SUPER AD COLOSS.

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 4

 Lectio 1

Lectio 3

Supra munivit fideles contra deceptiones saecularis sapientiae, hic instruit et munit eos contra haereticos, volentes eos ad legalia trahere, quos primo docet vitare; secundo excludit eorum falsam seductionem, ibi nemo, etc..

Iterum prima in duas, quia primo ostendit legalia esse impleta in christo; secundo ea excludit, ostendens quod non tenentur ad ipsa, ibi nemo vos.

Inter legalia autem primum est circumcisio, in qua Iudaei profitebantur observantiam veteris legis: sicut nos in baptismo profitemur observantiam novae legis.

Gal. V, 3: testificor omni circumcidenti se, quoniam debitor est universae legis faciendae.

Unde dicit quod fideles sunt circumcisi quadam spirituali circumcisione. Ex quo sequitur quod illa cessat. Unde primo ostendit quali circumcisione sunt circumcisi; secundo in quo accipitur haec circumcisio, ibi consepulti; tertio assignat rationem huius circumcisionis, ibi et vos cum mortui.

Circa primum sciendum est quod duplex est circumcisio, scilicet carnalis et spiritualis.

Per christum vero sumus circumcisi, non circumcisione carnali, sed spirituali.

Et ideo primo excludit carnalem; secundo adstruit spiritualem.

Dicit ergo: in quo, scilicet christo, circumcisi estis circumcisione non manufacta.

Rom. II, 28: non enim qui in manifesto Iudaeus est; neque quae in manifesto in carne est circumcisio, sed qui in abscondito Iudaeus est, et circumcisio cordis in spiritu, non littera, etc..

In expoliatione corporis carnis.

Hoc dupliciter potest legi. Uno modo sic.

Dico: circumcisi, non manufacta circumcisione, vos dico manentes, in expoliatione, etc., id est, carnalis corruptionis, secundum illud I Cor. XV, 50: caro et sanguis regnum dei non possidebunt, etc.; quasi dicat: ideo circumcisi, quia non habetis iam vitia carnis.

Infra III, 9: expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis, etc..

Vel, dico, circumcisione non manufacta, quae circumcisio manufacta consistit in expoliatione corporis carnis, quae abscinditur ab alia. Unde alia littera habet: cutis carnis, scilicet corporis carnis, id est particulae corporis, quae est caro, non quod aliud sit corpus et aliud caro. Et dicit carnis, alludens legi, ubi fit mentio de carne. Gen. XVII, 11: circumcidetis carnem praeputii vestri, etc.. Et hoc ut ostenderet, quod est quaedam carnalis observantia.

Sed nos non tali sumus circumcisi, sed circumcisione christi. Sicut enim christus assumpsit similitudinem carnis peccati, id est carnem passibilem, ut a peccato liberaret; ita et remedia legis, ut a legis observantia liberaret. Vel quam christus facit in nobis, quae est spiritualis circumcisio, ut dicitur Rom. II, 29, non littera, sed spiritu.

Secundo ostendit quod adepti sumus eam in baptismo, et sic baptismus est spiritualis circumcisio. Et primo ostendit quod in baptismo exhibetur figura mortis christi; secundo quod in eo accipitur conformitas ad resurrectionem christi, ibi in quo et resurrexistis.

Dicit ergo consepulti, etc.. Quia in eo exprimitur similitudo mortis christi, ut sicut christus ponitur primo in cruce, et postea in sepulchro: ita qui baptizatur, ponitur sub aqua, et ter, sicut stetit christus triduo in sepulchro. Consepulti etiam, id est, baptizati ad similitudinem mortis christi, ut sicut in ea destruxit peccatum, ita et in baptismo.

Et sicut resurrexit de sepulchro, ita et nos a peccatis in re, et a corruptione carnis in spe. Et hoc per fidem operationis dei, quia virtute dei resuscitatus est. Ps.

XL, 11: resuscita me, et retribuam eis, etc.. Et credens hanc resurrectionem fit particeps huius resurrectionis. Rom. VIII, 11: qui suscitavit iesum christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra. Sed et christus resuscitavit se. Eadem est enim operatio patris et filii. Ps. Cvii, 3: exurgam diluculo, etc..

Deinde cum dicit et vos cum, etc., ostendit rationem similitudinis; et primo ostendit similitudinem; secundo modum dictorum, ibi delens, etc..

Littera non est difficilis. Dixi vos circumcisos, quia consepulti estis christo in baptismo. Et comparavit baptismum sepulturae et morti. Sed potest dici quod ad propositum magis esset si dicatur, quod primo ostenditur quod baptismus sit circumcisio; secundo ostendit rationem quare, quia scilicet peccatum est superfluitas, et caro praeputii est superfluitas. Idem ergo est deponi peccatum, et praeputium. Sed in baptismo deponitur peccatum, ergo est idem quod circumcisio.

Et ideo dicit cum essetis mortui in delictis, id est, propter delicta vestra. Ps.

XXXIII, 22: mors peccatorum pessima. Et praeputio carnis vestrae, id est, carnalis concupiscentiae, quod pertinet ad originale, quasi astricti reatu malorum actuum et peccati mortalis.

