV, 4 et 5 : Cum austeritate imperabatis eis, et cum potentia. Et dispersi sunt oves meae. Actuum, xv, 10 : Nunc ergo quid tentatis Deum, imponere jugum super cervices discipulorum, quod neque patres vestri neque nos portare potuimus ? Talis fuit Roboam, III Regum, XII, 14, qui dixit: Pater meus aggravavit jugum vestrum, ego autem addam jugo vestro : pater meus cecidit vos flagellis, ego autem caedam vos scorpionibus. Tales sunt proclivi ad paenas infligendas, proni ad sententias promulgandas.

De munditia castitatis dicitur, Levit. XIX, 2 : Sancti estote, quia ego sanctus sum. Exod.XXXI, 13 : Qui sanctifico vos. Ambrosius dicit, quod Praelatus castitatis polleat vigore. Ad Hebr. vii, 26 : Talis decebat ut nobis esset Pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, et excelsior caelis factus. Tales non fuerunt de quibus dicitur, II Machab.VI, 4 : Nam templum luxuria et comessationibus Gentium erat plenum, et scortantium cum meretricibus, sacratisque aedibus mulieres se ultro ingerebant, intro ferentes ea quae non licebat, hoc est, carnales immunditias.

De calore charitatis dicitur, Joan.XXI, 15, cum Dominus committeret oves Petro, ante quaerebat : Simon Joannis, diligis me ? Et ter quaerit, ut cognoscat dilectionem pastoris ovium, et dilectionem ovium, et dilectionem decoris ovium Psal. xxv, 8 : Domine, dilexi decorem domus tuae. Unde summus pa- stor omnibus quibus oves committit sive greges, dicit, Joan. xiii, 35 : In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem. Tales non sunt aegyptii pastores, hoc est, saeculares. De quibus dicitur, Genes. xlvi, 34 : Quia detestantur aegyptii omnes pastores ovium.

De firmitate per fortitudinem quod non rumpatur a lupis, hoc est, tyrannis, Joan, x, 11 : Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis. Isa. XXVI, 1 : Urbs fortitudinis nostrae Sion : salvator ponetur in ea murus, et antemurale, hoc est, sollicita custodia mandatorum pro muro, et observatio consiliorum pro antemurali Matth, vii, 24 : Assimilabitur viro sapienti, qui aedificavit domum suam supra petram. Psal. xc, 1 : In protectione Dei caeli commorabitur. Tales non sunt eorum causae quas quilibet ventus exsufflat, et in tentatione quaelibet inundatio subvertit in tribulatione. Matth.VII, 27 : Et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina illius magna.

De pabulositate eruditionis dicitur, Genes.XXIV, 25 : Palearum et faeni plurimum est apud nos, et locus spatiosus ad manendum. Palea de qua granum excutitur est scientia litterarum Scripturae. Foenum autem viride est doctrina moralis, virens in virtutum doctrina : et illa est bona caula. Ezechiel.XXXIV, 14 : In pascuis uberrimis pascam eos. Est autem pabulum ovium si proficere debeat sale condiendum, quod sapientiam gratiae significat. Ad Coloss.IV, 6 : Sermo vester in gratia sale sit conditus. Talis non fuit qui, Isa. III, 7, dixit: Non sum medicus, et in domo mea non est panis neque vestimentum. Hic enim nec industriam habet curandi oves, nec pabulum habet, nec habet vestimentum sive indumentum unde calefaciat oves.

Largum autem est per temporalium distributionem. Largitas autem haec est per amplam animi quamdam largita-

tem ad dandum. II ad Corinth.IX, 7 : Hilarem enim datorem diligit Deus. Ad Hebr. xiii, 3 : Sint mores sine avaritia, contenti praesentibus : ipse enim dicit : Non te deseram, neque derelinquam . Tob. IV, 9 : Si multum tibi fuerit, abundanter tribue : si exiguum tibi fuerit, etiam exiguum libenter impertiri stude. Et haec largitas gignatur, Isa. xlix, 20 : Adhuc dicent in auribus tuis filii sterilitatis tuae : Angustus est mihi locus, fac spatium mihi ut habitem. Ibidem, liv, 2 : Dilata locum tentorii tui, ''etc. Sic enim largum ovile multas recipit oves, et non est aliqua quae ad caulas Ecclesiae non reducatur.

De adunatione autem et compaginatione unanimitatis, in qua oves congregentur dicit Psalmista, Psal. cxxxii, 1 : Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum. Item, Psal. liv, 15 : In domo Dei ambulavimus eum consensu. Judith, VI, 14 : Unanimes preces suas Domino effuderunt. Et ideo unum ovile est, et unus pastor. Schismatici autem et hi qui procurant dissensiones, istam compaginationem scindunt ovilis. I ad Corinth, i, 10 : Obsecro vos, fratres, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata. Sic ergo construitur ovile.

Sic ergo qui non intrat per ostium in ovile " ovium, " non equorum, non haedorum, non vaccarum. Equus enim non habet intellectum : quia superbum est animal, et ambitio excaecat eum, ut dicit Gregorius, Psal. XXXI, 9 : Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. Mulus autem et equus signant duo genera hominum in caulis Ecclesiae non collocandorum. Equus superbum animal est ex genere : mulus autem superbum animal est ex altero parente. Et ideo equus significat eum qui se effert ex dignitate propria : mulus autem eum qui se effert ex dignitate aliena sibi conjuncta. Asini etiam sunt sine sensu nul- lum spiritualem sensum habentes : et isti sunt animales. I ad Corinth.II, 14 : Animalis homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei : stultitia enim est illi, etc. Canes etiam sunt detractores et latratores in quemlibet: quos etiam Deus in caulas suas non congregat. Apocal.XXII, 15 : Foris canes, et venefici, et impudici, etc. Sic etiam porci immundi per luxuriam a caulis Dei excluduntur, et daemonibus traduntur.

Sed oves intra caulas Dei recipiuntur. Ovis enim simplex est animal, mansuetum, subjectum, non reclamans ad omne quod fit ei, utile lana, carne, et lacte, intestinis, et fimo. De simplicitate quidem dicitur, Psal. XCIV, 7 : Nos populus pascuae ejus, et oves manus ejus, hoc est, simplices ad obediendum. De mansuetudine et patentia, Jerem.XI, 19 : Ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam. Subjectum est, quia non contendit de praelatione, sed obedit in omnibus. Ad Hebr.XIII, 17 : Obedite praepositis vestris, et subjacete illis : ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri. Non reclamans, et hoc fit per patientiam. Isaiae, LIII, 7 : Sicut ovis ad occisionem ducetur, et sicut agnus coram tondente se obmutescet. De utilitate, Ezechiel.XXXIV, 3 : Lac comedebatis, et lanis operiebamini, et quod crassum erat occidebatis : gregem autem meum non pascebatis. De utilitate intestinorum et fimi. Intestina quidem sunt opera misericordiae quae prosunt pauperibus. Job, xxx, 25 : Compatiebatur anima mea pauperi. Sunt etiam utilia ad devotionem in oratione. Psal. cii, 1 : Benedic, anima mea, Domino, et omnia quae intra me sunt nomini sancto ejus. Fimus etiam prodest, quando peccatorum consideratio, et incendit devotionem ad remittendum, et humiliat paenitenlem. Unde, Job, II, 8 : Testa saniem radebat, sedens in sterquilinio. Quia sanies, scilicet consideratio peccatorum

valet ad humiliationem et ad virtutis confirmationem, quae per testam signatur. Sic ergo fideles sunt oves. Alibi autem super Lucam et Matthaeum de hac materia plura sunt notata .

Hoc est ergo quod dicit: " In ovile ovium. "

" Sed ascendit aliunde. "

Quidam enim sunt qui desuper descendunt : quidam autem qui parietem irrumpunt : quidam autem qui fundamenta suffodiunt ad intrandum. Desuper ascendunt ambitiosi cum Lucifero : parietem irrumpunt avari cum Simone mago : fundamenta suffodiunt haeretici cum Ario.

Ascendit autem aliunde, qui timet ostium veritatis : et ideo scalas parat ambitionis. II Machab.IV, 7 : Ambiebat Jason, frater Oniae, summum sacerdotium. Isa. XIV, 13 : In caelum conscendam, super astra Dei exaltabo solium meum. Putabat enim iste de summo tecto, quod caelum est, in caulas ovium cadere. I Machab.VII, 5 : Venerunt ad regem Demetrium viri iniqui et impii ex Israel, et Alcimus, dux eorum, qui volebat fieri sacerdos. Isti sunt ambitiosi, qui per saecularem ambitionem, Ecclesiasticam se putant habere dignitatem.

Parietem autem irrumpunt, qui ad se partes Capitulorum per pecuniam convertunt. II ad Timoth. iii, 6 : Ex his sunt qui penetrant domos. Non enim domos penetrarent nisi parietes effoderent. IV Regum, v, 20, dicebat Giezi : Vivit Dominus! quia curram post eum, et accipiam ab eo aliquid. Semper enim aliquid accipere quaerit, qui per avaritiam introducere quaerit aliquem.

Suffodit autem fundamentum, qui perversum jus introducit, et allegat pravam consuetudinem : et maxime qui secun- dum fidem Catholicam et statuta patrum non intrat. Osee,VII, 1 : Fur ingressus est spolians, latrunculus foris. Fur enim parietem subvertit.

Horum ergo omnium alius dignitatem Ecclesiasticam emit, sicut Simon magus et Jason. De Simone, Act. VIII, 1 et seq. De Jasone, II Machah. IV, 7 et seq. Alius vendit, sicut Giezi, IV Regum, v, 20 et seq. Alius rapit, sicut Alcimus,

I Machab.VII, 5 et seq. Alius praesumit, sicut Core, Dathan et Abiron, Numer. XVI, 1 et seq. Alius usurpat, sicut Ozias,

II Paralip.XXVI,16 et seq., ubi legitur, quod Ozias usurpavit sibi officium sacerdotum, et lepra percussus est.

Hoc est ergo quod dicit : " Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde. "

" Ille fur est et latro. "

Fur et latro in hoc differunt, quod fur est, sicut dicit Labeo, qui in furno, hoc est, in nigro, hoc est, in tenebris, ignorantibus hominibus, alienam rem contrectat invito domino. Latro autem est qui violentiam infert et manifeste contrectat invito domino. Et ideo fur est qui ovile suffodit, et oves, et utilitatem ovium, clam invito domino contrectat. Et iste est occultus et subdolus vel hypocrita, vel haereticus : quia uterque clam oves et utilitatem ovium furatur. Isa. I, 23 : Principes tui infideles, socii furum. Omnes diligunt munera, sequuntur retributiones. Latro autem est qui violentiam iacit ut rapiat. Et tales sunt qui potenter volunt se intrudere. Unde conqueritur Christus, Job, XIX, 12 : Obsederunt in gyro tabernaculum meum. Et praemisit : Simul venerunt latrones ejus, et fecerunt sibi viam per me : quia semper in electionibus tales cum complicibus congregantur, et vias sibi ad obtinendum patrimonium Christi

faciunt: et in gyro obsident, quod non est qui audeat loqui, vel velit pro Ecclesiastica libertate. Proverb.XXIII, 28 : Insidiatur in via quasi latro, et quos incautos . viderit, interficiet. Qui ergo per ostium non intrant, vel dolo suffodiunt, vel violentia irrumpunt, vel ab ambitione ascendunt aliunde. Et hoc est quod dicit : " Ille fur est et latro. "

Sic ergo descriptus est fur et latro : quia per ostium non intrat, quia aliunde ascendit, quia vel occulte vel manifeste ipse se intrudit.

" Qui autem intrat per ostium, pastor est ovium. "

Tangit hic proprietatem pastoris per ostium intrantis.

Et dicit duo, scilicet, introitum, et pastorem verum.

De primo dicit : " Qui intrat per ostium. " Ostium (sicut diximus) est introitus in Catholicam vitam, et regimen, et dignitatem. Introitus autem iste est veritatis, libertatis, gratuitae bonitatis, et simplicitatis, sicut diximus. Et qui omnibus his modis intrat, est verus pastor. Intrat autem ostium veritatis per Catholicam fidem, intrat ostium libertatis per supernam vocationem, intrat ostium gratuitae bonitatis quando nulli propter hoc facit aliquam promissionem, et intrat ostium simplicitatis per hoc quod non obtinet per aliquam dolositatem.

De primo dicitur, Matth.XXIV, 45 : Fidelis servus et prudens, quem constituit dominus super familiam suam. Eccli. xlv, 4 : In fide et lenitate ipsius sanctum fecit illum, et elegit ipsum ex omni carne.

De libertate, quod scilicet solo vocante, Deo eligatur, ad Hebr. v, 4 : Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo, tamquam Aaron.

De hoc quod nulli aliquam promissionem facit, Matth. x, 8 : Gratis accepistis, graiis date. Act. viii, 20 : Pe-cunia tua tecum sit in perditionem, quoniam donum Dei existimasti possideri pecunia.

De simplicitate, I Petri, v, 3 : Neque ut dominantes in cleris, sed forma facti gregis ex animo. II ad Corinth.IV, 2 : Abdicamus occulta dedecoris, non ambulantes in astutia, neque adulterantes verbum Dei, sed in manifestatione veritatis commendantes nosmetipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo. Haec signata sunt, Numer.XVII, 8, ubi electus est Aaron ad signum virgae florentis et fructificantis. Dicit enim sic : Turgentibus gemmis eruperant flores,qui, foliis dilatatis, in amygdalus deformati sunt. Virga enim vitae signat rectitudinem : viror virgae, virtutem : frondes, eloquentiam : flores, opinionem : fructus, bonorum operum fertilitatem. Quod autem in tabernaculo virga fronduit, signat horum omnium haustum per contemplationem. Et talis intrat per ostium Christum, quod ostium est veritatis, et libertatis, et gratuitae bonitatis, et simplicitatis. Si autem aliter quis intraverit, dicetur ei illud Matthaei, xxii, 12 : Amice, quomodo huc intrasti non hahens vestem nuptialem ? et ejicietur extra oves in tenebras exteriores. Hic ergo qui sic intrat,

" Pastor est ovium. "

Pastor est autem ab industria pascendi, ab audacia lupum excludendi, ab instrumentis officii pastoralis, a sollicitudine custodiendi, a virtute oves congregandi, et a debito Domino ovium oves reddendi.

Industria autem est in hoc, quod oves sanas conservet, infirmas curet, steriles foecundet, foetas foveat, agnos levet, debiles portet, et omnibus competentia pascua procuret. De omnibus his simul dicitur, Genes. xlvii, 6 : Quod si nosti in eis esse viros industrios, constitue illos magistros pecorum meorum. Industria enim in omnibus his deprehenditur.

De conservatione quidem dicilur, Act. xx 28 : Attendite vobis, et universo gregi in quo vos Spiritus sanctus posuit episcopos, regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo.

