SUPER AD COLOSS.

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 4

 Lectio 1

Lectio 3

Supra apostolus induxit fideles ad vitandum mala, hic inducit eos ad operandum bona, et primo ad opera particularium virtutum; secundo ad opera virtutum principalium perficientium animas, ibi super omnia.

Et primo commemorat eorum conditionem; secundo subdit virtutum connumerationem, ibi viscera misericordiae.

Dicit ergo: si induistis novum hominem, debetis induere novi hominis partes, scilicet virtutes. Rom. XIII, 12: abiiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis, quibus induimur, quando quicquid exterius apparet, est virtutibus ornatum.

Sed quibus virtutibus? aliter induuntur milites, aliter sacerdotes. Ergo induite vobis convenientia vestimenta, sicut electi dei sancti.

Et quod dicit electi, pertinet ad remotionem a malo; quod dicit sancti, ad donum gratiae. I Cor. VI, 11: abluti estis, sed sanctificati estis. Lev. XI, 44 et XIX, 2: sancti estote, quia ego sanctus sum dominus deus vester. Quod dicit dilecti, pertinet ad praeparationem futurae gloriae. Io. XIII, 1: in finem dilexit eos, scilicet vitae aeternae.

Et describit hic vestimenta quae protegunt nos in adversis et prosperis, II cor.

C. VI, 7: per arma iustitiae a dextris et a sinistris. Et primo quae habenda in prosperis; secundo quae in adversis, ibi patientiam.

In prosperis aliquid debemus, et, primo, proximo misericordiam. Et ideo dicit viscera misericordiae. Lc. I, 78: per viscera misericordiae dei nostri, etc.. Phil. II, V. 1: si qua viscera miserationis, etc., id est, misericordiam ex affectu procedentem.

Ad omnes vero consequenter est habenda benignitas, quae est quasi bona igneitas. Ignis enim liquefacit et effluere facit humida. Si in te est bonus ignis, liquefacit quicquid humiditatis habes, et dissolvet. Hanc facit spiritus sanctus. Sap. I, 6: benignus est spiritus sapientiae. Eph. IV, 32: estote autem invicem benigni, misericordes etc..

In corde debes habere humilitatem. Eccli.

C. III, 20: quanto magnus es, humilia te in omnibus, etc..

In exterioribus debes modestiam, quae ponit modum ne in prosperis excedas. Phil. III: gaudete in domino semper, iterum dico, gaudete; modestia vestra nota sit omnibus hominibus.

In adversis tria sunt arma habenda, scilicet patientia, quae facit quod animus propter adversa non amoveatur ab amore dei et rectitudine iustitiae. Lc. XXI, 19: in patientia vestra possidebitis animas vestras.

Sed quia quandoque contingit quod aliquis a iustitia non declinat quantum est de se, tamen aliorum mores sunt ei importabiles, ideo dicit supportantes invicem. II Petr. II, 8: habitans apud eos qui de die in diem iustam animam iniquis operibus cruciabant. Rom. XV, V. 1: debemus nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere.

Tertio condonationem, ibi et donantes, etc., id est parcentes. II Cor. II, 10: nam et ego quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona christi. Condonat autem quis iniuriam, quando non habet rancorem ad eum, nec malum contra ipsum procurat. Sed quando necessitas puniendi est, tunc puniendus est.

Et addit rationem sicut et dominus donavit vobis. Eccli. XXVIII, 3: homo homini servat iram, et a deo quaerit medelam, etc..

Matth. XVIII, 32: omne debitum dimisi tibi, etc.; et post: nonne ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut, etc..

Deinde cum dicit super omnia, etc., inducit ad principales virtutes perficientes alias. Et principalior est charitas inter virtutes, sapientia vero inter dona. Charitas quidem informat omnes virtutes, sapientia vero dirigit.

Primo igitur inducit ad primum; secundo ad secundum, ibi verbum christi.

Primo inducit ad charitatem habendam, secundo ad charitatis effectus, ibi et pax.

Dicit ergo: super omnia induatis charitatem, quae omnibus praedictis maior est, ut dicitur I Cor. XIII, 13. Super omnia, id est, magis quam omnia, quia est finis omnium virtutum. I Tim. I, 5: finis autem praecepti est charitas, etc.. Vel super omnia debemus habere charitatem, quia est super omnia alia. I Cor. XI: adhuc excellentiorem viam vobis demonstro, etc.. Et hoc quia sine ipsa nihil valent alia. Et haec charitas figuratur per tunicam inconsutilem io.

C. XIX, 23.

Et ratio huius quare est habenda, subditur, scilicet quia est vinculum. Secundum Glossam per omnes virtutes homo perficitur, sed charitas connectit eas ad invicem, et facit eas perseverantes, et ideo dicitur vinculum.

Vel ex natura sua est vinculum, quia est amor, qui est uniens amatum amanti. Os.

C. XI, 4: in funiculis Adam traham eos, in vinculis charitatis, etc.. Sed addit perfectionis, quia est unumquodque perfectum, quando adhaeret fini ultimo, scilicet deo, quod facit charitas.