Hoc faciens christus, convivificavit, etc.. Eph. II, 1: cum essetis mortui delictis et peccatis vestris, etc.. Et hoc removens a vobis omne peccatum, condonans et remittens vobis omnia delicta.

Idem est igitur circumcidi et convivificari, et hoc in baptismo per remedium mortis peccati, et cum circumcidimur per remotionem peccati originalis.

Sed quomodo condonavit? respondeo.

Dicendum est quod homo peccando duo incurrit, scilicet reatum culpae, et servitutem diaboli. Et ideo dicit quomodo sunt peccata condonata.

Primo quantum ad remotionem servitutis diabolicae; secundo ponit ablationem reatus culpae, ibi expolians, etc..

Dicit ergo delens, etc.. Quod decretum dupliciter potest intelligi. Uno modo lex vetus. Eph. II, 15: legem mandatorum decretis evacuans, etc.. Et sic loquitur hic ad Iudaeos; quasi dicat: et vos convivificavit.

Chirographum est Scriptura manualis, et proprie fit pro cautione contractuum. Quicumque frangit decretum dei, efficitur reus culpae. Et hic reatus consistit et in memoria hominis inde perturbata et maculata, et in memoria dei iudicaturi, et Daemonum qui cruciaturi sunt. Hoc ergo remanens in memoria, vocatur chirographum: christus ergo est qui condonavit omnia, et hoc delens chirographum, id est memoriam transgressionis, quod, chirographum vel decretum, erat adversus nos, quia utrumque erat contra nos. Lex quidem, quia faciebat cognitionem peccati, et non iuvabat; chirographum autem, quia memoria transgressionis ad puniendum erat.

Et dicit decreti, quia non remittit sic ut faciat quod non peccaveris, sed quia non est in memoria dei ad puniendum, nec in Daemonis memoria ad accusandum, nec in te ad contristandum. Ps. XXXI, 1: beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata, etc..

Vel communiter loquitur non solum ad Iudaeos, sed ad omnes. Unum decretum factum est primo homini, Gen. II, 16: ex omni ligno Paradisi comede, de ligno autem scientiae boni et mali ne comedas. In quacumque die comederis, morte morieris.

Sed huiusmodi decretum est homo transgressus, et propter hoc in memoria est chirographum contrarium nobis, quod christus delevit.

Et quomodo? in cruce, quando tulit ipsum de medio, etc.. Consuetudo enim erat quod solvens omnia ad quae quis tenebatur, scindebatur chirographum. Homo autem erat in peccato, sed christus solvit pro bonis patiendo. Ps. Lxviii, 5: quae non rapui, tunc exolvebam. Et ideo simul cum morte christi, hoc chirographum est destructum, et ideo dicit tulit de medio, id est sustulit de rerum natura, et hoc affigens illud cruci, per quam satisfaciens deo tulit peccatum nostrum.

Deinde cum dicit expolians, etc., ostendit quomodo liberavit a servitute peccati.

Detur enim quod usurarius propter cautionem teneat hominem captum, non sufficeret destructio cautionis, nisi liberaretur. Sic et christus. Et ideo dicit expolians, etc..

Haec expoliatio refertur ad sanctos mortuos ante passionem christi, et sic christus eos de inferno expoliando liberavit. Zach. IX, 11: tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu, in quo non erat aqua. Is.

C. XLIX, 25: equidem et captivitas a forti tolletur, et quod ablatum fuerit a robusto, salvabitur.

Si autem intelligatur de vivis, sic expoliavit eos, scilicet Daemonibus. Lc. XI, 22: si autem fortior illo superveniens vicerit eum, universa arma eius auferet, in quibus confidebat, et spolia eius distribuet. Io. XII, 31: princeps huius mundi eiicietur foras.

Dicit ergo expolians principatus et potestates id est, ipsos Daemones. Eph. Ult.: adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, etc..

Traduxit ipsos sanctos confidenter tamquam auctoritatem habens: in caelum, quantum ad mortuos; et quantum ad vivos, in regnum gloriae vel gratiae suae. Vel traduxit, id est, extra duxit, id est, expulit principatus ex homine. Is. LI, 9: induere fortitudinem brachium domini, etc..

Palam, id est evidenti iudicio, quo cognoscatur quod traducti sunt. Olim enim totus mundus servivit idolis, nunc non. Vel palam, id est, coram multitudine Angelorum, tum quia descendit ad infernum sanctorum, tum quia ascendit in caelum. Et hoc triumphans in semetipso, id est, in sua virtute.

Phil. III, 21: secundum operationem qua possit etiam subiicere sibi omnia.

Alia littera sic habet: et exuens se carne, principatus et potestates exemplavit fiducialiter triumphans. Et exponitur sic: exuens se carne, id est, mortalitate. I Cor. XV, V. 50: caro et sanguis regnum dei non possidebunt, id est, mortalitas carnalis corruptionis.

Rom. VI, 9: christus resurgens ex mortuis iam non moritur, mors illi ultra non dominabitur.

II Cor. V, 16: et si cognovimus secundum carnem christum, sed nunc iam non novimus. Exemplavit, id est, in se exemplum praebuit, quomodo sunt vincendi.

Reliqua non mutantur.