SUPER AD COLOSS.

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 4

 Lectio 1

Lectio 2

Supra apostolus monuit fideles contra vitia carnalia, hic monet eos contra vitia spiritualia. Et primo ponit universalem admonitionem; secundo per partes distinguit.

Dicit ergo: aliquando ambulastis in illis, sed nunc deponite et vos omnia, non solum carnalia, sed omnia. I Petr. II, 1: deponentes omnem malitiam, et omnem dolum, et simulationes, et invidias, et detractiones, etc..

Distinguit autem vitia spiritualia in duo. Primo in peccatum cordis; secundo oris, ibi blasphemiam, etc..

Et primo ponit iram. Ira enim viri iustitiam dei non operatur Iac. I, 20, et haec est deponenda.

Secundo indignationem, quae oritur ex ira, quae est quando quis reputat aliquem indignum eorum quae habet, vel ut comparetur alii. Is. XXVII, 4: indignatio non est mihi. Malitiam, quae consequitur ad haec duo, scilicet quando quis molitur malum proximo inferre. Iac. I, 21: abiicientes omnem immunditiam, et abundantiam malitiae, in mansuetudine, etc..

Deinde ponit peccata pertinentia ad peccatum oris: et sunt tria genera peccatorum oris.

Per hoc enim peccatum designatur inordinatio mentis, et primo in comparatione ad deum, et haec est blasphemia. Lev. XXIV, 14: educ blasphemum extra castra, et ponant omnes qui audierunt, manus suas super caput eius, et lapidet eum populus universus.

Et sic quaecumque blasphemia est peccatum mortale. Sed quid si sit subito? respondeo. Dicendum est quod si sit subito, ita quod non percipit se blasphemare, non peccat mortaliter. Sed credo quod, quantumcumque subito, si tamen percipit quod dicit verba blasphemiae, peccat mortaliter.

Secundo designat inordinationem circa concupiscentiam, dicens turpem sermonem de ore vestro. Eph. IV, 29: omnis sermo malus ex ore vestro non procedat, etc..

Tertio inordinationem contra proximum, et hoc est mendacium. Prov. XIX, 5: qui loquitur mendacium, non effugiet.

Deinde cum dicit expoliantes, etc., ostendit rationem quare sunt vitanda praedicta vitia, quia scilicet deposita vetustate, debet indui novitas. Matth. IX, 16: nemo mittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus, etc.. Et primo ponit depositionem vetustatis; secundo assumptionem novitatis, ibi et induentes.

Dicit ergo: deponite, hoc expoliantes, etc.. Nam hoc inveteratur per peccatum.

Hebr. VIII, 13: quod autem antiquatur et senescit, prope interitum est. Haec vetustas propinquat corruptioni, quia peccatum est via ad corruptionem. Item per peccatum perditur virtus et decor spiritualis, quae quidem vetustas est introducta per peccatum primi parentis. Rom. V, 12: sicut enim per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, ita et in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt. Hunc ergo veterem hominem, id est vetustatem peccati. Rom. VI, 6: vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato, etc.. Exuite cum actibus suis. Eph. IV, 22: deponite vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris, etc..

Novus homo est animus interius renovatus, quia homo, ante gratiam, habet mentem interiorem peccato subiectam, et quando reparatur per gratiam, habet novitatem. Ps.

Cii, 5: renovabitur ut aquilae iuventus tua.

Gal. Ult. 15: in christo iesu neque circumcisio, neque praeputium aliquid valet, sed nova creatura.

Nova creatura est gratia innovans, sed adhuc vetustas remanet in carne. Sed si sequaris iudicium novi hominis, tunc induis novum hominem; si vero concupiscis secundum desideria carnis, induis vetustatem. Eph. IV, V. 24: induite novum hominem, qui secundum deum creatus est in iustitia, et sanctitate veritatis.

Deinde cum dicit et induentes, etc., describit novum hominem. Et primo ostendit renovationis modum, secundo ubi renovetur, tertio secundum quid renovatur.

Ostendit ergo quod interior homo vetus per ignorantiam dei, renovatur per fidem et agnitionem dei. II Cor. III, 18: in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tamquam a domini spiritu.

Sed ubi est haec renovatio? ibi, scilicet ubi est imago dei, quae non est in potentiis sensitivae partis, sed in mente. Unde dicit secundum imaginem, id est, ipsa dei imago, quae est in nobis renovata, et hoc secundum imaginem eius, scilicet dei, qui creavit eum.

Dicitur autem novus creatus, quia anima rationalis non est ex traduce, sed a deo creata.

Deinde cum dicit ubi non est, etc., ostendit hanc innovationem esse omnibus communem, alias non pertineret ad hominem inquantum homo. Et hoc quia facta est secundum aliquid quod convenit omnibus.

Quintuplex autem hic cadit distinctio inter homines: una secundum sexum corporeum, et hanc excludit, dicens ubi non est masculus et foemina, quia non differunt mente, sed secundum sexum corporeum.

Secunda per nationes, et hanc excludit, ibi gentilis et Iudaeus. Isti enim ex fidelibus, illi ex infidelibus, et tamen utrique mente rationales.

Rom. III, 29: an Iudaeorum deus tantum? nonne et gentium? tertia secundum ritum certum et proprium, quia quidam legis professionem, et quidam ritum eumdem non habebant. Rom. X, 12: idem dominus omnium, etc..

Alia secundum linguam, ibi barbarus et Scytha. Scytha est versus septentrionem, barbarietas autem extraneitatem dicit; unde barbari quasi extranei. Et simpliciter est barbarus qui extraneus est ab homine inquantum homo, et hoc est inquantum rationalis. Et ideo illi barbari sunt, qui non reguntur ratione et legibus, et ideo barbari naturaliter sunt servi, et in christo non differunt, quia et si ius civile non habent, tamen legem habent christi.

Alia secundum conditiones, quia quidam servi, quidam liberi: in christo autem sunt omnes similes. Iob III, 19: parvus et magnus ibi sunt, etc..

Ergo non sunt hae differentiae in christo, sed est omnia et in omnibus christus. Non enim est circumcisio nisi per christum, et libertas per christum; si non es liber, libertas tua est christus. Si non es circumcisus, circumcisio tua est christus, et sic de aliis. Et in omnibus, quia omnibus beneficia sua dat.