De curatione infirmorum, Ezechiel. xxxiv, 16 : Quod fuerat infirmum, consolidabo. Osee, XIV, 5 : Sanabo contritiones eorum, diligam eos spontanee, quia aversus est furor meus ab eis.

De faecundatione sterilium traditur ars, Genes. xxx, 37, ubi Jacob virgas populeas posuit in rivos et in canales, ut in adspectu earum conciperent: quas in aliquibus partibus aliquando decorticavit, quando voluit ut varios conciperent : aliquando non decorticavit, quando voluit quod conciperent unicolores foetus. Quae virgae ex natura amygdali, dulcedinem significant pastoris : ex rectitudine autem figurae, significant justitiam regiminis : quae aliquando decorticandae sunt ut interiora appareant. Quia aliquando propter aedificationem, fidei et confirmationem et consolationem, secreta conscientia Praelati sancti aperienda est, ut referat consolationes quas habet a Deo : sicut fecit Paulus, II ad Corinth.XI et XII. Aliquando autem propter humilitatem abscondenda. In conspectu autem talium exemplorum oves bonae concipiunt, etiamsi ante steriles fuerunt. Unde pastor Jacob dicit, Genes.XXXI, 38 : Viginti annis fui tecum : oves tuae et caprae steriles non fuerunt. Adhuc autem, merito istius industriae David se esse electum in pastorem gloriatur, Psal. lxxvii, 70 et 71 : Elegit David, servum suum, et sustulit eum de gregibus ovium : de post foetantes accepit eum : pascere Jacob, servum suum, etc.

Foetas etiam debet scire fovere et supportare, ne pondere concepti lassentur. Genes. xxxiii, 13 : Nosti quod parvulos habeam teneros, et oves et boves fallas, mecum, quas si plus in ambulando fecero laborare, morientur una diecuncti greges. Isa. xl, 11 : Foetas ipse portabit.

Agnos autem novellos quos oves pariunt, levet. Isa. xl, 11 : In brachio suo congregabit agnos, et in sinu suo levabit. Quia incipientibus, et in conversione recumbentibus, sinum misericordiae et consolationis debet aperire. I ad Corinth. iii, 2 : Tamquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam. Ad Galat.IV, 19 : Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis.

Debiles autem debet portare ne deficiant : unde Dominus, Ezechiel.XXXIV, 4, malis Praelatis et pastoribus improperat, dicens : Quod confractum est non alligastis, etc. Econtra de se pastore dicit, Psal. cxlvi, 3 : Qui sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.

De industria etiam est, quod omnibus competentia pascua procuret. In competentibus enim pascuis non moriuntur. Haec autem pascua sunt sana doctrina et exempla. Unde Paulus, ad Titum, I, 7 et seq., describens pastorem animarum Episcopum, dicit : Oportet eum esse... continentem, amplectentem eum qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem, ut potens sit exhortari in doctrina sana et eos qui contradicunt arguere. EzechielL.XXXIV, 14 : In pascuis uberrimis pascam eos, in montibus IsraeJ, hoc est, in doctrina uberrima, cresente in montibus, hoc est, in Praelatis domus Dei. Tali ergo industria pastor debet pascere. Psal. lxxvii, 72 : Pavit eos in innocentia cordis sui, et in intellectibus manuum suarum deduxit eos.

Audaciam etiam et virtutem arcendi lupum, pastor debet habere, hoc est, tyrannos destruentes fideles de Ecclesia. I Regum, XVII, 34 et 35 : Pascebat servus tuus patris sui gregem, et veniebat leo vet ursus, et tollebat arietem de medio gregis : et persequebar eos, et percutiebam, eruebamque de ore eorum : et illi consurgebant adversum me, et apprehendebam mentum eorum, et suffoca-

bam, interficiebamque eos. Leo enim est tyrannus opprimens. Ursus tyrannus est dulcedinem consolationis pauperum ex ipsis sugens. Lupus autem est praedo diripiens. Job, XXIX, 17 : Conterebam molas iniqui, et de dentibus ejus auferebam praedam. Haec enim facit bonus pastor. Malus autem permittit diripere : et timens tacet, neque procedit contra tyrannum. Et de hac proprietate pastoris laudatur Elias, Eccli. xlviii, 13 : In diebus suis non pertimuit principem, et potentia nemo vicit illum. . Cognoscitur etiam pastor ab instrumentis officii pastoralis, scilicet, a pera pastoris, a funda, a baculo, a cane. His enim minat gregem. Pera est receptaculum lapidum limpidorum : et haec pera est cor per soliditatem limpidae veritatis auctoritatum Scripturae. Unde, I Regum, XVII, 40 : Elegit sibi David quinque limpidissimos lapides de torrente, et misit eos in peram pastoralem. Qui lapides sunt quinque quae Scriptura docet, scilicet, veritatem in credendis, virtutem in faciendis, desiderium in appetendis, timorem in paenis et judiciis divinis, et confirmationem in patrum exemplis.

Funda autem est ratio circum ducens et dirigens lapidem in caput hostis. Judicum, xx, 16 : Sic fundis lapides ad certum jacientes, ut capillum quoque possent percutere, et nequaquam in alteram partem ictus lapidis deferretur.

Baculus autem pastoralis est supra ad modum unci curvus, ut attrahat omne quod capit : in medio autem rectus, ut regat: et in imo acutus, ut scilicet subjacentia pungat. Unde versus :

Attrahe per primum, medio rege, punge per

[imum.

Exod. xii, 11 : Tenentes baculos inmanibus, hoc est, vitae rectitudinem in virtute. Uncum attrahentem in affatus dulcedine : ut omnes trahat dulcedine consolationis suae. Cantic.I, 3 :

Trahe me, post te curremus in odorem unguentorum tuorum. Jacentibus autem in imo peccatorum sit timor, quasi ab ipso confodiendi. II Regum, XXII, 6 et 7 : Praevaricatores quasi spinae evelletur universi, quae non tolluntur manibus : et si quis tangere voluerit eas, armabitur ferro et ligno lanceato, igneque succensae comburentur usque ad nihilum. Quia tales debet pastor pungere, et igne zeli et charitatis comburere. I Regum, XXVI, 8 : Conclusit Deus inimicum tuum hodie in manus tuas: nunc ergo perfodiam eum lancea in terra, semel, et secundo opus non erit. Tantum enim timorem debet incutere quod secundo ad peccatum non audeat redire.

Canis autem quem habet pastor, minister est et adjutor : in quo fit latratus praedicationis, morsus lupi, et medicina poenitentis. De primo, Isa. lvi, 10 : Canes muti non valentes latrare. De secundo, in Psalmo lxvii, 24 : Lingua canum tuorum ex inimicis, ab ipso. Latrant enim isti contra.inimicos. Luc. XVI, 21 : Sedet canes veniebant, et lingebant ulcera ejus. His ergo instrumentis cognoscitur.

Sunt autem econtra vasa pastoris stulti. Zachar.XI,15 : Adhuc sume tibi vasa pastoris stulti. Hic enim lupum pro cane habet adjutorem, securim mactandi pro baculo, saccum pro pera ad reponendum pecuniam qua vendit oves, mendacii promissiones pro lapidibus, irrationabilem vitam et doctrinam pro funda : et ideo sub isto grex perit.

Sollicitudo autem custodiendi attenditur in hoc quod nulla difficultate vel tempestate repellitur ab ovibus. Genes. XXXI, 40 : Die noctuque aestu urebar, et gelu, fugiebatque somnus ab oculis meis. II ad Timoth. II, 15 : Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis. Talis pastor fuit Paulus, II ad Corinth.XI, 28 et 29 : Instantia mea quotidiana, sollicitudo om-

nium ecclesiarum. Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror ?

Virtus autem Congregandi oves attenditur in hoc quod continuo oves a dissensione et a schismatibus revocet ad unitatem, modo Pauli, qui dicit, I ad Corinth.I, 10 : Obsecro vos, fratres, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata : sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem scientia. Act. IV, 32 : Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una. Sic enim non scissa, sed integra fuit tunica Christi . Pastor autem qui sic oves non congregat, est debilis et claudus, et discurrunt oves ab ipso. Unde Ptolomaeus Philosophus in Proverbiis dicit : " Qui extendit scientiam suam ultra industriam, quae in ipso est, est sicut pastor debilis cum multis ovibus. "

Attenditur etiam pastor a debito, quo se scit obligatum ad oves, ad numerum reddendum Domino ovium. Jerem. xxxiii, 13 : Adhuc transibunt greges ad manum numerantis. Ezechiel.XXXIV, 10 : Ecce ego ipse super pastores : requiram gregem meum de manu eorum. Genes, XXXI, 39 : Quidquid furto peribat, a me exigebas. Ista enim cogitatio diligenter facit omni tempore greges custodiri : quia cura Domini de manu eorum singulas oves requiret.

Qui ergo sic intrat per ostium, pastor est ovium. Oves enim inter omnia animalia, pastore plus indigent : quia nec virtus est in eis qua se defendant, nec arma unde repugnent, nec velocitas unde fugiant, nec industria unde se abscondant : sicut in multis animalibus. Et ita est in plebe Domini simplici. Nullius enim virtutis sunt simplices in vigore, nullius armaturae in studiis, nullius velocitatis in ingenio naturali, nec industriae in abscondendo se a diripientibus. Et ideo negligentia pastoris nimis damnabilis est ovibus. Ezechiel.XXXIV, 5 et 6 : Disper-sae sunt oves meae, eo quod non esset pastor : et factae sunt in devorationem omnium bestiarum agri, et dispersae sunt, ideo, supple, quia non erat defensor. Erraverunt greges mei in cunctis montibus, eo quod non esset ductor, id est doctor.

" Huic ostiarius aperit. "

Tangit hic proprietatem ostiarii aperientis, ut dicit Glossa. Ostiarius est triplex : exemplo, doctrina, et inspiratione. Christus quidem exemplo, Scriptura doctrina, et inspiratione Spiritus sanctus, qui per inspirationem docet omnem veritatem. Isti enim sunt ostiarii Ecclesiae. Christus enim dat claves, hoc est, ligandi et solvendi potestatem ad aperiendum. Matth.XVI, 19 : Tibi dabo claves regni caelorum. Isa. XXII, 22 : Dabo clavem domus David super humerum ejus : et aperiet, et non erit qui claudat: et claudet, et non erit qui aperiat. Scriptura autem docet claves volvere et seras reserare. Unde etiam una clavium est auctoritas discernendi, quae est scientia. Luc. XI, 52.: Tulistis clavem scientiae : ipsi non introistis, et eos qui introibant prohibuistis. Unde litteratis praecepit Dominus, Isa. XXVI, 2 : Aperite portas, et ingrediatur gens justa, custodiens veritatem. Alii enim per clavem scientiae sunt excludendi. Spiritus autem sanctus dignitatem et idoneitatem confert ad intromittendum : sicut janitor fidelis cui custodia rerum committitur. Luc. XII, 42 : Quis, putas, est fidelis dispensator, et prudens, quem constituit dominus supra familiam suam ? Numer.XII, 7 : Servus meus Moyses, qui in omni domo mea fidelissimus est. Iste perfectus Spiritu sancto claviger est Domini.

Talis ergo " ostiarius, " exemplo Christi, doctrina Scripturae, et dignitate

Spiritus sancti, " aperit " tali pastori. Aperit autem ostium humile, ad quod superbi impingunt. I Regum, XXI, 13 : Impingebat in ostia portae. Aperit ostium parvum, per quod avari, divites, gibbosi, non possunt intrare. Matth.XIX, 24 : Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum caelorum. Est ostium arctum ac parvum : et ideo lati in luxu mundano, ipsum non inveniunt. Matth.VII, 14 : Quam angusta porta, et arcta via est, quae ducit ad vitam ! et pauci sunt qui inveniunt eam.

Sic ergo " ostiarius aperit " vero pastori humili, ut non impingat. Jacobi, IV, 6 : Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Pauperi paupertate spiritus, ut non constringatur. Matth. XIX, 27 : Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te. Arctum et angustum in via constricta, ut constrictum in vita suscipiat, et alios repellat. Matth.XI, 8 : Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt: in quibus magnae et amplae sunt valvae.

" Et oves vocem ejus audiunt. "

Haec enim vox ex consuetudine est eis cognita, dulcedine amica, discretione intellecta, et utilitate grata.

Quartum est in quo describit bonum pastorem a proprietatibus ovium in penetrabilibus ovilis existentium. Et hoc est quod dicit : " Et oves vocem ejus audiunt. " Haec enim vox, etc, ut supra.

Pastoris enim vox consueta est ovibus, quia semper est inter eas. De primo, Eccli. xlv, 10 et 11 : Cinxit illum tintinnabulis aureis plurimis Jn gyro: dare sonitum in incessu suo, auditum facere sonitum in templo. Tinlinnabulum enim est vox praedicationis ad oves, et laudis ad Deum. In gyro autem sunt tintinnabula : quia frequenter circuit insonans ovibus vocem suam. Psal. XXVI, 6 : Circuivi, et immolavi in tabernaculo ejushostiam vociferationis. Et ideo dicuntur plurima, et frequentem sonum facientia in templo Domini.

Haec vox est amica ovibus dulcedine, quia singulorum corda alloquitur ad aedificationem et consolationem. lsa. xl, 2 : Loquimini ad cor Jerusalem, et aduocate eam. Cantic.II, 14 : Sonet vox tua in auribus meis : vox enim tua dulcis. Ibidem, IV, 11 : Favus distillans labia tua, sponsa : mel et lac sub lingua tua. Psal. CXVIII, 103 : Quam dulcia faucibus meis eloquia tua ! Super mel ori meo. .

Haec vox est intellecta per discretionem. II Esdrae, viii, 8 : Legerunt distincte et aperte ad intelligendum. Daniel. x, 1 : Intellexit sermonem.

Haec vox est utilitate grata. Psal. xliv, 3 : Diffusa est gratia in labiis tuis. I ad Corinth.XIV, 12 : Qui aemulatores estis spirituum, ad aedificationem Ecclesiae quaerite ut abundetis. Ad aedificationem Ecclesiae abundat qui utiliter omnes aedificat ex gratia quam recepit a Spiritu sancto.

Sic ergo " vocem ejus audiunt " oves cum aviditate. Propter quod etiam fistula et tibia canentes describuntur pastores : quia in talibus musicis oves et libentiua pascuntur, et melius convenit eis pastus. Psal. CL, 5 : Laudate eum in cymbalis bene sonantibus : laudate eum in cymbalis jubilationis.

Iste autem est verus pastor ab introitu sic descriptus.

" Et proprias oves vocat nominatim, et educit eas. "

Hic describit eum ab officio quadrupliciter : a possessionis proprietate, a discreta ovium nominatione, a vocatione, et ab eductione.

