SUPER AD COLOSS.

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 4

 Lectio 1

Lectio 4

Posita generali instructione ad omnes, hic incipit ponere specialem.

Primo dat quaedam specialia documenta pertinentia ad singulos status in ecclesia; secundo quaedam communia omnibus statibus respectu certarum conditionum, in IV cap. Ibi orationi instate.

Prima in tres secundum tres connexiones ex quibus domus constituitur, secundum philosophum: quarum una est viri et uxoris; secunda patris et filii; alia domini et servi.

Secunda, ibi filii. Tertia, ibi servi.

Unaquaeque earum dividitur in duo secundum quod monet subditos ut obediant, superiores ut moderate imperent.

Dicit ergo mulieres, etc., et dicit sicut oportet, quia haec subiectio est ex lege divina ordinata. Gen. III, 16: sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui. I cor.

C. XIV, 34: mulieres in ecclesiis taceant, non enim permittitur eis loqui, sed subditas esse, sicut et lex dicit. Et ratio huius est quia regere est rationis; viri autem magis vigent ratione, et ideo praesidere debent. Item addit in domino, quia omnia ordinata ad aliquos fines sunt referenda finaliter in deum.

Deinde monet viros ut diligant eas, dicens viri, diligite uxores, hoc enim est naturale: quia vir et uxor quodammodo sunt unum. Eph. V, 25: viri, diligite uxores vestras, etc.. Et prohibet ne eis sint amari.

Mich. I, 12: infirmata est in bonum, quae habitat in amaritudinibus. Eph. IV, 31: omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis, cum omni malitia.

Deinde cum dicit filii, etc., agit de secundo, et dicit filii, obedite per omnia, scilicet quae non sunt contra deum. Hebr.

C. XII, 9: parentes quidem carnis nostrae habuimus eruditores, et reverebamur eos, etc..

Si vero praecipiant in his quae sunt contra deum, sic intelligitur illud quod dicitur lc.

C. XIV, 26: si quis venit ad me, et non odit patrem suum et matrem, etc.. Et hoc quia hoc est placitum domino, id est, in lege domini, quia lex charitatis non removet legem naturae, sed perficit. Est autem lex naturalis, quod filius subdatur curae patris. Ex. XX, 12: honora patrem tuum et matrem tuam, etc..

Deinde cum dicit patres, nolite, etc., instruit parentes. Eph. VI, 4: et vos, patres, nolite ad iracundiam provocare filios, etc.. Et hoc, ut non pusillo animo fiant, id est, ut non pusillanimes fiant. Et huius ratio est, quia homines retinent impressionem quam a pueritia habuerunt. Naturale autem est quod qui in servitute nutriuntur, semper sint pusillanimes. Unde ratio est cuiusdam, quare filii Israel non statim in terram promissionis sunt perducti: quia fuerant nutriti in servitute, et non habuissent audaciam contra inimicos pugnandi. Is. XXXV, 4: dicite pusillanimis, etc..

Deinde cum dicit servi, obedite, agit de tertio; et primo de servis ponit monitionem; secundo ostendit rationem, ibi scientes; tertio excludit dubitationem, ibi qui enim.

Circa primum duo facit: quia primo monet eos ad obedientiam; secundo determinat obediendi modum, ibi non ad oculum.

Dicit ergo servi, secundum carnalem conditionem, obedite per omnia, quae scilicet non sunt contra deum. I Petr. II, V. 18: non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis, etc.. I Tim. Ult.: quicumque sunt sub iugo servi, dominos suos omni honore dignos arbitrentur.

Deinde cum dicit non ad oculum, docet modum obediendi. Et ostendit duos modos obediendi: primo quod simpliciter et sine dolo; secundo ostendit quod voluntarie.

Dicit ergo non ad oculum, scilicet quantum potest videri a domino. Eph. VI, 6 simile.

Et dicit quasi hominibus placentes, quia non serviunt hoc modo, nisi ut placeant hominibus.

Gal. I, 10: si adhuc hominibus placerem, servus christi non essem. Ideo addit sed in simplicitate cordis, etc., id est, absque dolo, timentes dominum, sicut iob I, V. 1: erat vir ille simplex et rectus ac timens deum. Prov. XI, 3: simplicitas iustorum diriget eos, etc..

Item voluntarie; unde dicit quodcumque facitis, ex animo, id est, prompte, operamini.

Et hoc sicut domino, quia qui servit alicui propter ordinem iustitiae, facit hoc propter deum, a quo est hic ordo. Rom.

C. XIII, 2: qui potestati resistit, dei ordinationi resistit. Eph. VI, 6: facientes voluntatem dei ex animo, cum bona voluntate servientes, sicut, etc..

Deinde cum dicit scientes, ostendit duplicem rationem huius, et una est ex parte remunerationis, alia ex parte devotionis ad deum.

Dicit ergo: serviatis prompte, quia a domino accipietis retributionem haereditatis aeternae. Ps. XV, 6: funes ceciderunt mihi in praeclaris, etenim haereditas mea praeclara est mihi. Eph. VI, 8: scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum, hoc recipiet a domino, sive servus, sive liber.

Quorumdam enim fuit opinio quod actus iustitiae non est meritorius, quia hoc videbatur esse debitum, et hoc non est meritorium alicui dare quod suum est. Sed sciendum est quod ex hoc quod voluntarie facis, ex hoc ponis aliquid de tuo, quia de potestate tua est velle et non velle, et sic est meritorium.

Servi autem ex debito serviunt domino, et ideo ut habeant mercedem hoc faciunt voluntarie.

Sed sic servite eis quod a deo non recedatis.

Item alia ratio est, quia sic servitis domino christo. Rom. XII, 11: spiritu ferventes, domino, etc..

Deinde cum dicit qui enim, removet dubitationem. Posset enim dicere servus: quomodo serviam ei qui facit mihi iniuriam? et ideo dicit: non est tuum ut vindices te, subtrahendo ei quod suum est, sed expecta ab eo, qui potest, quia qui iniuriam facit, etc.. II Cor. V, 10: omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal christi, ut referat unusquisque propria corporis prout gessit, sive bonum, sive malum.

Eph. VI, 9: et personarum acceptio non est apud deum. Act. X, 34: non est personarum acceptor deus.

Deinde cum dicit domini, ostendit qualiter domini se habeant ad servos. Et circa hoc duo facit: primo dat doctrinam; secundo reddit rationem eorum, ibi scientes.

Dupliciter autem potest dominus gravare servos, scilicet faciendo contra eos quod iustitia legis prohibet, quia secundum leges non licet domino saevire in servum. Ideo dicit quod iustum est. Item si exigeret totum debitum, quod mansuetudo christiana mitigat.

Ideo dicit et aequum. Iob XXXI, 13: si contempsi subire, etc..

Deinde cum dicit scientes, etc., ponitur ratio, quia sicut tu te habes ad eos, ita dominus ad te. Eph. VI, 8: scientes, etc..