SUPER AD COLOSS.

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 4

 Lectio 1

Lectio 5

Postquam apostolus commendavit christum per comparationem ad deum et ad totam creaturam, hic commendat ipsum in comparatione ad ecclesiam. Et primo generaliter; secundo specialiter quantum ad colossenses, ibi et vos cum essetis; tertio quantum ad suam personam singulariter, ibi cuius factus sum.

Circa primum duo facit, quia primo proponit habitudinem christi ad totam ecclesiam; secundo exponit, ibi qui est principium.

Dicit ergo: iste, in quo habemus redemptionem, christus, est primogenitus creaturae, sed secundum quod huiusmodi factus est caput ecclesiae. Duo occurrunt hic exponenda. Et primo quomodo corpus sit ecclesia, et secundo quomodo christus est caput.

Ecclesia dicitur corpus ad similitudinem unius hominis, et hoc dupliciter, scilicet et quantum ad distinctionem membrorum, eph.

C. IV, 1: dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, etc., et quantum ad servitia, quae licet sint distincta, tamen unum servit alteri, I Cor. XII, 25: pro invicem sollicita sint membra; Gal. VI, 2: alter alterius onera portate, etc.. Item, sicut constituitur unum corpus ex unitate animae, ita ecclesia ex unitate spiritus. Eph. IV, 4: unum corpus et unus spiritus. I Cor. X, 17: unus panis et unum corpus multi sumus, etc.. Item est alia consideratio membrorum ad caput ecclesiae, scilicet ad christum. Ipse enim christus est caput ecclesiae. Ps. III, 3: tu exaltas caput meum, etc..

Et exponit quid est esse caput, dicens qui est principium, etc.. Caput enim respectu aliorum membrorum habet tria privilegia.

Primo, quia distinguitur ab aliis ordine dignitatis, quia est principium et praesidens; secundo in plenitudine sensuum, qui sunt omnes in capite; tertio in quodam influxu sensus et motus ad membra. Et ideo primo ostendit quomodo christus est caput ratione dignitatis; secundo ratione plenitudinis gratiarum, ibi quia in ipso complacuit; item tertio ratione influentiae, ibi et per eum.

Ecclesia quidem habet duplicem statum, scilicet gratiae in praesenti et gloriae in futuro, et est eadem ecclesia, et christus est caput secundum utrumque statum: quia primus in gratia, et primus in gloria.

Quantum ad primum dicit qui est principium, quia non solum est in gratia secundum quod homo, sed etiam omnes sunt iustificati per fidem christi. Rom. V, 19: per obedientiam unius hominis iusti constituuntur multi. Et ideo dicit qui est principium, scilicet iustificationis et gratiae in tota ecclesia, quia etiam in veteri testamento sunt aliqui iustificati per fidem christi. Io. VIII, 25: ego principium qui loquor, etc.. Ps. Cix, 4: tecum principium, etc..

Item est principium quantum ad statum gloriae. Ideo dicit primogenitus ex mortuis.

Quia enim resurrectio mortuorum est quasi quaedam secunda generatio, quia homo in ea ad vitam aeternam reparatur, Matth. XIX, V. 28: in regeneratione, cum sederit filius hominis, etc., et prae omnibus primus est christus: ideo est primogenitus ex mortuis, id est eorum qui sunt geniti per resurrectionem.

Sed contra de Lazaro Io. XI.

Respondeo. Dicitur quod iste et alii non resurrexerunt ad illam vitam immortalem, sed ad mortalem; sed christus resurgens ex mortuis iam non moritur, ut dicitur Rom. VI, 9.

Apoc. I, 5: primogenitus mortuorum, etc..

I Cor. XV, 20: nunc autem christus resurrexit a mortuis primitiae dormientium. Et hoc, ut in omnibus sit ipse principatum tenens, quantum ad dona gratiae, quia ipse est principium; quantum ad dona gloriae, quia ipse est primogenitus. Eccli. XXIV, 9: in omni gente et in omni populo primatum habui, etc..

Deinde cum dicit quia in ipso, etc., ostendit dignitatem capitis quantum ad plenitudinem gratiarum omnium. Alii enim sancti habuerunt divisiones gratiarum, sed christus habuit omnes. Ideo dicit quia in ipso, etc..

Singula verba pondus suum habent. Complacuit, designat quod dona hominis christi non erant ex fato seu meritis, ut dicit Photinus, sed ex divinae voluntatis complacentia assumentis hunc hominem in unitatem personae.

Matth. III, 17: hic est filius meus, etc..

Item dicit omnem, quia alii habent hoc donum, alii aliud. Io. XIII, 3: omnia dedit in manus eius.

Item dicit plenitudinem, quia aliquis aliquod habuit donum, sed non plenitudinem eius, seu virtutis, quia forte invitus in aliquo defecit. Sed Io. I, 14 dicitur de christo: vidimus eum plenum gratiae et veritatis. Eccli.

