SUPER AD COLOSS.

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 4

 Lectio 1

Lectio 1

Supra posuit specialia documenta ad singulos status hominum, hic ponit pertinentia ad omnes, tamen respectu diversorum.

Et primo ostendit qualiter se habeant ad alios; secundo qualiter ad ipsos alii se habeant, ibi qui circa me, etc..

Iterum prima in duas, quia primo ostendit quomodo se habeant ad ipsummet apostolum, eorum praelatum; secundo quomodo ad alios, maxime infideles, ibi in sapientia.

Circa primum duo facit, quia primo incitat eos universaliter ad orandum; secundo ut orent pro eo, ibi orantes.

Debet autem oratio habere tria, scilicet quod sit assidua, grata, et vigilans.

Assidua, unde dicit orationi instantes, id est, cum perseverantia orate. I Thess. V, 17: sine intermissione orate, etc.. Lc. XVIII, 1: oportet semper orare, et numquam deficere.

Item vigilans, ut animus non sit pressus; ideo subditur vigilantes. I Petr. IV, 7: vigilate in orationibus, etc.. Lc. VI, 12: erat pernoctans in oratione, etc..

Item grata, id est, in gratiarum actione, alias non meretur beneficia nova, si de acceptis esset ingratus; unde sequitur in gratiarum actione. Phil. IV, 6: cum gratiarum actione.

I Thess. V, 18: in omnibus gratias agite.

Consequenter rogat ut orent pro ipso, dicens orantes, etc., quia hoc est debitum quod subditi pro praelatis orent, quia praelati custodiunt eos, et eorum bonum est commune omnium. II Thess. III, 1: orate pro nobis, ut sermo domini currat, etc.. Et hoc, ut deus aperiat Ostium, id est, os, per quod sermo a corde exit, et quod deus det gratiam digne proferendi verbum suum. In apertione etiam significatur aliquid magnum.

Matth. V, 2: aperiens os suum docebat eos, etc.. Et ideo subdit ad loquendum. I Cor. XII, V. 2: spiritus est qui loquitur mysteria. Et his indigeo, quia propter verbum christi, tribulationes patior. Ideo orandum est ut libere possim. II Tim. II, 9: laboro usque ad vincula. Et hoc modo ut aperiat, id est, ut manifestet, etc..

Tria possunt esse impedimenta verbi, scilicet vel propter timorem, ideo dicit vinctus, vel propter altitudinem, ita quod subditi nequeant intelligere, ideo dicit ut manifestet, vel propter incongruitatem temporis vel modi; ideo dicit ut oportet.

I Cor. III, 1: non potui vobis loqui quasi spiritualibus, etc.. Lc. XII, 42: fidelis dispensator et prudens, quem, etc..

Consequenter cum dicit in sapientia, etc., ostendit quomodo se habeant ad extraneos, et primo in conversatione; secundo quomodo in locutione, ibi sermo vester.

Dicit ergo in sapientia ambulate ad eos qui foris sunt, id est infideles; in sapientia, id est, sapienter. Sap. VII, 28: neminem diligit deus, nisi qui cum sapientia inhabitat, etc..

Et huius causa est redimentes, etc.. Redimit vexationem suam quando quis dimittit quod est de iure suo, ut vitet eam. Isti vexabantur ab eis, ideo vult quod redimant eam per sapientiam. I Petr. II, 12: conversationem vestram inter gentes habentes bonam, etc..

Item docet, secundo, quomodo se habeant in loquendo. Et primo ut sermo sit gratus; unde dicit sermo vester semper in gratia. Eccli. VI, 5: lingua eucharis in bono homine abundabit.

Secundo ut sit discretus; unde dicit sale conditus. Per Salem intelligitur discretio: quia per ipsum omnis cibus conditus est sapidus, ita omnis actio indiscreta est insipida et inordinata.

Matth. IX: habete in vobis sal, et pacem habete inter vos. Et hoc ut sciatis, etc.. Aliter enim est respondendum sapientibus, aliter insipientibus. Prov.

C. XXVI, 4: non respondeas stulto iuxta stultitiam suam, ne efficiaris ei similis, etc..

I Petr. III, 15: parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem, etc..

Deinde cum dicit quae circa me, etc. Ostendit quid alii agant ad ipsos, et primo ostendit quid ad eos agant illi quos ad eos mittit; secundo quid cum apostolo remanentes, ibi salutant.

Mittit autem ad eos legatum, quem primo describit tripliciter, et primo a dilectione, dicens charissimus frater, scilicet per charitatem, quae facit hominem auro pretiosiorem.