A possessionis proprietate, cum dicit: " Proprias oves. " Suae enim sunt et creatione, et emptione, et laboris in pastu impensione. De creatione, Job, i, 3 : Fuit possessio ejus septem millia ovium. Septem enim millia, sunt septem genera

perfectorum simplicium. Hos enim perficit substantiae naturalis creatione, substantiae naturalis dispositione in ordine partium corporis sub anima, et animalitatis sub ratione, et rationis sub intellectu, et intellectus sub Deo : in ordinatione per dispositionem : in ornatu per dona naturalium virtutum, per ornatorum perfectionem, per acquisita et acquisitorum consummationem, per gratiam infusam. Et sic millenarius est numerus perfectus in omnibus istis : quia surgit ex denario praeceptorum, reductus in quadratum virtutum cardinalium, et in cubum bonorum operum, ut dicit Hieronymus. Et sic creationis perficiendo opus, suas facit oves.

Emptione autem suae sunt. I Petri, I, 18 et 19 : Non corruptibilibus auro vel argento redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis, sed pretioso sanguine quasi agni immaculati Christi. Sic enim agnus redemit, id est, reemit oves : quia Christus innocens Patri reconciliavit peccatores.

Laboris etiam impensione suae sunt, sicut dicitur in PsalmoXCIV, 7 : Nos populus pascuae ejus, et oves mdntts ejus, hoc est, laborum ejus. Genes.XXXI, 41 : Per viginti annos in domo tua servivi tibi, quatuordecim pro filiabus, et sex pro gregibus tuis. Sex enim dies ad laborem pertinentes, signant laborem curae pastoralis praesentem : septima autem, quies est et receptio laborum. Sic ergo dicit : " Et proprias oves. " " Vocat. " Vocat enim semper bonus pastor, et clamat ovibus. Proverlf. I, 20 : Sapientia foris praedicat: in plateis dat vocem suam. Et ideo etiam pastores cum cornibus sonant, convocanles oves. Osee, viii, 1 : In gutture tuo sit tuba. Haec enim tuba sonus est exhortationis. Psal. xcvii, 6 : Voce tubae corneae. Ideo praeceptum est, Levit, xxv, 9, quod buccina sive cornibus arietinis clangant : quia aries est dux gregis, et pastori competit. Et cornu quidem durum est, sed tamen flexibile, et auctoritatem signat pastoris : rigidam quidem per justitiam, sed tamen flexibilem per misericordiam. Vocat autem " nominatim, " quod signat gratiam familiaritatis ad quamlibet ovem: ut ex familiaritate unicuique det ausum ad se veniendi. Exod.XXXIII, 12 : Novi te ex nomine, et invenisti gratiam coram me. Psal. cxlvi, 4 : Qui numerat multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina vocat.

" Et educit eas. "

Educit autem eas, ut dicit Glossa, de aegypto, quae est maeror et tenebrae, in regnum et doctrinae suae lumen. Ex moerore ergo servitutis in regnum libertatis, et de tenebris erroris ad lumen veritatis. Michaeae, VI, 4 : Eduxi te de terra aegypti, et de domo servientium liberavi te, et misi ante faciem tuam Moysen, et Aaron, et Mariam. Moyses in signum operum, et operibus magnarum virtutum pastor oves educit. Aaron, montanus : quia altissimis praedicationibus educit. Maria, illuminatrix : quia clarissimas illuminationes ostendit. Deuter. xxxii, 12 : Dominus solus dux ejus fuit: et non erat cum eo deus alienus. Jerem, xxxii, 21 : Et eduxisti populum tuum Israel de terra aegypti, etc. Sic, Exod, III, 1, eductum gregem minavit Moyses ad interiora deserti, ubi mundus non habitat cum spectaculis et pompis suis. Jerem. xxiii, 8 : Eduxit et adduxit semen domus Israel de terra Aquilonis, quae est terra frigida et tenebrosa per algorem charitatis, et privationem divini luminis. Psal. lxxvii, 53 : Eduxit eos in spe, et non timuerunt, spem in tanto pastore ponentes. Ezechiel, xxxiv, 31 : Vos autem, greges mei, oves pascuae meae, homines estis : et ego Dominus Deus vester.

Ecce pastoris officium.

" Et cum proprias oves emiserit, ante eas vadit: et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem ejus. "

Hic tangit boni pastoris exemplum dupliciter : in se, et in opposito.

In se in quatuor : in emissione, in praecessione, in ovium insecutione, in vocis ejus ab ovibus cognitione.

De emissione dicit : " Cum proprias oves emiserit, " scilicet de carcere peccati ad libertatem gratiae, de tenebris ignorantiae ad lumen vitae, de stabulo contemplationis ad exercitium virtutis. De prima et secunda emissione, Isa. xlix, 9 : Ut diceres his qui vincti sunt : Exite : et his qui in tenebris : Revelamini. Super vias pascentur, et in omnibus planis pascua eorum. Viae sunt mandata : plana vero sunt simplicia Scripturarum. De tertio egressu, Cantic.VII, 11 : Egrediamur in agrum, commoremur in villis. Ager enim ab agendo dictus, actionis signat exercitium : quando hoc quod haustum est in contemplatione veritatis, per exercitium ponitur in fructu virtutis, Sic ergo emittit oves proprias.

" Ante eas vadit, " per exemplum. Glossa : " Exemplum eis faciens quod docuit. " Vel, quando ad regnum iter faciens praecedit. De primo, Joan. xiii, 15 : Exemplum, dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis. Act. I, 1: Capit Jesus facere, et docere. Ad Roman. xv, 18 : Non audeo aliquid loqui eorum quae per me non efficit Christus. Sicut enim dicit Anselmus : " Homines plus adspiciunt ad opera exemplorum, quam ad doctrinam verborum. Plus enim creditur quod herbae salutiferae sunt quas comedit medicus, et venenosas esse dicit : quam quas dicit esse salubres, et vitat tamquam venenosas. " De praecessione autem ad regnum praecedit : quando per martyrium, vel desiderium dissolutionis, continuo parat iter gregi. Michaeae, ii, 13 : Ascendet pandens iter ante eos. Joan.XIV, 2 : Vado parare vobis locum. I ad Corinth. iv, 16 : Imitatores mei estote, sicut et ego Christi.

" Et oves illum sequuntur, " praecedentem exemplo et verbo. Daniel.III,41 : Sequimur te in toto corde : et timemus te, et quaerimus faciem tuam. Eccli, II, 12 : Quid est homo, ut sequi possit regem, factorem suum? Job, xxiii, 11 et 12 : Vestigia ejus secutus est pes meus : viam ejus custodivi, et non declinavi ex ea. A mandatis labiorum ejus non recessi.

" Quia sciunt vocem ejus. "

Hoc est quartum, quod agnitionem vocis habent sui pastoris : propter quod etiam agnus, ut supra diximus, ab agnoscendo dictus est: ut supra patuit. Agnoscunt autem vocem, quia verba ejus ra-. tionabilia de virtute, naturaliter sunt insita : de fide autem, super rationem sunt, sed non longe a ratione existentia. De primo, Jacobi, i, 21 : In mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras. De secundo, ad Roman. x, 8 : Prope est verbum in orel tuo, et in corde tuo : hoc est verbumi fidei, quod praedicamus. De utroque istorum, Act. xvii, 27 et 28 : Non longe ab unoquoque nostrum est. In ipso enim vivimus, et movemur, et sumus. Sciunt etiam vocem ejus quam continuo incorporando quasi repetendo, per hoc quod in voce ejus perseverant usque in finem. Ad Hebr.XII, 7 : In disciplina perseverate. Tamquam filiis vobis offert se Deus. Matth. x, 22, et XXIV, 13 : Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.

" Alienum autem non sequuntur, sed effugiunt ab eo, quia non noverunt vocem alienorum. "

His describit per oppositum.

Dicit autem quatuor, scilicet, quod contrarius bono pastori est alienus, quod non sequendus, quod fugiendus, quod in voce non noscendus.

Dicit ergo : " Alienum. " Glossa: " Alienus est in quo non est vox Christi, etiamsi bonus videatur: et iste est haere-

ficus habens typum pastoris, et non veritatem : et iste est alienus voce. Alienus autem vita est, qui non habet conformitatem in virtute cum Christo. " De primis dicitur, Proverb. v, 17 : Nec sint alieni participes tui. Psal. XVII, 46 : Filii alieni mentiti sunt mihi, filii alieni inveterati sunt, et claudicaverunt a semitis suis. De alienis vita dicitur, Jerem, xxiii, 1 : Vae pastoribus qui disperdunt et dilacerant gregem pascuae meae ! dicit Dominus. Illi enim quaerunt utilitatem propriam, et non ovium. Eze- chiel. XXXIV, 3 : Lac comedebatis, et

lanis operiebamini , et quod crassum erat, occidebatis : gregem autem meum non pascebatis.

Hic ergo est alienus de quo dicit : " Alienum autem. "

" Non sequuntur, " quia verba eorum inducunt ad errorem, exemplum ad malum, via ad interitum, praeventio eorum ad mortem aeternam. De verbis dicitur, I ad Corinth. xv, 34 : Evigilate, justi. Et supra, v. 33 : Corrumpunt mores bonos colloquia mala. Deuter.XXXII, 12 : Dominus solus dux ejus fuit: et non erat cum eo deus alienus. De malitia autem exempli, Luc. XXI, 8 : Nolite ire post eos. Proverb.I, 15 et 16 : Fili mi, ne ambules cum eis : pedes enim illorum ad malum currunt. De viis eorum, Psal. xxxiv, 6 : Fiat via illorum tenebrae, et lubricum : et angelus Domini persequens eos. De perditione finali dicitur, Proverb.XIV, 12 : Est via quae videtur homini justa, novissima autem ejus deducunt ad mortem. Propter haec et pastores isti sunt subdoli, aut in voce, aut in vita, aut in via, aut in fine ad quem ducunt suas conventiculas et congregationes. II ad Corinth.XI, 13 : Ejusmodi pseudoapostoli sunt operarii subdoli, transfigurantes se in Apostolos Christi, hoc est, in officium apostolicum. Talis fuit Judas Galilaeus : talis fuit et Theodas : qui ambo perierunt, et omnes qui secuti fuerant eos perierunt cum ipsis ,''

" Sed fugiunt ab eo. "

Ad litteram enim haec industria ovis est, quod fugit naturaliter inimicum, et ideo fugit lupum quem numquam ante vidit, et sequitur canem, quamvis sit ejusdem coloris, et ejusdem quantitatis cum lupo. Eccli.XXI, 2 et seq. : Quasi a facie colubri fuge peccata... Dentes leonis dentes ejus, interficientes animas hominum. Quasi romphaea bis acuta omnis iniquitas, plagae illius non est sanitas.

" Quia non noverunt vocem alienorum. "

Quia alienus aliena loquitur : et ideo non cognoscuntur, sed sicut innaturalia et irrationabilia ab eis qui sanum habent intellectum reprobantur. Psal. CXVIII, 85: Narraverunt mihi iniqui fabulationes, sed non ut lex tua. Psal. lvii, 5 et 6 : Sicut aspidis surdae et obturantis aures suas, quae non exaudiet vocem incantantium.

Haec enim est in proverbio descriptio pastoris.

" Hoc proverbium dixit eis Jesus: illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis. "

Ostendit non esse intellectum pastoris sermonem.

Et dicit duo, scilicet, sermonem esse proverbialem, et quod a Judaeis est absconditus et non intellectus.

Dicit ergo : " Hoc proverbium dixit eis, " scilicet Judaeis, " Jesus. " Chrysostomus : " Proverbium est sermo utilis, aliquid utilitatis habens in aperto, plurimum vero retinens in occulto. " Basi-

lius : " Proverbium est moralis eruditio, emendatio vivorum, vitae probabilis regula, humanos actus linea dirigens altiore. " Hugo de sancto Victore : " Proverbium est locutio generalis et brevis, aliud in sententia, aliud in verborum serie continens. " His ergo loquebatur in proverbiis, quia lucem veritatis clare capere non poterant : vel quia indigni erant. Matth. xiii, 34 : Sine parabolis non loquebatur eis. Et ibidem, v. 11, dicit discipulis : Vobis datum est nosse mysterium regni caelorum, illis autem non est datum. Et, v. 13 :Ideo in parabolis loquor eis, quia videntes non vident, et audientes non audiunt, neque intelligunt.

" Illi autem, " Judaei, " non cognoverunt, " per intellectum, " quid loqueretur eis, " hoc est, quid intenderet per locutionem significare ipsis, lsa. VI, 10 : Excaeca cor populi hujus, et aures ejus aggrava, et oculos ejus claude : ne forte videat oculis, et auribus audiat, et corde suo intelligat, et convertatur, et sanem eum.

" Dixit ergo eis iterum Jesus : Amen, amen dico vobis, quia ego sum ostium ovium. "

Hic incipit pars illa in qua Dominus propositum proverbium sibi adaptando explanat.

Dividitur autem haec pars in duas partes : in quarum prima totam sibi adaptat parabolam : in secunda, inducit Evangelista ex hoc dissensionem inter Judaeos exortam, ibi, v. 19 : " Dissensio iterum facta est, etc. "

Adhuc autem, prima subdividitur in duas : in quarum prima sibi adaptando explanat parabolam : in secunda, dicit ad hos pastoris actus se habere Patris dilectionem et obedientiam, ibi, v. 17 : " Propterea me diligit Pater. "

Parabolae autem adaptatio est in tri- bus. Primo enim eam sibi adaptat per introitus rectitudinem : secundo, per pastoris sollicitudinem, ibi, v. 11 : " Ego sum pastor bonus. " Tertio, per specialem pascendi cognitionem, ibi, V. 14 : " Ego sum pastor bonus, et cognosco oves meas, etc. "

In prima harum tria dicuntur, scilicet, quod non intratur nisi per ipsum, et quod non recte intrans non intrat per ipsum, et quod utiliter intratur per ipsum.

Dicit ergo : " Dixit ergo eis iterum Jesus, " quia sermonem parabolicum non intellexerunt. Matth. xv, 16 : Adhuc et vos sine intellectu estis. II ad Timoth. II, 7 : Intellige quae dico : dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum.

" Amen, amen dico vobis. " Duplex confirmatio, quia dicit confirmationem parabolae, et interpretationis. Proverb. l, 6 : Animadvertet parabolam et interpretationem, verba sapientum et aenigmata eorum.

" Quia ego sum ostium : " et ideo nemo nisi per me ingreditur in Ecclesiam, et in ecclesiasticam dignitatem : sive sit per ostium veritatis, et ostium ecclesiasticae potestatis, sive per ostium hospitalitatis, et ostium beatitudinis.

De ostio veritatis quoad fidei ingressum dicitur, Apocal.III, 8 : Ecce dedi coram te ostium apertum, quod nemo potest claudere, quia modicam habes virtutem, et servasti verbum meum, et non negasti nomen meum. Ostium hoc est veritatis apertio per fidem, quod aperit spiritualis intellectus. Nec claudi potest per errorem, quia modicam habes virtutem, hoc est, humilitatem : quia, Jacobi, IV, 6 : Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Et servasti in veritate intellecta verbum meum. Non negasti nomen meum, hoc est, notam notitiae meae quam tibi impressi. Per hoc ergo intratur per fidem.