C. XXIV, 16: in plenitudine sanctorum detentio mea.

Item dicit habitare. Alii enim acceperunt usum gratiae ad tempus, quia spiritus prophetarum non semper adest prophetis, sed in christo est habitualiter, quia semper ad votum in christo est dominium huius plenitudinis.

Io. I, 33: super quem videris spiritum descendentem, et in eo manentem, etc..

Deinde cum dicit et per eum, etc., ostendit christum esse caput ecclesiae ratione influxus. Et haec est tertia ratio capitis.

Et primo ostendit influxum gratiae; secundo exponit quod dixerat, ibi pacificans.

Dicit ergo primo: dico quod complacuit non solum quantum ad hoc quod haberet in se, sed etiam ut per eum ad nos derivaret.

Unde dicit et per eum reconciliare omnia in ipsum. II Cor. V, 19: deus erat in christo mundum reconcilians sibi.

Exponit autem qualis sit ista reconciliatio, et quomodo omnia reconciliata.

In reconciliatione autem sunt duo consideranda: primo in quo conveniunt qui reconciliantur.

Discordes enim diversas habent voluntates.

Reconciliati autem consentiunt in aliquo uno. Et sic voluntates prius discordes concordant in christo. Et huiusmodi voluntates sunt et hominum, et dei, et Angelorum.

Hominum, quia christus homo est; dei, quia deus est. Item discordia erat inter Iudaeos qui volebant legem, et gentiles qui non volebant legem; sed utrosque christus concordat, quia ex Iudaeis est, et quia absolvit observantias legis.

Et haec concordia est facta per sanguinem, etc.. Inter deum enim et hominem causa discordiae fuit peccatum; inter Iudaeos et gentiles lex. Christus per crucem destruxit peccatum, et implevit legem. Et ita removit causam discordiae. Hebr. XII, 22: accessistis ad sion montem, et civitatem dei viventis ierusalem, etc.. Et sic reconciliati sumus. Et ita sunt pacata, sive quae in caelis, ut Angeli et deus, sive quae in terris, scilicet Iudaei et gentiles. Ideo christo nato dicitur Lc. II, V. 14: gloria in altissimis deo, et in terra pax hominibus, etc.. Item in resurrectione dixit: pax vobis, etc., ut habetur Io. XX, 20. Eph.

C. II, 14: ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum, etc..

Deinde cum dicit et vos, etc., ponitur commendatio christi per dona eis collata.

Ubi primo commemorat statum praeteritum; secundo christi beneficium, ibi nunc autem, etc.; tertio quid exigatur ab eis, ibi si tamen, etc..

Status enim praeteritus habuit tria mala. Quantum enim ad intellectum erant ignorantes; quantum ad effectum, inimici iustitiae; quantum ad actum, in multis peccatis.

Quantum ad primum dicit alienati, etc..

Quantum ad secundum et inimici sensus, secundum unam litteram; et ostendit defectum sapientiae quam praedicabant Iudaei de uno deo. Io. III, 19: dilexerunt magis tenebras quam lucem. Sed numquid tenebantur ad legem Moysi? dicendum est quod sic, quantum ad cultum unius dei. Vel alienati sensu, id est ex electione contradicentes ei ex malitia.

Iob XXXIV, 27: qui quasi de industria recesserunt ab eo.

Quantum ad tertium dicit in operibus malis.

Io. III, 19: erant enim eorum opera mala, etc..

Deinde cum dicit nunc autem, ponit beneficia christi.

Et primum est reconciliatio in corpore eius.

Et dicit in corpore carnis, non quod aliud sit corpus, et aliud caro; sed ad ostendendum quod accepit corpus in esse naturae. Io. I, 14: et verbum caro factum est, etc.. Et idem corpus carnis, id est, mortale. Rom. VIII, 3: deus filium suum mittens in similitudinem peccati, etc.. Secundum est sanctificatio. Unde dicit ut exhiberet vos sanctos. Hebr. XIII, 12: iesus ut sanctificaret populum, etc.. Tertium est ablutio a peccatis, ibi et immaculatos.

Hebr. IX, 14: sanguis christi per spiritum sanctum semetipsum obtulit deo, emundabit conscientiam nostram, etc..

Item quantum ad futura, ibi et irreprehensibiles.

II Petr. III, 14: satagite immaculati et inviolati ei inveniri in pace, etc.. Et addit coram ipso. I Reg. XVI, 7: homo videt quae foris patent, dominus autem intuetur cor.

Exigit a nobis firmitatem fidei et spei; ideo subiungit, dicens si tamen permanetis in fide fundati. Fides est sicut fundamentum, ex cuius firmitate tota firmatur ecclesiae structura. Item et stabiles in spe non moti a seipsis, et immobiles, quasi non excidentes a spe per alios. A spe, inquam, evangelii, id est quam dat evangelium de bonis regni caelorum. Matth. IV, 17: poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum caelorum.

Nec est excusatio, quia est praedicatum, videlicet per apostolos. Utitur praeterito pro futuro, propter certitudinem eius. In universa creatura, quae sub, etc., id est omni creaturae novae, id est fidelibus, quibus paratum erat.