Deinde cum dicit et pax, etc., monet ad actus charitatis. Et ponit duos actus, scilicet pacem et gratitudinem, et tertium innuit, scilicet gaudium.

Dicit ergo et pax christi, etc.. Ex charitate mox oritur pax quae est, secundum Augustinum, tranquillitas ordinis, sibi a deo instituti, quod facit charitas. Qui enim aliquem diligit, concordat cum eo in voluntate. Ps.

Cxviii, 165: pax multa diligentibus legem tuam.

Exultet, quia charitatis effectus est gaudium, quod sequitur ex pace. Prov. XII, 20: qui pacis ineunt consilia, sequitur eos gaudium.

Sed non dicit simpliciter pax, quia est pax mundi, quam deus non venit facere, sed christi, quam fecit inter deum et hominem.

Mc. IX, 49: pacem habete inter vos; quam annuntiavit Lc. Ult. Stetit iesus in medio eorum, et dixit eis: pax vobis. Et debetis habere, quia in ista vocati estis.

I Cor. VIII: in pace vocavit nos deus. Et hoc est quod subdit in uno corpore, id est, ut sitis in uno corpore.

Effectus alius est ut sitis grati; ideo sequitur et grati estote. Sap. XVI, 29: ingrati spes tamquam hybernalis glacies tabescet, et disperiet tamquam aqua supervacua.

Deinde cum dicit verbum christi monet ad sapientiam, et primo docet sapientiae originem; secundo sapientiae usum, ibi docentes.

Ad hoc etiam quod quis habeat sapientiam veram, oportet considerare unde oriatur. Ideo dicit verbum christi. Eccli. I, 5: fons sapientiae verbum dei in excelsis. Ergo ex verbo christi hauriatis eam. Deut. IV, 6: haec est sapientia vestra et intellectus coram populis, etc.. I Cor. I, 30: qui factus est nobis sapientia a deo, etc..

Sed aliqui non habent verbum, ideo nec sapientiam. Et ideo dicit habitet. Prov. III, V. 3: circumda eas gutturi tuo, et describe in tabulis cordis tui, etc..

Aliquibus sufficit modicum quid de verbo christi, sed apostolus vult quod habeamus multum. Et ideo dicit abundanter. II cor.

C. IX, 8: potens est deus omnem gratiam abundare facere in vobis, ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes, abundetis in omne opus bonum. Prov. II, 4: sicut thesauros effoderis eam, etc..

Et addit in omni sapientia, id est, in omnibus pertinentibus ad sapientiam christi debetis studere scire. Act. XX, 27: non subterfugi, quo minus annuntiarem vobis omne consilium dei. Eccli. XXI, 17: cor fatui quasi vas confractum, et omnem sapientiam non tenebit, etc..

Triplex autem est usus huius sapientiae, scilicet instructionis, devotionis et directionis.

Instructio duplex, scilicet ad cognoscendum vera.

Unde dicit docentes, quasi dicat: habitet ita abundanter in vobis, ut de omnibus sitis instructi per ipsum. II Tim. III, 16: omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, etc..

Item ad cognoscendum bona; ideo dicit et commonentes vosmetipsos, id est, exhortantes vos ad bona opera. II Petr. I, 13: suscitare vos in commonitione, etc..

Secundo ponit usum devotionis.

Unde dicit in Psalmis et hymnis. In Psalmis, qui designant iucunditatem bonae operationis.

Ps. Cxlviii: laudate eum in voce exultationis, etc.. Hymnus est laus cum cantico.

Ps. Cxlviii, 14: hymnus omnibus sanctis eius, etc..

Et canticis spiritualibus, etc., quia quicquid nos facimus, debemus referre ad bona spiritualia, ad promissa aeterna, et ad reverentiam dei. Et ideo dicit in cordibus, et non in labiis tantum. I Cor. XIV, 15: psallam spiritu, psallam et mente. Is. XXIII, 13: populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. Et addit in gratia, scilicet recognoscentes gratiam christi et beneficia dei.

Sunt autem cantica ecclesiae cordis principaliter; sed oris sunt ut excitetur canticum cordis et pro simplicibus et rudibus.

Tertio ponit usum directionis in opere, dicens omne quodcumque facitis, etc., quia etiam locutio opus quoddam est. I cor.

C. X, 31: sive manducatis, sive bibitis, vel aliud quid facitis, omnia in gloriam dei facite, etc..

Sed contra: aut hoc est praeceptum, aut consilium: si praeceptum, peccat quicumque hoc non facit; sed peccat venialiter, quando quis hoc non facit; ergo quicumque peccat venialiter, peccat mortaliter.

Respondeo. Quidam dicunt quod hoc est consilium, sed hoc non est verum. Sed dicendum est quod non est necessarium quod omnia in deum referantur actu, sed habitu; qui enim facit contra gloriam dei et praecepta eius, facit contra hoc praeceptum. Venialiter autem peccans, non facit contra hoc praeceptum simpliciter, quia licet non actualiter, tamen habitualiter refert omnia in deum.