Ostium autem potestatis sive dignitatis, est iterum Christus per vocationem Patris. Ad Hebr. v, 5 : Christus non se-

metipsum clarificavit ut pontifex fieret : sed qui locutus est ad eum : Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Et qui non intrat in praelationem ecclesiasticam per Christum, foris manet. Hoc est ostium de quo dicitur, Genes.VI, 16 : Ostium arcae pones ex latere deorsum. Arca enim est Ecclesia. Ostium autem introitus in Ecclesiae gubernationem, hoc est ex latere : quia de Ecclesia debet esse assumptus qui intrat, ut melius secundum consuetudines Ecclesiae sciat gubernare. Ad Hebr. v, 1: Omnis namque pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in iis quae sunt ad Deum. Deorsum autem debet esse in humilitate, ut facilis sit ad ipsum accessus : quia quamvis auctoritate praeemineat, timore tamen debet humiliari coram Deo. Augustinus : " Honore coram vobis Praelatus sit: vobis timore coram Deo sit substratus pedibus vestris. " Tale ostium fuit Christus, dicens, Joan. xiii, 13 et seq. : Vos vocatis me : Magister, et Domine : et bene dicitis, sum etenim. Ecce ostium, praeeminens altitudo. Si ergo ego lavi pedes vestros, Dominus et Magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes. Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis. Ecce humilitas : quam infime scilicet est positum hoc ostium in latere deorsum. In latere enim esse, est in congregatione continente Ecclesiam esse.

Ostium autem hospitalitatis est Christus, qui omnes gratis ad sua recepit et recipit, nulli improperat, omnes invitat. De primis duobus dicit, Jacobi, I, 5 : Dat omnibus affluenter, et non improperat. De tertio dicitur, Eccli.XXIV, 26 : Transite ad me, omnes qui concupiscitis me et a generationibus meis implemini. Nulli gremii sui ostium sive hospitium claudit, omnibus exhibet sacramenta. Hoc ostium est de quo dicitur, Job, XXXI, 32 : Foris non mansit peregrinus : ostium meum viatori patuit. Et sic Praelatus intrat per ostium, quando large et gratis, et invitando communicat sacramenta Ecclesiae. Psal. xxxv, 9 : Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos.

Quartum ostium est Christus per introitum beatitudinis, in quam intratur per ipsum. Apocal.IV, 1 : Ecce ostium apertum in caelo. Et infra, v. 2 : Et ecce sedes posita erat in caelo. Et ideo dicitur, Joan.XIV, 2 : Vado parare vobis locum. Et ibidem, v. 12 : In domo Patris mei mansiones multae sunt. Ad quas omnes intrant per Christum, sicut introductorem et ostium, per opus redemptionis et glorificationis.

" Omnes quotquot venerunt, fures sunt et latrones, et non audierunt eos oves. "

Hic ostendit, quod qui per ipsum non intrat, non recte intrat : quia " omnes quotquot venerunt, etc. " Venerunt autem, qui non vocati venerunt. Vel, qui non electi venerunt. Vel, de quibus non est provisum, et tamen venerunt. Vocatio est per superiorem, electio per congregationem, provisio est ejus qui de cura pastorali singulis habet providere.

De primo dicitur, hoc est de vocatione, ad Hebr. v, 4 : Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo, tamquam Aaron.

De electione dicitur, Cantic. v, 10 : Dilectus meus candidus et rubicundus : electus ex millibus. Candore innocentiae pollens, et rubore charitatis et patientiae vernans, et ex omnibus electus. Talis enim electus a congregatione, a Deo est electus. Joan. xv, 16 : Non vos me elegistis : sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat.

De provisione dicitur, Exod.XVIII, 21: Provide autem de omni plebe viros potentes et timentes Deum, in quibus sit veritas, qui oderint avaritiam : et consli-

tue ex eis tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos. Hi omnes missi a Deo intrant per ostium. Alii autem per se venerunt, nec vocati, nec electi, nec ab aliquo sapientium praevisi ad Ecclesiarum utilitatem. Jerem. xxiii, 21 : Non mittebam prophetas, et ipsi currebant : non loquebar ad eos, et ipsi prophetabant. Illi currentes venerunt non vocati per Spiritum Domini.

Et hoc est quod dicit: " Omnes quotquot venerunt, " se ingerentes, vel intrusi per Simonis pretium intrantes, vel impressionem violentam. Illi ergo quotquot venerunt, " fures sunt, et latrones. " In praecedentibus habitum est de fure et latrone, et de differentia furis et latronis. Unde Glossa : " Fur est qui per simoniam vel aliquo modo contra Christum intrat: latro autem qui postquam intravit, malo exemplo aperte corrumpit. " Secundum veritatem autem fur est, qui clam intrat sub dolo per simoniam, vel hypocrisim : latro autem, qui aperte seintrudit. Sicut autem fur numquam habet jus in re quam furatur, nec etiam latro : ita nec isti etiam umquam jus habebunt in grege Domini, sed contrectant alienam rem invito Domino. Matth.VI, 19 : Fures effodiunt exurantur. Isti enim sunt qui semper fodiunt ad exhaurienda marsupia, et non curant de animabus. Latro autem est qui apertam infert violentiam. Jerem. xlviii, 8 : Veniet praedo ad omnem urbem, et urbs nulla salvabitur. Proverb.XXIX,24 : Qui cum fure participat odit animam suam. Isa.I, 23 : Principes tui infideles, etc. Quicumque ergo diligunt munera et sequuntur retributiones, illi jam sunt mente fures et latrones per intentionem : quia fur et latro non nisi quaestum intendunt temporalem. Secundum hoc illi qui modo praesunt in Ecclesiis, plurimumque sunt fures et latrones secundum intentionem principalem.

" Sed non audierunt eos oves. "

Et ideo per Christum intrare non potuerunt quem semper oves audierunt. Oves enim sunt fideles in fide, simplices in confessione, subjecti ad omne mandatum, innocentes in omni delicto, patien-: tes ad omne factum : et ideo istos non exaudiunt. Job, xxxix, 7 : Clamorem exactoris non audit. Isti potius sunt exactores quam pastores, plus spoliatores quam tutores, plus mactatores quam custodes, plus perversores quam doctores, plus seductores quam ductores. Ezechiel.XXXIV, 2 : Vae pastoribus Israel, qui pascebant semetipsos. Michaeae, III, 2 et 3 : Qui violenter tollitis pelles eorum, scilicet pecudum meorum, desuper eis, et carnem eorum desuper ossibus eorum. Qui comederunt carnem populi mei, et pellem eorum desuper excoriaverunt, et ossa eorum confregerunt, et conciderunt quasi in lebete.

Isti ergo sunt fures et latrones : " sed non audierunt eos oves. " Si autem aliquis audit eos , ille est hircus, vel capra, et non ovis pertinens ad caulas Christi. Isti sunt nuntii Antichristi, subversores ovium Christi. Matth.XXIV, 23 : Si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus, aut illic, nolite credere. Omnes isti Christi usurpant potestatem : sed quia factis non probant quae dicunt, sicut mali Praelati: aut incompetentia dicunt, sicut haeretici: ideo oves non audiunt. Matth.XXIII, 3 : Quaecumque dixerint vobis, servate et facite : secundum opera vero eorum nolite facere.

Sic ergo oves eos non audiunt neque audierunt,

" Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur : et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet. "

Hic ostendit quod utiliter intrat qui intrat per Christum.

Et ostendit hoc dupliciter, scilicet, in convenientibus sibi, et in opposito.

In convenientibus sibi, promittit duas utilitates, scilicet, salutem, et pascua.

Dicit ergo : " Ego sum ostium, " hoc est, per doctrinam et exemplum introitus. Apocal.IV, 1 : Vidi, et ecce ostium apertum in caelo, hoc est, in caelestibus sacramentis, quod est Christus. Ezechiel. xliii, 2 : Ecce gloria Dei Israel ingrediebatur per viam orientalem, hoc est, Praelatus, qui est gloria Domini, ingressus est per portam, per quam Christus oritur in Ecclesia. Unde sequitur, ibidem : Et terra splendebat a majestate ejus : quia per illius introitum tota terra illuminatur.

" Per me si quis introierit, salvabitur. "

Ex modo loquendi notat paucitatem intrantium, quando dicit : " Si quis. " Matth.VII, 14 : Quam augusta porta, et arcta via est, quae ducit ad vitam ! et pauci sunt qui inveniunt eam. Salutem autem invenit qui intraverit. Proverb. viii, 35 : Qui me invenerit inveniet vitam, et hauriet salutem a Domino. Iste enim in se, et in subditis, per introitum fructificabit salutem. Et hoc signatum est, Josue, II, 18 et 19 : Patrem tuum ac matrem, fratresque et omnem cognationem tuam, congrega in domum tuam. Qui ostium domus tuae egressus fuerit, sanguis ipsius erit in caput ejus. Qui enim limites ingressus est Salvatoris, eosdemque egreditur, absque dubio morietur. Intra domum autem est omnis gens justa custodiens veritatem.

" Et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet. "

Ecce utilitas secunda. Ingredietur quidem contemplando per cogitationem deitatis et divinorum, et egredietur operando per virtutem. Vel, sicut dicit Glossa, ingredietur hic per fidem in Ecclesiae gratiam : egredietur autem in transitu ad gloriam et beatitudinem. Vel melius, Ingredietur interiora scrutando ovium subjectarum, et egredietur foras pascendo per verbum et exemplum. Psal. XCIX, 4 : Introite portas ejus in confessione. Cantic.VII, 11 : Egrediamur in agrum, commoremur in villis. Genes. XXIV, 31 : Ingredere, benedicte Domini: cur foris stas ? Et iste est ingressus considerationis subditorum. Isa. XXVII, 6 : Qui egrediuntur impetu ad Jacob, florebit et germinabit Israel, et implebunt faciem orbis semine. Et iste est egressus pascentium verbo et exemplo.

Vel adhuc melius, Ingredietur in ovile, ut disponat de quolibet secundum suum gradum : egredietur autem cum ovibus per exemplum, ut virtutis formam ostendat. De primo. Proverb.XXXI, 27 : Consideravit semitas domus suae, et panem otiosa non comedit. De secundo, Cantic. iii, 11 : Egredimini et videte, filiae Sion, regem Salomonem in diademate quo coronavit illum mater sua in die desponsationis illius, et in die laetitiae cordis ejus. De tali pastore dicitur, Numer, xxvii, 16 et 17 : Provideat Dominus Deus spirituum omnis carnis, hominem, qui sit super multitudinem hanc : et possit exire et intrare ante eos. I Regum, XXII, 14 : Et gloriosus in domo tua. Ibi habent Septuaginta: "Ingrediens et egrediens ad imperium regis. "

" Et pascua " administranda ovibus " inveniet " quadruplicia : pascua verbi ad pastum intellectus, pastum temporalis subsidii ad sustentationem hujus incolatus, pastum consolationis internae ad consolationem, et pastum exempli ad virtutis aedificationem. De primo dicitur, Matth.XI, 28 : Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. De secundo, Genes. l, 21 : Nolite timere : ego pascam vos et parvulos vestros. De tertio, Genes.XLV, 18 : Venite ad me, et dabo vobis omnia bona aegypti, ut comedatis medullam terrae, hoc est, interna dulcedine reficiamini etiam in hoc exsilio moeroris et tenebrarum. De quarto, Ezechiel.XXXIV, 14 :

In pascuis uberrimis pascam eas, in herbis virentibus, hoc est, in ubertate virtutis et virentibus exemplis.

Sic ergo " pascua inveniet, " et intus et extra.

" Fur non venit nisi ut furetur, et mactet, et perdat. Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant. "

Adaptat hic sibi boni pastoris parabolam per proprietatem contrarii : quia contraria juxta se posita, ut dicit Boetius, magis elucescunt.

Et ideo duo dicuntur, scilicet, proprietas furis, et a contrario adaptatio boni pastoris.

Dicit ergo quatuor de malo pastore, scilicet, quod in furno, hoc est, in nigro venit, quod subtrahendo venit, quod ad occidendum, et ad perdendum venit.

Dicit ergo : " Fur, " a furno dictus, et ille est qui occulte, ignotus, intrat per dolum vel astutiam, parietem suffodiens : quando astutia sua procurat quod vel de ipso provideatur, vel quod eligatur. Luc. XII, 39 : Si sciret paterfamilias qua hora fur veniret, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam . Sic, II Regum, IV, 5 et 6, dormiente ostiaria, hoc est providentia superioris, ingressi Rechab et Baana fures, occiderunt Isboseth jacentem in lecto, in inguine percutientes eum. Baana interpretatur venit donatus, vel venit gratificatus : quia illi qui praelationes furantur, donis et gratiis se acceptos faciunt providentibus vel eligentibus. Rechab autem mollis pater interpretatur : quia tales se molles futuros fore promittunt. Isboseth autem interpretatur assumpta confusio : quia tales sibi assumptam confusionem in gregem introducunt, et in inguine percutientes gregem per carnalia peccata, mortem ingerunt et occidunt. Fur ergo talis per- sona est, quae vel dolis circumveniendo, pastoris curam furatur : vel mendacio hypocrisis obtinet. Matth.VII, 15 : Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium. Hi enim furantur, in nigro tenebrarum venientes. Dicit autem describendo furem per negationem, quae nihil relinquit : ut sciatur quod nihil boni habet in intentione.

" Nisi ut furetur, etc. "

Tria dicit. Furatur enim per peccati consensum, mactat per boni naturalis vulnerationem, et perdit in paena aeterna. Hic enim venit, ut dictum est, seducendo ut intret. Jeremiae, l, 6 : Grex perditus factus est populus meus, pastores eorum seduxerunt eos, etc. Et statim furatur oves ad peccati consensum.

Et hoc est quod dicit: " Nisi ut Juretur. " Jeremiae, XIII, 20 : Ubi est grex qui datus est tibi, pecus inclytum tuum ? Quasi diceret : Inclytum pecus est tibi commissum, quod per te Deo est subtractum. Genes.XXXI, 39 : Quidquid furto peribat, a me exigebas.

" Et mactet, " interficiendo per boni naturalis vulnerationem. Michaeae, III, 3 : Comederunt carnem populi mei, et pellem eorum desuper excoriaverunt, et ossa eorum confregerunt, et conciderunt sicut in lebete, et quasi carnem in medio ollae. Quia mollia per concupiscentiam devorant provocando ad libidinem : temporalia quae per pellem signantur, abstrahunt : ossa quae sunt robur virtutis, securi mali exempli confringunt: et in igne et in olla suae avaritiae decoquunt. Olla enim marsupium, et ignis est avaritia. Job, XXXI, 12 : Ignis est usque ad perditionem devorans, et omnia eradicans genimina : et sic perdit in interitum poenae aeternae. Jerem.XXIII, 2 : Vos dispersistis gregem meum, et ejecistis eos. Ezechiel.XXXIV, 2 : Vae pastoribus Israel qui pascebant semetipsos ! Disper-

sus enim grex perditur per malum exemplum in damnationem aeternam. Vel, dicamus quod iste furatur subtrahendo, mactat corporaliter et temporaliter affligendo, perdit per sententias iniquas praecipitando. Jerem.XII, 10 : Pastores multi demoliti sunt vineam meam.