Is. XIII, 12: pretiosior erit vir auro, et homo mundo obryzo, etc.. Item a fide, unde dicit fidelis in ministerio. I Cor. IV, 2: hic iam quaeritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur. Item ab humilitate, unde dicit et conservus, scilicet in executione ministerii; sed in domino, quia praelatus quaerere debet utilitatem eorum quibus praefertur, et dei honorem.

Sed ad quid mittitur? ut cognoscat statum subditorum. Gen. XXXVII, 14: vade et vide si cuncta prospera sunt erga fratres tuos et pecora, et renuntia mihi quid agatur, etc.. I reg.

C. XVII, 18: fratres tuos visitabis si recte agant, et cum quibus ordinati sunt disce. Item ut consoletur. Rom. I, 11: desidero enim videre vos ut aliquid impartiar vobis gratiae spiritualis ad confirmandos vos, id est, simul consolari in vobis, etc.. Et dominus missus a patre ad hoc venit. Is. Lxi, 2: ut consolarer omnes lugentes, etc..

Item describit eius societatem cum onesimo qui omnia quae hic aguntur, etc.. Et vestra mihi, ut corrigam, et mea vobis, ut exemplum habeatis.

Deinde cum dicit salutat, etc., ostendit quo modo salutantur a remanentibus cum apostolo, et littera satis patet.

De quo accepistis, etc.. Act. XIII, 5 dicitur quod cum Paulus et barnabas simul irent, quidam ioannes marcus sic se eis coniunxit quod postea recessit et iterum rediit. Et Paulus quidem noluit eum recipere, sed barnabas.

Et ideo Paulus recessit a barnaba. Et propter hoc apostolus scripsit colossensibus de marco, quod non reciperent eum; sed nunc quia conversus erat, scribit ut eum recipiant: et hoc est, accepistis, etc.. Vel fratrem barnabae, de quo barnaba accepistis, etc..

Et iesus qui dicitur iustus, qui quidem erat vir sanctae conversationis; et ideo dicitur iustus. Qui sunt ex circumcisione, missi ad praedicandum evangelium christi. Phil. I, V. 18: quid enim? cum omni modo sive per occasionem sive per veritatem christus annuntietur.

Et sic primo gentiles, secundo Iudaeos ponit. Epaphras qui ex vobis, etc., quia Asianus erat. Et ad hoc salutant, ut stetis perfecti. Iac. I, 4: sitis et perfecti, etc..

Pleni, etc., id est, in omnibus, quae pertinent ad voluntatem dei.

Item ponit Lucam qui non fuit natus ex Iudaeis, ut videtur, quia fuit Antiochenus, medicus arte, quem specialiter nominat, quia fuit homo bonae auctoritatis in ecclesia propter evangelium quod scripsit apostolo adhuc vivente.

Deinde dicit salutate, etc., ostendit quos salutent, et primo quomodo alios alienae ecclesiae; secundo quomodo eos qui sunt de sua, ibi et eam quae est Laodicensium; ex quo habetur quod scripsit alias epistolas, quia istam de qua fit mentio hic, scilicet Laodicensium, et unam aliam ad Corinthios, praeter primam et secundam: quia in prima epistola, cap. V dicit: scripsi vobis in epistola, ne commisceamini fornicariis, etc..

Sed ratio est duplex quare non sunt in canone: quia non constabat de earum auctoritate, quia forte erant depravatae, et perierant in ecclesiis. Vel quia non continebant aliud quam ista.

Et dicite Archippo: hic fuit praelatus eorum, et mandat ut moneant ipsum dicentes: vide, etc. II Tim. IV, 5: ministerium tuum imple. Et quidem tunc ministerium implet quando facit illud ad quod accepit.

Sed videtur quod non pertineat ad subditum monere praelatum Ex. XIX, 24. Dicendum quod irreverenter arguere et vituperare est prohibitum, sed monere charitative potest, sicut Paulus Petrum Gal. II, 11.

Sed quare non scripsit praelato? quia praelatus est propter ecclesiam, et non e converso.

Salutatio, etc.. Consuetudo apostoli erat quod totam epistolam faciebat aliquem scribere, sed in fine ponebat aliquid de manu sua, II Thess. Ult., ubi dicit: salutatio mea manu Pauli: idem et hic, ne fallerentur. Et dicit memores, etc., quia Romae vinctus erat: quia Iac. V, 10: exemplum accipite, fratres, exitus mali et longanimitatis et laboris et patientiae, prophetas, qui locuti sunt in nomine domini, etc.. Hebr.

Ult.: mementote praepositorum vestrorum qui vobis locuti sunt verbum dei, quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem.

Tandem concludens optat eis bonum, dicens gratia, etc.. Io. I, 17: gratia et veritas per iesum christum facta est: cui sit laus et gloria, nunc et semper.

Amen.