SUPER AD COLOSS.

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 4

 Lectio 1

Prooemium

Protegebat castra gladio suo, etc. I mach.

C. III, 3.

Haec verba congruunt materiae huius epistolae ad colossenses, quia totus status huius vitae est in pugnatione militantium, quorum habitacula castra dicuntur. Iob VII, V. 1: militia est vita hominis super terram.

Ideo habitacula fidelium nomine castrorum figurantur. Unde ecclesia similitudinem habet castrorum. Gen. XXXII, 2: castra dei sunt haec.

Haec castra tripliciter impugnantur. A quibusdam quasi obsidentibus, qui manifeste se erigunt contra ecclesiam. Apoc. XX, 8: ascenderunt super latitudinem terrae, et circuierunt castra sanctorum et civitatem dilectam. Ab aliis latenter decipitur, sicut ab haereticis.

Rom.: per dulces sermones et benedictiones seducunt corda hominum, etc..

II Tim. III, 13: mali autem homines et seductores proficient in peius, errantes et in errorem mittentes. A quibusdam, scilicet domesticis, per diversas corruptelas peccatorum quae sunt ex corruptione carnis. Gal. V, 17: caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. Eph. Ult.: non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes, etc..

Praelati ecclesiae sunt duces, Ps. Lxvii, 28: principes Iuda duces eorum, ad quorum officium pertinet contra omnia praedicta castra ecclesiae munire. Contra peccata quidem, per exhortationes. Is. LVIII, 1: annuntia populo meo scelera eorum, et domui Iacob peccata eorum. Contra haereticos, per sanam doctrinam.

I Tim. I: amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem, etc.. Contra persecutores, exemplo, scilicet patienter tolerando.

Sic Paulus protexit gladio spirituali, quia in suis epistolis corripiebat peccata, confutabat haereses, animabat ad patientiam. De primo, Eph. V, 3: fornicatio autem et omnis immunditia aut avaritia nec nominetur in vobis, etc.. De secundo, Tit. III, 10: haereticum hominem post primam et secundam correptionem devita, etc.. De tertio, II Cor. XI per totum patet quomodo animabat ad patientiam.

Et sic tanguntur duo in verbis propositis, scilicet ecclesiae status, cum dicitur castra, et apostoli studium, ibi protexit.

In castris autem debet esse sollicitudo ad mala vitanda. Deut. XXIII, 14: ut sint castra tua sancta, et nihil in eis appareat foeditatis.

Item ordo ad ducem et ad se. Cant.

C. VII, 1: quid videbis in sunamite, nisi choros castrorum? Gen. XXXII, 2: castra dei sunt haec. Item terror ad hostes. Cant. VI, V. 3: terribilis ut castrorum acies ordinata.

Sed apostolus circa protectionem erat sollicitus tamquam pastor, cuius est dirigere oves diligenter ne errent. Io. X, 4: ante eas vadit, etc.. Et sic apostolus faciebat. Phil. III: imitatores mei estote, sicut et ego christi. Item pascere abundanter, ne deficiant.

I Petr. V, 2: pascite, qui in vobis est, domini gregem, etc.. Et sic apostolus faciebat.

I Cor. I, 2: tamquam parvulis lac dedi vobis.

Item defendere potenter, ne pereant. Eccli.

C. VII, 6: noli velle fieri iudex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates. I Reg. XVII, 34: pascebat servus tuus patris sui gregem, et veniebat leo, vel ursus, etc.. Et ideo dicit, quod apostolus protegebat castra, id est ecclesiam dei, gladio, quod est verbum dei, ut dicitur Eph. VI: vivus est enim sermo dei et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti, etc..

Sic ergo materia huius epistolae est haec.

Quia in epistola ad ephesios ostendit modum ecclesiasticae unitatis; in epistola ad philippenses ostendit eius profectum et conservationem; in hac autem agit de eius conservatione contra haereticos, qui depravaverant eos seducendo, etc..