" Ego veni ut vitam habeant, etc. "

" Ego veni, " per oppositum in luce plena veritatis intrando. Joan. iii, 21 :

Qui facit veritatem, venit ad lucem, ut

manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta.

a Ut vitam habeant, " gratiae nunc in fide et veritate et virtute. Joan. 1, 4 : In ipso vita erat, et vita erat lux hominum. Ambrosius : " In ipso sicut in causa vita erat, effecta in subditis. " Et haec vita, lux est claritatis verbi et exempli, quae sic lucet in tenebris quod ab ipsa luce tenebrae dissipantur. Et hoc est boni pastoris proprium.

" Et abundantius habeant, " scilicet in gloria. Et sic bonus pastor veniens contra tenebras furis venit in lumine veritatis, vitam dat contra maclationem mortis, abundantius dat contra perditionem mortis et damnationis. Jacobi, I, 5 : Dat omnibus affluenter, et non improperat. Joan. x, 28 : Ego vitam aeternam do eis. Deuter.IV, 4 : Vos qui adhaeretis Domino Deo vestro, vivitis universi. Ezechiel.XXXIII, 15 : Vita vivet, et non morietur.

Et hoc est:

" Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis. "

Tangit pastoralem curam et sollicitudinem.

Describit autem eam more solito in duobus : in proposito scilicet, et in opposito.

In proposito duo dicit: enuntiat primo se esse pastorem bonum, et secundo probat hoc a proprio signo.

Dicit ergo : " Ego, " antonomastice, " sum pastor bonus. " Bonus in natura, bonus in gratia, bonus in pastorali cura. De prima bonitate in natura dicitur, Marc, x, 18 : Nemo bonus, nisi solus Deus. Psal. cxviii, G8 : Bonus es tu, et in bonitate tua doce me justificationes tuas. De bonitate gratiae, in Psalmo cxlii, 10 : Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam. De bonitate pastoralis curae qua singulis providet, I Petri, II, 25 : Eratis enim sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum. Bonus enim pastor est superintendens. Et hoc sonat nomen Episcopi, maxime quando est pastor non tam corporis quam animae. Jerem.XXIII, 4 : Suscitabo super eos pastores, et pascent eos : non formidabunt ultra, et non pavebunt, et nullus quaeretur ex numero, scilicet quia nullum perdent. Ezechiel.XXXIV, 23 et 24 : Suscitabo super eas pastorem unum, qui pascal eas, servum meum David : ipse pascet eas, et ipse erit eis in pastorem. Ego autem Dominus ero eis in Deum. David enim manu fortis potest delendere : adspectu vero desiderabilis, verbo et exemplo potest pascere.

" Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis."

Ecce notificatio boni pastoris per signum, qui " animam, " hoc est, vitam ponit pro ovibus. Et hoc est quod dicit: " Animam suam dat pro ovibus suis. " Ponere autem animam suam, est subire periculum mortis in omni quaesitione gregis ut grex liberetur. Joan. xv, 13 : Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Ad Romam v, 8 et 9 : Commendat charitatem suam Deus in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, secundum tempus Christus pro nobis mortuus

est. II ad Corinth XII, 15 : Ego autem libentissime impendam, et superimpendar ipse pro animabus vestris. Ambrosius : " Nullus tantum impendit quantum qui seipsum impendit. " Ille enim pastor dat corpus in pastum, sanguinem in potum. Joan.VI, 56 : Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. Animam autem dat in pretium. 1 ad Corinth.VII, 23 : Pretio empti estis, nolite fieri servi hominum. Et deitatem dat in praemium. Genes. xv, 1 : Ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis. Spiritum autem dat in aeternae vitae principium. Joan.VI, 64 : Spiritus est qui vivificat. Iste ergo optimus est pastor.

Hoc significatum est, II Regum, XII, 3 : Pauper nihil habebat omnino praeter ovem unam parvulam, quam emerat eti nutrierat, et quae creveral apud eum cum filiis ejus simul, de pane illius comedens et de calice ejus bibens et in sinu illius dormiens : eratque illi sicut filia. Pauper hic est Christus, qui se nihil habere reputat nisi ovem parvulam, hoc est, humilem animam, quam animae suae pretio emit, quam gratia deitatis suae pabulo veritatis et virtutis nutrivit, quam profectu virtutis crescere et incrementum dedit, cum filiis suis, hoc est, cum Angelis de pane corporis ejus comedit, et de calice sanguinis ejus bibit, et in sinu charitatis et castitatis ejus dormiens, in contemplatione quievit: et erat ei sicut filia adoptiva, quam Spiritu Patris ejus in filiam adoptavit, et cohaeredem regni sui fecit. Qui ergo tot et tanta exhibuit, pro certo bonus pastor fuit.

" Mercenarius autem, et qui non est pastor, cujus non sunt oves propriae, videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit: et lupus rapit, et dispergit oves.

Mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus. "

Hic per oppositum bonum describit pastorem.

Dicit autem hic quatuor : duas enim personas describit, quae non sunt pastores, nisi ipso nomine, scilicet, mercenarium, et eum qui non est pastor, et furem, et latronem, et lupum.

Mercenarium describit.a sibi propria passione. Describit lupum a sibi conveniente actione.

Et dicit causam quare mercenarius describitur a timoris passione. Dicit autem : " Mercenarius autem. " Ecce una persona quae per occasionem gregi deservit, hoc est, spe mercedis sibi constitutae. " Et qui non est pastor, " ut ille qui pastoriam emit, nihil dignum habens sacerdotio : de quo dicitur, Act. viii, 21 : Non est tibi pars neque sors in sermone isto : quia iste pro certo non est pastor, nec aliquem habet pastoris actum. Et de illo dicitur, Zachar.XI, 17 : 0 pastor, et idolum derelinquens gregem : gladius super brachium ejus, et super oculum dextrum ejus : brachium ejus ariditate siccabitur, et oculus dexter ejus tenebrescens obscurabitur. Iste enim non est pastor, sed pastoris idolum vel similitudo : cujus brachium, hoc est, virtus congregandi oves in unum nimis aridum est, quia gramen non confert : et oculus ejus dexter, qui aeterna deberet inspicere, obtenebratus est, quia ad aeterna non videt, quia pretium dedit: et ideo temporalia, non aeterna requirit ab ovibus. Iste ergo est mercenarius, et ille qui non est pastor.

Uterque istorum, " cujus non sunt oves propriae, " quia non habet curam de ovibus ut de. suis propriis : et ideo grassatur in eas ut ab eis lucrum recipiat quamdiu est cum ovibus : et lucrum etiam quaerit cum magno ovium periculo. Zachar.XI, 16 : Ego suscitabo pastorem in terra, qui derelicta non visitabit, dispersum non quaeret, et contritum non sanabit, et id quod stat non enutriet, et carnes pinguium comedet, et ungulas eorum dissolvet : quando ea quibus in ter-

ra figunt pedem, hoc est, etiam necessitatis sustentationem aufert ab ovibus. Et nulla cura, derelicta a Deo propter peccatum, requirit et custodit : et dispersum variis vitiis non reducit. Et quod jam mundi laboribus contritum est, non sanat paenitentiae medicamento: et quod stat per gratiam verbi non nutrit. Hujus ergo oves non sunt propriae, quia non curat de ipsis sicut de ovibus.

Hoc est ergo quod dicit. . Jam ergo quatuor habemus descriptas personas, quarum nulla est pastor : furem scilicet, qui dolo se imponit: latronem, qui violenter se imprimit : mercenarium, qui quidem aperte ingreditur, sed spe lucri temporalis custodit: et eum qui non est pastor, sed idolum pastoris in Ecclesia praetendit, eo quod nullam suscipit curam pastoralem, sed proprius passionis actus mercenarii.

Et ejus qui non est pastor, est quia

" Videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit. "

Quia enim mercenarius spe mercedis servit, damnum propter oves non subit, sed tempore periculi fugit. Similiter autem ille qui non est pastor, mercedem dedit ut pastoris videretur habere utilitatem : et ideo ille etiam damnum sibi imminere videns, fugiens oves dimittit. Gregorius : " Mercenarius est qui locum quidem pastoris tenet: sed lucra animarum non quaerit, terrenis commodis inhiat, honore praelationis gaudet, impensa sibi ab omnibus reverentia laetatur. " Contra quod dicit quidam bonus pastor, II ad Corinth.XII, 14 : Non quaero quae vestra sunt, sed vos. I ad Corinth. x, 33: Non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant. Ad Philip, iii, 7 : Quae mihi fuerunt lucra, haec arbitratus tum propter Christum detrimenta. Econtra autem isti quaerunt lucrum et non animarum fructum. Jerem.VI, 13 : A minore quippe usque ad majorem omnes avaritiae student.

Et attende quod est bonus mercenarius, et malus mercenrius. Bonus dicitur qui spe aeternorum et intuitu mercedis aeternae praedicat, vel praeest. Luc. xv, 17 : Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus ! Alius est mercenarius qui spe lucri temporalis curam gregi impendit, et exhibet veram curam gregi, sed propter temporalium mercedem, et hic est tolerandus in Ecclesia. Primus antem est fovendus. Ad Philip. l, 17 et 18 : Quidam ex contentione Christum annuntiant non sincere, existimantes pressuram se suscitare vinculis meis. Quid enim ? Dum omni modo, sive per occasionem, sive per veritatem, Christus annuntietur : et in hoc gaudeo, sed et gaudebo. Tertius est mercenarius qui mercedem recipit, et de grege nihil curat, nec curam impedit. Iste ab Ecclesia est expellendus. II ad Thessal, iii, 10 : Si quis non vult operari, nec manducet. Fures autem, et latrones, et illi qui non sunt pastores, universaliter sunt mali et expellendi: de quibus dicitur, II Machab. .1V, 25, sub typo Menelai, qui acceptis a rege mandatis venit, scilicet Jerusalem, nihil quidem habens dignum sacerdotio, animos vero crudelis tgranni, et ferae belluae iram gerens. Per mandatum enim regis voluit imprimi violenter, et ideo erat latro : nihil dignum habens sacerdotio, et ideo erat fur : animos autem tyranni habuit, et ideo erat lupus : et iras ferae belluae habuit, et ideo erat leo.

Hic ergo " videt lupum, " scilicet diabolum vel tyrannum, " venientem, " ad ovium direptionem, et Ecclesiarum destructionem. Ezechiel, xxii, 27 : Principes ejus in medio illius, quasi lupi. Sophon.III, 3 : Judices ejus lupi vespere, non relinquebant in mane. Et ideo damnum rerum vel corporis incurrerunt.

" Et dimittit oves, " patere direptioni, et salvat se et sua. Ezechiel. xiii, 5 : Non ascendistis ex adverso, neque opposuistis murum pro domo Israel. Isa. lxiv, 7 : Non est qui consurgat, et teneat te. Sa-

pient. XVIII, 21 : Restitit irae, et finem imposuit necessitati.

" Et fugit, " salvans se et sua. Fugit enim quando periculo se subducit. Quod non est faciendum quando grex quaeritur, quia pastoris inter oves utilis est praesentia : quia pro eis respondet, oves defendit, et saltem inter eas moritur : et tunc exemplo mortis ejus, totus grex in fide confortatur. Unde, Luc. XII, 4 : Ne terreamini ab his qui occidunt corpus, et post haec non habent amplius quid faciant . Iste autem fugit turpiter, et gregem exponit periculis. Proverb.XXVIII, 1 : Fugit impius, nemine persequente : justus autem quasi leo confidens, absque terrore erit.

" Et lupus, " hoc est, ipse tyrannus vel diabolus humilium et mansuetorum lacerator. Gregorius : " Lupus super oves venit, cum quilibet injustus fideles et humiles opprimit. " Act. xx, 29 : Ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi rapaces in vos, non parcentes gregi.

" Rapit, " ad devorandum aliquem, " et dispergit oves " aliquas : quia non sunt congregati ad ovilis Ecclesiae communionem. Eccli.XIII, 21 : Si communicabit lupus agno aliquando, sic peccator justo. Jerem. v, 6 : Percussit eos leo de silva, lupus ad vesperam vastavit eos. Ezechiel.XIX, 6 : Incedebat inter leones, et factus est leo : et didicit praedam capere, et homines devorare.

" Mercenarius autem fugit, etc. "

Tangit hic causam fugae, scilicet, " quia mercenarius est, " quia per intentionem, per quam nihil nisi temporale lucrum intendit: et ab altera parte, quia " non pertinet ad eum, " hoc est, ad curam ejus, " de ovibus, " et in perditione illarum se nihil perdere existimat. Ad Philip, II, 21 : Omnes quae sua sunt quaerunt, non quae Jesu Christi. I ad

Timoth.VI, 5 : Existimantes quaestum esse pietatem. Sapient, xv, 12 : Existimaverunt lusum esse vitam nostram, et conversationem vitae hominis compositam ad lucrum, et oportere undecumque etiam ex malo acquirere.

Sic ergo " mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus, " de quarum perditione non curat. Zachar.XI, 9 : Non pascam vos : quod moritur, moriatur : ei quod succiditur, succidatur : et reliqui devorent unusquisque carnem proximi sui. Amos, VI, 6 : Optimo unguento delibuti, et nihil patiebantur super contritione Joseph. Et ille non est vere pastor, sed pastoris idolum, ut diximus, sicut idolum incolae fit in hortis et in januis domorum. Isa. XXII, 16 : Quid tu hic, aut quasi quis hic ? quia excidisti tibi hic sepulcrum, excidisti in excelso memoriale diligenter, in petra tabernaculum tibi. Non est quis, sed quasi quis.

" Ego sum pastor bonus, et cognosco meas, et cognoscunt me meae.

Sicut novit me Pater et ego cognosco Patrem, et animam meam pono pro ovibus meis.

Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili: et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile, et unus pastor. "

Describit hic bonum pastorem a pascendi cognitione.

Dicit autem hic duo : cognitionem ovium, et cognitionem congregationis ovium.

In cognitione ovium dicit quinque, scilicet, quod cognitio ovium est pastoris boni, quod apud pastorem est cognitio ovium beneplaciti singularis, quod mutua est cognitio ovis et pastoris, quod haec cognitio est ad modum cognitionis

Filii et Patris, et quod ipsa est maximae.quantitalis qua major esse non potest.

Dicit ergo : " Ego sum pastor bonus, " cujus bonitati non deest cognitio perfecta gregis. Bonum enim dicitur a AdminBookmark , quod est voco, vocas : quia ipse ad suam bonitatem accipiendam oves sua bonitate vocavit. Psal. L, 20 : Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion. Thren, iii, 25 : Bonus est Dominus sperantibus in eum, animae quaerenti illum. In quantum enim vocat, bonus dicitur. Sapient. XII, 1 : 0 quam bonus et suavis est, Domine, spiritus tuus in omnibus ! Sic ergo pastor est bonus cui dictum est a Patre, Zachar. XI, 4 et a : Pasce pecora occisionis, quae qui possederant occidebant, et non dolebant, et vendebant ea, dicentes : Benedictus Dominus ! divites facti sumus.

Et hoc est, quia

" Cognosco meas, " scilicet oves, notitia beneplaciti, hoc est, boni pastoris quod suum noscat et ab alio discernat. Proverb. XXVII, 23 : Diligenter agnosce vultum pecoris tui, tuosque greges considera. Proverb. XII, 10 : Novit justus jumentorum suorum animas, viscera autem impiorum crudelia. II ad Timoth, II, 19 : Cognovit Dominus qui sunt ejus. Exod. XXXII, 12 : Novi te ex nomine, et invenisti gratiam coram me. Hoc ergo est secundum.

Tertium autem est, quod haec notitia est mutua. Et hoc est : " Et cognoscunt me meae. " Per beneficia enim mea cognoscunt manum meam fide, et devotione, et gratiarum actione. Jerem. XXXI, 34: Omnes cognoscent me, a minimo eorum usque ad maximum, ait Dominus : quia propitiabor iniquitati eorum. Osee, VI, 3 : Vivemus in conspectu ejus. Sciemus, sequemurque ut cognoscamus Dominum. Et quia mutua est haec cognitio, ideo dicitur, Cantic. VI, 2 : Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi, scilicet dilectus meus mihi intendit, et ego illi intendo. Semper enim ante oculos bonae ovis est pastor, ut illum sequatur : et semper in oculis boni pastoris est ovis, ut ab ipso illuminetur. Unde in omnibus, ut dicit Chrysostomus, inter pastorem corporalem et spiritualem simile est, praeterquam in hoc solo quod pastor corporalis sequitur oves, pastor autem spiritualis oves praecedit, ut ipsum semper habeant in oculis. Joan. x, 4 : Et cum proprias oves emiserit, ante eas vadit : et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem ejus.

" Sicut novit me Pater, etc. "

Ecce modus cognitionis istius. Ad modum enim quo ipse cognoscit Patrem, ad modum illum sui (quibus ipse Patrem revelavit) agnoscunt eum. Et sicut novit eum Pater, ita ipse Christus cognoscit suos, quos sibi dedit Pater. Et cavendum est in hoc sermone, ut cum dicitur, sicut, intelligatur esse nola similitudinis, et non aequalitatis. Matth. XI, 27 : Nemo novit Filium, nisi Pater : neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. Et ideo cum alium modum non revelet nisi quo novit, ideo ad imitationem illius noscitur et noscit suas. Joan. xvii, 23 : Ego in eis, et tu in me, ut sint consummati in unum. Hic ergo notitiae modus spiritualis est, et non carnalis : divinus, et non humanus. II ad Corinth. V, 16 : Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem. Et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus. Matth. XVI, 17 : Caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui in caelis est. I ad Corinth. II, 10 : Spiritus omnia scrutatur, etiam profunda Dei.

" Et animam meam pono pro ovibus meis. "

Ecce quanta est hujus beneplaciti notitia, quod etiam animam ponit pro sic sibi notis et eum noscenlibus : quia posuit animam pro fratribus suis redimendis. Ad Hebr. II, 14 et 15 : Ut per mor-

tem destrueret eum qui habebat mortis imperium, idest, diabolum : et liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti. I Joannis, III, 16 : Quoniam ille, scilicet Christus, animam suam pro nobis posuit, et nos debemus pro fratribus animas ponere. Hoc enim quamvis non requiratur a pastore, semper tamen exigitur quando grex quaeritur ad fidei subversionem. Aliter autem sine scandalo potest salvare seipsum. Est tamen differentia : quia Christus animam suam posuit in pretium redemptionis, Prelatus autem homo pastor non ponit in pretium, sed in moriendi exemplum, et fidei argumentum. Et ita pro nomine Christi anima ponitur. Joan.XIII, 37 : Animam meam pro te ponam.

" Et alias oves habeo, etc. "

Tangit hic cognitionem oves congregandi. Quia enim unus est ovium pastor, et Judaeorum et Gentium, omnes oves in unum congregat.

Et hoc est quod dicit : " Et alias oves, "humiles, simplices, subjectas animas, " habeo, " jam in collatione Patris et praedestinatione, qui Pater mihi credet Gentilium animas. Psal. II, 8 : Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam. Malach.I, 11 : Ab ortu solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in Gentibus.

" Quae non sunt ex hoc ovili, " hoc est, ex ovili synagogae secundum carnem : quia non sunt ex circumcisione. Isa. xlix, 6 : Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob, et faeces Israel convertendas : ecce dedi te in lucem Gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae.

" Et illas, " de Gentibus, " oportet, " hoc est, opportunum est " me adducere " in fidem et promissiones patrum : ut in illa fide et promissionibus veniant cum filiis Israel in Ecclesiam unam: Psal. cv, 47 : Salvos nos fac, Domine Deus noster, et congrega nos de natiol nibus. Hoc autem non per se fecit, sed per vicarios Apostolos, quos post se pastores dedit : sicut per Paulum et Barnabam .

Et illae gentes per Apostolos edoctae, " vocem meam audient, " hoc est, exaudient, et ad fidem venient. Ad Romanos, x, 17 : Fides ex auditu: auditus autem per verbum Christi. Act. xiii, 18 : Audientes autem Gentes gavisae sunt, et glorificaverunt verbum Domini : et crediderunt quotquot erant praeordinati ad vitam aeternam.

" Et fiet unum ovile, etc. "

" Unum ovile, " quod est est Ecclesia fidelium receptaculum, " et unus pastor, " qui est Christus in caelo. Papa autem in terra est Christi vicarius. Osee, I, 11 : Congregabuntur filii Juda et filii Israel pariter : et ponent sibimet caput unum, et ascendent de terra. Ezechiel, xxxvii, 17 : Adjunge illa unum ad alterum tibi in lignum unum : et erunt in unionem in manu tua. Genes. xlix, 11 : Ligans, scilicet ligabit ad vineam pullum suum, et ad vilem, o fili mi, asinam suam. Pullus auteni cui nemo insederat, significat Gentilem : et asina fraeno legis domita, signat Judaeum. Matth.XXI, 7 : Adduxerunt asinam et pullum : et imposuerunt super eos vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt. Ad Ephes, ii, 11 : Ipse, scilicet Christus, est pax nostra, qui fecit utraque unum.

" Propterea me diligit Pater, quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam.

Nemo tollit eam a me : sed ego po-

no eam a meipso, et potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam : hoc mandatum accepi a Patre meo. "

Hic determinat quod mandatum, et ad quos pastoris actus mandatum habet Patris, cujus sunt oves, et qui praeordinavit oves redimi et in unum ovile congregari.

Dicit autem quatuor, scilicet, quod ad redemptionem ovium non compellit aliud nisi dilectio Patris, cui per omnia consentit, et in nullo contrariatur, sicut Judaei ei imponebant. Secundo, ostendit quod hoc libera voluntate sponte fecit, nec eum aliquis ad hoc compulit vel coegit. Tertio, dicit quod in sua hoc est positum potestate, et non in persequentium mala voluntate. Quarto, dicit hoc esse in obedientia Patris a cujus mandato numquam recessit.

Dicit ergo : " Propterea me, " secundum humanam naturam, " diligit Pater, " a quo sum. Et non est verum quod vos dicitis, Joan.IX, 16 : Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit. Joan.III, 35 : Pater diligit Filium, et omnia dedit in manu ejus.

" Quia ego, " voluntarius et non coactus, " pono animam meam, " scilicet per mortem. Et ideo etiam se tradidisse dicitur Christus. Isa. hii, 12 : Pro eo quod tradidit in mortem animam suam, et cum sceleratis reputatus est, etipse peccata multorum tulit. Jerem. xii, 7 : Dedi dilectam animam meam in manus inimicorum ejus.

Et ita pono eam ad tempus, " ut iterum, " resurgens, " sumam eam, " ad opus glorificationis meorum : sicut prius per animam operatus sum opus redemptionis. Unde, Joan.XVII, 19, dicit : Pro eis ego sanctifico meipsum. Sanctificatio autem illa fuit in sancti sacrificii oblatione pro ovibus. Sic ergo libere me offero pro eis. Gregorius : " Servitia tanto magis sunt grata, quanto magis libera et minus debita. " Et ideo haec oblatio gratissima fuit. Isa. LIII, 7 : Oblatus est quia ipse voluit. Et ibidem, v. 12 : Ipse peccata multorum tulit.

" Nemo tollit, " contra meam volun-. tatem, " eam, " animam meam, " a me : " quia vos non potestis eam tollere nisi quando ego volo, cum impletum fuerit tempus praefinitum a Patre. Joan. vii, 30 : Nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora ejus. Non enim hoc subjacet infirmitatis necessitati, sed hoc est in ordinata per aeternam sapientiam voluntate. Psal. xxxix, 8 et 9 : In capite libri scriptum est de me, ut facerem voluntatem tuam. Deus meus, volui, hoc est, ad hoc voluntarius veni, et non coactus per malitiam Judaeorum. Genes, xlix, 9 : Requiescens accubuisti ut leo, et quasi leaena, quis suscitabit eum? certe nemo audebit. Requievit enim ut leo vincens non victus, et quasi leaena discerpens invasores suos requiescit : quia Judaeos se occidentes discerpsit, et in omnem ventum dispersit.

" Sed ego, " libera voluntate, " pono eam, " per mortem, " a meipso : " quia et horam mortis et modum mortis ipsemet eligo. Joan.III, 14 : Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis. Et ideo quia omnia haec eligendo ex sapientia et libera voluntate, vincendo mortem, et mortis auctorem, passus est et mortuus intuitu redemptionis ovium, dicitur, Isa. XI, 10 : In die illa erit radix Jesse, qui stat in signum populorum, ipsum gentes deprecabuntur, et erit sepulcrum ejus gloriosum. Si enim coactus esset mori, non esset de radice Jesse nobilis et invincibilis David noster manu fortis. Si victus esset malitia Judaeorum, non staret in signum triumphale fidelium populorum. Si abjectus et punitus esset ut blasphemus, non adoraretur et deprecaretur a Gentibus. Et si esset immundus et insepultus, et abjectus sicut latro. non esset sepulcrum ejus venerabile et glo-

riosum. Nunc autem quia vicit ut leo, ideo conservavit generis sui radicem : quia stat in signum, omnes vicit hostes : quia Deus verus est, adoratur ut immortalis : et quia perfecto opere redemptionis requievit, gloriam aeternae quietis praetendit sepulcrum.

" Potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam : hoc mandatum accepi a Patre. "

Tertium est, in quo tangit quam ad ea quae dicta sunt habet potestatem, dicens : " Potestatem habeo, " virtute latentis in carne divinitatis, " ponendi, " in pretium redemptionis " eam, " scilicet animam meam. Matth.XXVIII, 18 : Data est milii omnis potestas in caio, et in terra. Act. II, 24 : Quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni, juxta quod impossibile erat teneri illum ab eo. Dolores inferni sunt vulnera et mors et ictus persequentium quae ad inferos mittunt. Haec autem omnia soluta sunt virtute divinitatis : et ideo detineri in morte non poterat Filius Dei.

" Et potestatem habeo, " virtute ejusdem divinitatis, " iterum sumendi eam, " sicut diximus ad opus glorificationis. Psal. xv, 10 et 11 : Nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. Notas mihi fecisti vias vitae. Et ideo tantum elegit de morte quantum mors luit via vitae. Et hoc fuit per triduum, in quo simpla morte nostram duplicem curavit mortem, scilicet, culpae et poenae. Si enim per necessitatem mortis corruptus fuisset, et non a corruptione resurrexisset, inutilis nobis mors ejus fuisset, et non nos liberasset. Psal. XXIX, 10 : Quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem ? Resumat ergo citius animam, et nos a corruptione secum abstrahat : ut cantemus sibi, dicentes illud Psalmistae, Psal. lvi, 9 : Exsurge, gloria mea, exsurge, psalterium et cithara : exsurgam diluculo.

" Hoc mandatum accepi a Patre. I

Quartum est, in quo ad omnia haec ostendit esse mandatum Patris. Et ideo mendaces sunt qui dicunt eum mandata Dei non custodire.

Hoc est ergo quod dicit : " Hoc mandatum accepi, " in mundum veniens, " a Patre, " qui paterna cura et dilectione ordinavit omnes redimere. Ad Philip.II, 8 : Factus obediens, scilicet Patri, usque ad mortem, mortem autem crucis. Joan.XVII, 11 : Calicem, quem dedit mihi Pater, non bibam illum ?

" Dissensio iterum facta est inter Judaeos propter sermones hos.

Dicebant autem multi ex ipsis : Daemonium habet, et insanit : quid eum auditis?

Alii dicebant: Haec verba non sunt daemonium habentis : numquid daemonium potest caecorum oculos aperire ? "

Tangitur pars illa de dissensione exorta ex dictis Domini, non quod dicta sua dissensionem facerent, sed potius malitia Judaeorum obstinate latrans contra dictorum suorum veritatem.

Dicuntur autem hic duo, scilicet occasio dissensionis, et modus.

Occasio dissensionis tangitur cum dicitur : " Dissensio, " hoc est, in contraria sensio, " facta est, " a malitia eorum, " inter Judaeos " caecos et in malitia obstinatos. Isa. lvii, 21 : Non est pax impiis, dicit Dominus Deus. I ad Corinth.XIV, 33 : Non est disseiisionis Deus, sed pacis.

" Propter sermones hos, " quibus obstinata contradixit malitia. II ad Corinth. II, 15 : Christi bonus odor sumus Deo, in iis qui salvi fiunt, et in iis qui pereunt. Aliis quidem odor mortis in mortem, et aliis odor vitae in vitam. Sicut

enim bonus odor occidit scarabeura qui stercore delectatur, et fovet apem quae odore floris pascitur : ita odore vitae aeternae qui ex verbis Christi spargitur, mali moriuntur, et boni vivificantur. Luc. ii, 34 : Ecce positus est hic in ruinam, et in resurrectionem multorum in Israel, et in signum cui contradicetur.

" Dicebant autem multi ex ipsis, "

Hoc est, de numero Judaeorum. Eccle. I, 15 : Perversi difficile corriguntur, et stultorum infinitus est numerus.

" Daemonium habet. " Matth, xii, 27 : In Beelzebub, principe daemoniorum, ejicit daemonia . Occasionem autem isti acceperunt ex hoc quod dicit : Potestatem habeo ponendi eam, scilicet animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam . Haec enim reputabant verba obsessi, et impossibile, esse, quod aliquis compos rationis hoc diceret. Joan.VIII, 48 : Nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu, et daemonium habes ?''

Signa enim attribuebant daemoni, et verba dixerunt esse insaniae : " Et insanit, " sicut dictum est de David, qui se et suos per insaniae formam liberavit. I Regum, XXI, 14 et 15: Vidistis hominem insanum: quare adduxistis eum ad me. .., ut fureret me praesente ? Sic dictum est de Propheta qui venit ungere Jehu, ultorem iniquitatis domus Achab, IV Regam,IX,11:Quidvenit insanus iste ad te? Sic dictum est de Paulo qui summae sapientiae verba praedicavit, Act. XXVI, 24 : Insanis, Paule : multae te litterae ad insaniam convertunt.

" Quid eum auditis? "

Hoc dictum fuit Pharisaeorum qui illis consenserunt. Isa. xxx, 10 : Dicunt videntibus : Nolite videre : et adspicienlibus : Nolite adspicere nobis ea quae rectasunt : loquimini nobis placentia. Ezechiel.III, 7 : Domus Israel nolunt audire te, quia nolunt audire me.

" Alii dicebant: Haec verba, etc. "

" Alii dicebant, " devoti, verbis ejus illuminati, et operibus confirmati: "Haec verba non sunt daemonium habentis : " quin potius sunt daemonis imperium et potestatem evacuantis. Daemon enim non est contrarius daemoni. Matth.XII, 26: Si Satanas Satanam ejicit, adversus se divisus est: quomodo ergo stabit regnum ejus ? Joan.VII, 46 : Numquam sic locutus est homo, sicut hic homo.

" Numquid daemonium, " quod homini nocet, et caecitati studet, et homini est inimicum, " potest caecorum " a nativitate " oculos aperire ? " Impotentiam enim habet. Et si posset, mala voluntate non faceret, sed potius excaecaret. I Regum, XI, 2 : In hoc feriam vobiscum foedus, ut eruam omnium vestrum oculos dextros, ponamque vos opprobrium in universo Israel. Ezechiel, xxiii, 25 : Nasum tuum et aures tuas praecident, et quae remanserint, gladio concident. Beneficium ergo tale daemones nec possunt, nec volunt praestare.

" Facta sunt autem Encaenia in Jerosolymis : et hiems erat.

" Et ambulabat Jesus in templo, in porticu Salomonis. "

Hic aperto sermone ponit perabolae inductae explanationem.

Habet autem duas partes : in quarum prima dat aperiam explanationem : in secunda, dicit contra hoc Judaeorum excitatam persecutionem, ibi, v. 31 : " Sustulerunt ergo lapides Judaei. "

Adhuc, prima pars tres habet paragraphos : in quorum primo, quando et ubi

facta est explanatio describitur : in secundo, quaestio Judaeorum ad explanationem provocans ostenditur, ibi, v. 24 : " Circumdederunt ergo eum Judaei, etc. " In tertio, plena testificatio veritatis ostenditur, ibi, v. 25 : " Respondit eis Jesus : Loquor vobis, etc. "

In primo horum duo dicuntur, scilicet, festum propter quod venire in templum conveniebat, et locus ubi explanatio facta erat.

Dicit ergo : " Facta sunt Encaenia, " hoc est, festum Encaeniorum. Encaenia autem dicuntur innovationes consecrantes. Et hoc festum institutum fuit quando Judas Machabaeus templum a Gentibus recuperatum, Deo et sacrificiis innovavit per dedicationem : sicut legitur, II Machab. x, 1 et seq. Attendendum autem est, quod sicut legitur, III Regum, viii, 1 et seq., et II Paralip.VII, 1 et seq., decimo die mensis septimi, scilicet, Septembris, Salomon templum aedificatum dedicavit, et erant illo die duo festa : unum scilicet Dedicationis, et alterum Expiationis. Postea illo templo per regem Babylonis subverso, et altero per Esdram et Nehemiam aedificato, dedicatum fuit in vere, die duodecima mensis Martii, sicut legitur, I Esdrae,VI, 1G et seq. Quod cum Antiochus Epiphanes polluisset templum sordibus idolorum, Judas Machabaeus purgavit, et restituit utensilia ejus die vigesima quinta mensis Decembris, quem Judaei vocant Casleu .

De hac ergo dedicatione dicit: " Facta sunt Encaenia. " Duravit autem per octo dies, sicut legitur, I Machab.IV, 56. Psal. XCII, 5 : Domum tuam decet sanctitudo, Domine, in longitudinem dierum. Genes, xxviii, 17 : Quam terribilis est, inquit, locus iste ! non est hic aliud nisi domus Dei, et porta caeli. Et hoc signatum est, III Regum, VIII, 11, ubi dicitur, quod impleverat gloria Domini domum Domini.

Determinat autem tempus, quando dicit : " Et hiems erat, " quia in decembri fuit, quando medium est hiemis. Et ideo tunc frigidis peccatoribus magis erat necessarium ut exhiberetur eis calor charitatis in ignito eloquio Salvatoris. Eccli. xliii, 22 : Frigidus ventus Aquilo flavit, et gelavit crystallus ab aqua. Matth. XXIV, 12 : Refrigescet charitas multorum.

" Et ambulabat Jesus in templo, etc."

Determinat hic locum, dicens : " Ambulabat Jesus, " ut omnibus offerret monita salutis. Psal. XXVI, 6 : Circuivi, et immolavi in tabernaculo ejus hostiam vociferationis.

" In porticu Salomonis, " hoc est, in porticu quam juxta templum aedificaverat Salomon ad orationem : non quod modo ibi esset, nisi in quibusdam vestigiis et ruinosis: sicut legitur, II Paralip.VI, 13 : Siquidem fecerat Salomon basim aeneam, et posuerat eam in medio basilicae, habentem quinque cubitos longitudinis, et quinque cubitos latitudinis, et tres cubitos altitudinis : stetitque super eam. Infra parum, vv. 13 et 14 : Et deinceps flexis genibus contra universam multitudinem Israel, et palmis in caelum levatis, ait: Domine, Deus Israel, non est similis tui, etc. Ibi ergo oravit, et ibi etiam Jesus ambulavit, et ibi etiam discipuli postea manserunt. Act. v, 12 : Erant unanimiter omnes in porticu Salomonis. Ibi ergo ubi Salomon rex oraverat, ambulabat ut monita salutis daret et pacis. Ab illa etiam porticu in templo vendentes et ementes ejecit V Ibi etiam hospitale pauperum aedificatum fuit, quibus semper Christus, sicut supra dictum est, familiaris luit.

" Circumdederunt ergo eum Judaei, et dicebant ei: Quousque animam

nostram tollis ? Si tu es Christus, dio nobis palam. "

Secundum est, in quo.notatur quaestio exigens responsionem interpretationis.

Duo autem dicit: malitiosam circumdationem, et astutiae quaestionem.

Dicit ergo : " Circumdederunt ergo eum Judaei, " ut multitudine se amarent : quia veritate se nudos esse professi sunt. Eccli. LI, 10 : Circumdederunt me undique, et non erat qui adjuvaret.

" Circumdederunt, " ut tumultu opprimerent. Psal. CXVII, 12 : Circumdederunt me sicut apes, et exarserunt sicut ignis in spinis : et in nomine Domini quia ultus sum in eos. . " Circumdederunt " me, ne captus in sermone possem effugere. Psal. XXI, 13: Circumdederunt me vituli multi, tauri pingues obsederunt me. Osee, XI, 12 : Circumdedit me in negotiatione Ephraim, et in dolo domus Israel.

" Et dicebant ei " dolose : ut vel negaret veritatem quam saepe confessus fuerat, vel eam aperte diceret, et sic de blasphemia accusaretur. Psal. XXI, 17 : Circumdederunt me canes multi: consilium malignantium obsedit me.

" Quousque animas nostras tollis ? "

Ecce quaestio duas habens paries : in quarum prima provocant ad respondendum. Est enim sensus: Quamdiu tenebis in suspenso dubitationis ad te ? certificandi enim sumus de te. Joan.I, 22 : Quid dicis de teipso ? Ibidem, VIIi, 4 : Nemo quippe in occulto quid facit, et quaerit ipse in palam esse. Proverb. xiii, 12: Spes quae differtur affligit animam : lignum vitae desiderium veniens. Non autem amplius suspendendo nos affligas. Joan.I, 22 : Quis es, ut responsum demus his qui miserunt nos ?

"Si tu es Christus, " sicut dicis de te, " die nobis palam : " ut sciamus quem sequamur. Cantic.I,5 : Indica mihi, quem diligit anima mea , ubi pascas,ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam post gregem sodalium tuorum. Joan.VIII, 25 : Tu quis es ? Palam enim annuntiandum est de veritate.

" Respondit eis Jesus : Loquor vobis, et non creditis, "

Hic ponitur responsio veritatis de intentione parabolae inductae.

Et in responsione ista duo dicuntur. Unum est redargutio non credentium : alterum autem est proprietas audientium verum pastorem Christum.

In primo horum tria dicit, scilicet, apertam veri pastoris denuntiationem, per opera veritatis probationem, non ex ovibus causam esse quam retinebant incredulitatis obdurationem.

Dicit igitur : " Loquor vobis " quod ego sum Christus verus pastor et bonus, " et non creditis " mihi. Joan.VIII, 46 : Si veritatem dico vobis, quare non creditis milii ? Numer.XIV, 11 : Quousque non credent mihi, in omnibus signis quae feci coram eis ?

" Opera, quae ego facio in nomine Patris mei, haec testimonium perhibent de me.

Sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis. "

Hic ponit per opera veritatis testificationem. Et hoc est quod dicit : " Opera, quae ego facio in nomine Patris mei, " ne videar esse contrarius Patri, et invoco Patrem, et omnia refero ad Patrem : " haec testimonium perhibent de me, " quod sim Christus et verus pastor et bonus. Joan. v, 36 : Opera quae dedit mihi Pater ut perficiam ea, ipsa opera quae ego facio testimonium perhibent de me. Joan.III, 2 : Nemo potest haec signa facere quae tu facis, etc.

" Sed vos non creditis, "

Hoc est, infidelitatis vestrae obdurationem retinetis, " quia non estis, " nec esse vultis, " ex ovibus meis. " Agnus enim ab agnoscendo dictus talia agnoscit. Et quia agni non estis, ideo signa certificantia divinitatem meam non agnoscitis. Jerem. viii, 7 : Milvus in caelo cognovit tempus suum : turtur, et hirundo, etc. : populus autem meus non cognovit judicium Domini. Et ideo agni agnoscentes dici non possunt. Eccli.XXI, 18 : Audivit luxuriosus, et displicebit illi, et projiciet illud post dorsum suum. I ad Corinth.II, 14 : Animalis homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei : stultitia enim est illi, quia spiritualiter examinatur.

" Oves meae vocem meam audiunt, et ego cognosco eas: et sequuntur me.

" Et ego vitam aeternam do eis, et non peribunt in aeternum. "

Hic tangitur proprietas audientium verum pastorem.

Dicit autem hic sex : quorum primum est, quod ovis (qui est agnus) vocem pastoris audit et agnoscit. Secundum est, quod ovis illa speciali gratia cognoscitur a pastore. Tertium est, quod ovis per obedientiam pastorem sequitur. Quartum est, quod ex hoc a pastore praemium recipit vitae aeternae. Quintum, quod recipiunt evasionem mortis aeternae. Sextum autem, quod non patiuntur dispersionem lupi.

Dicit ergo : " Oves meae, " simplices et subjectae mihi, agnitivam in agnoscendo naturam habentes, "vocem meam audiunt, " id est, exaudiunt. Supra, V. 3 : Proprias oves vocat nominatim. Et ideo ornamentum habentaurium. Cantic. I,10: Murenulas aureas faciemus tibi, vermi-culatas argento. Aurium enim habent murenulas, qui illapsum sibi recipiunt pastoris verbum : quae etiam murenula labitur de manu quando tenetur. Vermiculi autem subtilem motum occulti eloquii signant, quod tinnit in auribus sicut in argento. Job, IV, 12 : Quasi furtive suscepit auris mea venas susum ejus. Genes.XXIV, 47 : Suspendi inaures ad ornandum faciem ejus, et armillas posui in manibus ejus. Exod.XXIV, 7 : Omnia quae locutus est Dominus, faciemus, et erimus obedientes. I Regum, III, 10 : Loquere, Domine, quia audit servus tuus, " Et ego cognosco eas, " familiaritatis et specialis gratiae agnitione : quod speciale signum est boni pastoris. Unde miratur Paulus quod post talem gratiam pastoris, aliquis avertitur ab ipso, ad Galat.IV, 9 : Nunc autem cum cognoveritis Deum, immo cogniti sitis a Deo, quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus denuo serviret vultis? Apocal. ii, 2 : Scio opera tua, et laborem, et patientiam tuam. In tantum enim novit oves, et opera, et passiones ipsarum ovium, quod signat eas ad specialem defensionem ipsarum. Apocal.VII, 3 : Nolite nocere terrae et mari, neque arboribus, quoadusque signemus servos Dei nostri in frontibus eorum. Ezechiel. ix, 4 : Signa thau super frontes virorum gementium et dolentium super cunctis abominationibus quae fiunt in medio ejus, scilicet civitatis. Oves enim propriae signari consueverunt.

" Et sequuntur me, " per imitationem: quia ego ante eas vado per exemplum. Luc. IX, 29 : Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me. Sic enim iaciunt et oves. Abnegant se ut sint cum pastore : tollunt formam pastoris, ut sint configurati pastori : sequuntur eum, ut sint sui participes. Unde, Psal. xv, 1 et 2, secundum translationem Hieronymi : Serva me, Domine, quoniam speravi in

te. Dixi Domino : Deus meus es lu, quoniam bonorum meorum non eges. Bene mihi non est sine te. Septuaginta habent: " Conserva. " Et ideo sequuntur semper. Ad Philip.III, 12 : Sequor autem, si quo modo comprehendam in quo et comprehensus sum,

" Et ego vitam aeternam doeis, etc. "

" Et ego, " optimus pastorum, qui non de ovibus quaero pastum ut me pascant, . sed ut de me oves pascam, " vitam aeternam do eis, " per carnis meae pastum, et sanguinis potum, et Spiritus mei vivificationem, et deitatis meae gratificationem. Joan. x, 10 : Ego ceni ut vitam habeant, et abundantius habeant. Ibidem, XVII, 2 : Ut omne quod dedisti ei, det eis vitam aeternam. Hanc enim in pastu sui corporis et sanguinis administrat : quasi lignum vitae dat eis in pastum. Joan.VI, 58 : Qui manducat me, et ipse vivet propter me.

" Et " ideo " non peribunt in aeternum, " quia a dextris statuuntur cum his qui non pertinent ad interitum. Matth. xxv, 33 : Statuet oves quidem a dextris. Et post pauca,v. 34: Tunc dicet rex his qui a dextris ejus erunt : Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum, etc. Joan. iii, 5 : Ut omnis qui credit in ipsum non pereat, sed habeat vitam aeternam. Si ergo forte temporaliter aliquando tribulantur, et ad tempus videntur perire, non tamen peribunt in aeternum. Sapient.III, 2 et seq. : Visi sunt oculis insipientium mori, et aestimata est afflictio exitus illorum, et Quod a nobis est exterminium: illi autem sunt in pace : et si coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est.

" Et non rapiet eas quisquam de manu mea. Pater meus, quod dedit mihi, majus omnibus est : et nemo potest rapere de manu Patris mei. Ego et Pater unum sumus. "

Hoc autem quod dixit probat: et ideo tria hic dicuntur. Praemittit enim conclusionem quam intendit, et consequenter duplicem probationem inducit.

Dicit ergo : " Et non rapiet eas quisquam de manu mea. " Quasi diceret: Ideo non peribunt, quia " quisquam de manu mea " continente " eas " et conservante, " non rapiet, " per aliquem violentum impulsum tentationis : quia non permittam quod ultra vires a maligno aliquid patiantur. I ad Corinth. x, 13 : Fidelis Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis : sed faciet etiam cum tentatione proventum, ut possitis sustinere. Et ideo si de manu propria infirmitate excidunt, hoc non erit imbecillitas manus, nec etiam violentia hostis qui nulli ultra vires potest ingerere tentationem. Sapient, iii, 1 : Justorum animae in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum mortis. Deuter.XXXIII, 3 : Omnes sancti in manu illius sunt. Hoc autem probat cum dicit:

" Pater meus, quod dedit mihi, majus omnibus est ".

Quidquid enim habet gignendo dedit, et quod essem aequalis ei mihi dedit: et ideo idem posse cum eo habeo. Similiter secundum humanam naturam plenitudinem gratiae per unionem ad deitatem dedit, et nulli Sanctorum hoc dedit. Joan.III, 34 : Non enim ad mensuram dat Deus spiritum. Joan.I, 14 : Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis. Psal. CXL. 6 : Absorpti sunt juncti petrae judices eorum. Omnes Sancti qui sunt judices Ecclesiae, juncti petrae, hoc est, comparati Christo, qui est petra solida, a bono immobilis : sunt absorpti, hoc est, nullius comparationis.

" Et " ideo " nemo potest rapere de manu Patris mei, " hoc est, de fidelitate et potestate continente eas. Et dedit mihi aequalem esse sibi : ergo etiam nemo potest rapere de manu mea, sicut nec de manu sua. Isa. VIII, 11 : Quasi in manu forti erudivit me, ne irem in via populi hujus. Ibidem, xlix, 16 : In manibus meis descripsi te : muri tui coram oculis meis semper. Job, xvii, 3 : Libera me, Domine, et pone me juxta te, et cujusvis manus pugnet contra me.

" Ego et Pater unum sumus. "

Secunda confirmatio sive probatio est ejus quod praedixit, quod oves de manu sua nemo rapit. Quia cum unum sit cum Patre, sicut de manu Patris nemo rapit, ita nec de manu Filii. Una est enim manus, hoc est, potestas utriusque. Dicit enim Chrysostomus : " Cum audis manum Dei, nihil carnale cogita : sed crede unam esse Patris et Filii potestatem. " Joan.XIV, 11,: Ego in Patre, et Pater in me est. Ibidem, XIV, 10 : Pater in me manens, ipse facit opera. Sic etiam in hac vita tria sunt opera ovium ad pastorem conversarum. Audiunt enim, cognoscunt, et sequuntur. Tria etiam quantum ad futuram vitam pastor facit ovibus, et unum ad vitam istam. Agnoscit enim signando eas hic dum vivunt, vitam dat in sui fruitione, salvat ab interitu in confirmatione, continet in manu in protectione : quod est summa salus ovium.

Objiciunt autem quidam de hoc quod dicit, quod " non rapiet eas quisquam de manu sua. " Aut enim sic continet Sanctos in manu sua, secundum praesentem justitiam : aut secundum praedestinationem. Si secundum praesentem justitiam : non videtur esse verum, quia multi ceciderunt ab illa, sicut Judas, et Nicolaus Antiochenus, et multi alii. Si autem secundum praedestinatfonem : tunc videtur quod praedestinatio imponat necessitatem salutis. Et hoc videtur Augustinus dicere, qui super hunc locum dicit sic :

" Nec lupus rapit, nec fur tollit, nec latro interficit : securus est de numero earum qui eas numeravit. "

Ad hoc dicendum, quod sine praejudicio videtur mihi dicendum, quod de utriusque justitia intelligatur : praesenti scilicet, et praedestinationis. Et sicut dictum est quod aliquis excidit, non est de imbecillitate manus, sed de mobilitate et casu liberi arbitrii.

Ad hoc autem quod concludit, quod praedestinatio secundum hoc necessitatem inducit. Dicendum, quod hoc non sequitur. Nihil enim prohibet, quod immobili praedestinatione existente, liberum arbitrium ad idem mobiliter se habet. Hoc autem alibi habet ostendi quod hic prolixius esset probare.

". Sustulerunt ergo lapides Judaei, ut lapidarent eum.

Respondit eis Jesus : Multa bona opera ostendi vobis ex Patre meo : propter quod eorum opus me lapidatis?

Responderunt ei Judaei : De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia, et quia tu, homo cum sis, facis teipsum Deum. "

Hic tangitur persecutio contra Christum excitata propter beneficia quae proposuit.

Dicuntur autem hic tria : ferocitas persequentium : secundo, quaestio benignissima de causa persecutionis et ipsius causae crudelis expositio : et tertio, sapientissima exclusio furoris per ostensionem veritatis.

Dicit ergo : " Sustulerunt ergo lapides Judaei, " et durissima intentione, " ut lapidarent eum, " sicut, Levit.XXIV, 14, Dominus praecepit blasphemum lapidari. Hoc enim fecerunt, quia corda eorum duriora lapidibus erant, et emolliri verbis sapientiae non poterant. Isa. xlviii,

4 : Scivi quia durus es tu, et nervus ferreus cervix tua, et frons tua aenea. Act. VII, 51 : Dura cervice, et incircumcisis cordibus et auribus, vos semper Spiritui sancto resistitis.

" Respondit eis Jesus, etc. "

Secundum est in quo in quaestione benigna factum ostendit inconveniens. Et quaeritur causa lapidationis, ut ad cor revertentes desistant ab incepto.

" Multa bona opera, " ad vestram utilitatem, " ostendi vobis, " miraculosa, " ex Patre meo, " hoc est, ex virtute Patris facta. Joan, v, 20 : Majora his demonstrat opera, ut vos miremini. Act. x,38: Petransiit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo. Act. II, 22 : Viri Israelitae, audite verba haec : Jesum Nazarenum, virum approbatum a Deo in vobis, virtutibus, et prodigiis, et signis, quae fecit Deus per illum in medio vestri, sicut et vos scitis.

" Propter quod eorum, " scilicet operum, " opus me lapidatis ? " Matth. xxiii, 37 : Jerusalem, Jerusalem, quae occidis prophetas et lapidas eos qui ad te missi sunt, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti.! Sic factum est innocenti Naboth, III Regum, XXI, 10, ubi dixit Jezabel : Educite eum, et lapidate, sicque moriatur. Sic factum est innocenti Susannae . Joan, viii, 59 : Tulerunt ergo lapides Judaei, ut jacerentin eum. Matth, xxiii, 35 : Ut veniat super vos omnis sanguis justus qui effusus est sicper terram, a sanguine A bel justi usque ad sanguinem Zachariae, filii Barachiae, quem occidistis inter templum et altare.

" Responderunt ei Judaei, etc. "

" Responderent Judaei, " de lapidatione causam assignantes, quae non est causa ad venialem, sed ad turbae simplicis deceptionem ut factum eorum justum esse videatur : " De bono opere non lapidamus te. " Hoc falsum est : quia nihil nisi bonum opus apparuit in eo. I Petri, II, 22 : Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus.

" Sed de blasphemia. " Hoc dicunt, cum ipsi potius blasphemi sint, attribuentes diabolo quod fieri non potuit nisi in Dei digito. Matth, xii, 31 : Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus : Spiritus autem blasphemia non remittetur .

Tangunt tamen hoc quare eum blasphemum reputabant : " Quia tu, homo cum sis, " sicut vere fuit, " facis teipsum Deum. " Quod non est verum : quia Pater generans fecit eum Deum, et non ipse seipsum fecit Deum. Joan. v, 18 : Propterea ergo magis quaerebant eum Judaei interficere, quia non solum solvebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo. Sapient. II, 16 : Praefert novissima justorum, et gloriatur patrem se habere Deum.

" Respondit eis Jesus : Nonne scriptum est in lege vestra, quia Ego dixi: Dii estis?

Si illos dixit Deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptura,

Quem Pater sanctificavit et misit in mundum, vos dicitis : Quia blasphemas, quia dixi : Filius Dei sum?

Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi.

Si autem facio, et si mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis et credatis quia Pater in me est, et ego in Patre. "

Ecce sapientiae responsum omnem praetendens patientiam.

Et habet duas partes, scilicet, responsum sapientiae et patientiae, malitiam obmutescere faciens : et obslinantam malitiam, quae quando respondere non potest operibus, malum pro bono reddit.

In responso autem duo sunt, scilicet, responsum per rationem Scripturae, et responsio per opera demonstrata in divina virtute.

Primo ergo inducit Scripturam, et ex illa arguit propositum.

Dicit ergo : " Nonne scriptum est, " a Spiritu sancto, " in lege vestra. " Lex communiter hic dicitur pro his quae in Veteri Testamento continentur : quia Prophetiae, et Psalmi, et totum aliud implicite continetur. Eorum autem dicitur lex, quia ab eis fuit recepta. In Psalmo autem lxxxi, 0, continetur : " Ego dixi, " hoc est statui, quia " Dii estis, " per participationem deitatis et per adoptionem . Exod. vii, 1 : Constitui te deum Pharaonis. Psal. xlix, 1 : Deus deorum, Dominus, locutus est. 1 ad Corinth.VIII, 5 : Siquidem sunt dii multi, et domini multi, sive in caelo, sive in terra.

Et ex illa auctoritate arguit a minori sic :

" Si illos dixit Deos, ad quos sermo Dei factus est, etc. "

" Si illos dixit Deos, " participative et per adoptionem, " ad quos sermo Dei factus est, " hoc est, in opere completus in ipsis, hoc est, qui sermonem Dei perceptum opere compleverunt, et sermonem Dei cum affectu audire meruerunt. 1 Joannis, iii, 2 : Charissimi, nunc filii Dei sumus : et nondum apparuit quid erimus, scilicet, ex nativitate divina. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est. Et sic erimus dii participatione ipsius. Jacobi, I, 18 : Voluntarie enim genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturae ejus. Joan.I, 12 : Dedit eis potestatem filios Dei fieri, et sic Deos esse. Minus autem videtur quod illos dicat Deos qui non nisi participative et per adorationem participant Spiritum divinum.

" Et non potest solvi Scriptura, " hoc est, non esse vera. Matth. v, 18 : Iota unum aut unus apex non praeteribit a lege. Tob. XIV, 6 : Non excidit verbum Domini.

Ergo multo magis,

" Quem Pater sanctificavit, "

Hoc est, ab aeterno sanctum genuit. Psal. CIX, 3 : In splendoribus Sanctorum, ex utero ante luciferum genui te. Luc. I, 35 : Quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei." Et misit in mundum, " ad mundi sanctificationem. Jerem.I, 5 : Priusquam te formarem in utero, novi te : et antequam exires de vulva, sanctificavi te. Et sic misit plenum Deum in mundum. Isa. lxi, 1 : Spiritus Domini super me, eo quod unxerit Dominus me. Multo magis, inquam, dicendus et credendus est Deus verus.

Mirum ergo est et inconveniens quod " vos dicitis, " qui Scripturas nosse debetis : " Quia blasphemas : " cum vos potius hoc negando blasphemetis.

" Quia dixi, " quod Pater dixit : " Filius Dei sum. " Hoc negando efficerer vobis similis mendax. Non ergo est blasphemia, sed veritas : quia si nomen et res per aliquem modum convenit his qui per participationem dii sunt, multo magis convenit ei qui per naturam est Filius Dei.

" Si non facio opera Patris mei,"

Quae nemo nisi Pater potest operari.

Joan. xv, 24 : Si opera non fecissem in eis quae nemo alius fecit, peccatum non haberent. Et supra, v. 22 : Nunc autem excusationem non habent de peccato suo. " Nolite credere mihi, " quia opera ostendunt virtutem Dei in me esse : sicut digitus ostendit rem demonstratam. Exod.VIII, 19 : Digitus Dei est hic. Luc. XIi, 20 : Si in digito Dei ejicio daemonia, etc. Opera enim indicant deitatem, et deitati est credendum.

"Si autem facio, et si mihi, etc. "

" Si autem facio " opera Dei Patris naturam in me ostendentia. Daniel.III, 99 et 100 : Signa et mutabilia fecit apud me Deus excelsus. Placuit ergo mihi praedicare signa ejus, quia magna sunt : ei mirabilia ejus, quia fortia: et regnum ejus regnum sempiternum, et potestas ejus in generationem et generationem. Et ideo isti pejores fuerunt quam Nabuchodonosor gentilis.

" Et si mihi non vultis credere. " Dicit autem : " Non vultis. " Quia dicit Augustinus, quod caetera potest homo nolens, credere non nisi volens. Si ergo mihi non vultis ex tot et tantis operibus credere, saltem " operibus credite, " quae et modo quo ego ea facio, et facto ipso, in me naturam et virtutem Patris ostendunt et demonstrant. Unde, Isa. LIII, 1, de duritia istius infidelitatis exclamat ad Patrem, dicens : Domine, quis credidit auditui nostro ? et brachium Domini cui revelatum est ? Brachium autem est virtus Patris, quod est Christus. Quasi diceret : Paucis est revelatum. Exod, x, 1 et 2 : Ego induravi cor ejus, ei servorum illius, ut faciam signa mea haec in eo : et narres in auribus filii tui, et nepotum tuorum. Has autem duas consequentias induxit Christus : quod sicut causa est, qua destructa, destruitur : et qua posita, ponitur effectus : ita sciatur esse vice causae ad inducendum fidem, quod non existentibus operibus, essent excusati : et positis operibus, condemnandi pro infidelitate.

" Ut cognoscatis et credatis, etc. "

Hoc est intentum per modum conclusionis, scilicet, ut sicut causa cognoscitur per effectum, sic ex modo quo facio magna, cognoscatis " quia Pater in me est, " per naturae inseparabilitatem, et sui consensus voluntatem in omnia facta mea, " et ego in Patre, " sicut in eo a quo habeo naturam, et virtutem, et opus : et in nullo sum sibi contrarius. Et sic credatis quia ego sum Deus : quia, sicut dicitur, lsa. VIIi, 9 : Si non credideritis, non permanebitis. Sed ad hoc respondet, Jerem.v, 3 : Induraverunt facies suas supra petram, et noluerunt reverti. Isa. XXI, 2 : Qui incredulus est infideliter agit : et qui depopulator est vastat.