SUPER AD COLOSS.

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 4

 Lectio 1

Lectio 3

Supra posuit materiam gratiarum actionis, ostendens pro quibus bonis gratias egit, hic ostendit orationem, innuens quid pro eis petit. Et primo praemittit conditiones orationis; secundo subdit bona petita, ibi ut impleamini.

Oratio tres habet conditiones: primo quod sit tempestiva, unde subdit ex qua die, etc., supple: coepimus orare. Ier. XXXI, V. 20: ex quo locutus sum de eo, adhuc recordabor eius, etc..

Secundo quod sit continua, ibi non cessamus, etc.. I Reg. XII, 23: absit autem a me hoc peccatum in domino, ut cessem orare pro vobis. Rom. I, 9: sine intermissione memoriam vestri facio semper in orationibus meis.

Tertio multiplex et perfecta, ibi orantes et postulantes. Oratio est ascensus mentis in deum. Postulatio est rerum petitio. Oratio debet praecedere ut devote petens exaudiatur, sicut petentes praemittunt persuasionem ut inclinent; sed nos debemus praemittere devotionem et meditationem dei et divinorum, non ut eum flectamus, sed ut nos erigamus in eum.

Tria autem petit, scilicet cognitionem veritatis, ibi ut impleamini; operationem virtutis, ibi ut ambuletis; tolerantiam malorum, ibi in omni patientia.

Triplicem vero cognitionem optat, scilicet agendorum; unde dicit ut impleamini agnitione, etc., id est ut plene cognoscatis voluntatem dei. I Thess. IV, 3: haec est voluntas dei, sanctificatio vestra, ut abstineatis, etc.. Ille ergo cognoscit voluntatem dei, qui in sanctitate vivit. Qui ergo peccat, non cognoscit voluntatem dei, quia omnis peccans est ignorans. Rom. XII, 2: ut probetis quae sit voluntas dei, etc..

Item cognitionem divinorum, ibi in omni sapientia, quae est cognitio divinorum, secundum Augustinum. Sap. I, 1: sentite de domino in bonitate.

Item spiritualium donorum, ibi et intellectu spirituali, id est non harum corporalium rerum. I Cor. II, 12: nos autem non spiritum huius mundi accepimus, sed spiritum qui ex deo est.

Et apte coniunguntur haec duo, sapientia et intellectus, quia minor est sapientia, si intellectu careat, ut dicit Gregorius; et inutilis est intellectus sine sapientia, quia sapientia iudicat, et intellectus capit, et non valet capere, nisi iudicet, et e converso.

Glossa dicit quod primum sumitur generaliter; secundum pertinet ad activam vitam; tertium ad contemplativam.

Nec sufficit cognoscere, quia scienti bonum et non operanti, peccatum est illi, ut dicitur Iac. IV, 17. Unde oportet quod adsit virtuosa operatio, quam primo tangit, ibi ut ambuletis digne deo. Indigne enim ambulat qui non vivit sicut decet filium dei. II Cor. VI, 4: in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut dei ministros in multa patientia, etc.. I Thess. IV, 6: sicut praediximus et testificati sumus. Secundo tangit rectam intentionem, ibi per omnia placentes. Sap.

C. IV, 10: placens deo factus est dilectus.

Tertio studium proficiendi, ibi in omni opere bono, etc.. Semper enim homo debet niti ad ulterius bonum. Eccli. XXIV, 23: flores mei fructus honoris et honestatis. Rom. VI, V. 22: habetis fructum vestrum in sanctificationem, etc..

Ad fructificationem sequitur augmentum scientiae; ideo dicit et crescentes, etc.. Ex hoc enim quod aliquis studet implere mandata disponitur ad cognitionem. Ps. Cxviii, V. 100: super senes intellexi, quia mandata tua quaesivi. Sap. I, 4: non habitabit in corpore subdito peccatis. Et dicit dei, non mundi. Sap. X, 10: dedit illi scientiam sanctorum, etc..

Deinde tangit tolerantiam malorum, quia ad virtutem non sufficit scire vel velle, nisi immobiliter operetur, quod non potest esse sine patientia et malorum tolerantia. Et ideo dicit in omni virtute confortati. Eccli.

C. XLVII: divites in virtute pulchritudinis studium habentes. Quae virtus est a deo. Unde dicit secundum potentiam claritatis eius. Eph. VI, 10: confortamini in domino.

Sed addit claritatis eius, id est christi, qui est claritas patris, quia pergere ad peccatum, est pergere ad tenebras. Sap.

C. VII, 25: vapor est enim virtutis dei, et emanatio quaedam est claritatis omnipotentis dei sincera.

Deinde cum dicit in omni patientia, etc., petit eis tolerantiam in adversis. Quidam enim deficiunt vel propter difficultatem adversorum, et ideo oportet habere patientiam.

Lc. XXI, 19: in patientia vestra possidebitis animas vestras. Vel propter dilationem praemii.

Et ideo dicit et longanimitate, quae facit sustinere rem promissam. Hab. II, 3: si moram fecerit, expecta eum, etc.. Hebr. VI, V. 15: longanimiter ferens adeptus est repromissionem.

Sed aliqui haec duo vitant, sed cum tristitia. Contra hoc dicit cum gaudio.

Iac. I, 2: omne gaudium existimate, fratres, cum in varias tentationes incideritis, etc..

Deinde cum dicit gratias agentes, etc., agit gratias pro beneficiis exhibitis omnibus fidelibus. Et hoc pro beneficio gratiae, quod primo ponit; secundo pro fructu gratiae, ibi qui eripuit.

Dicit ergo: oramus pro vobis agentes gratias deo, scilicet creanti, et patri, scilicet adoptanti, qui dignos, etc.. Dixerunt aliqui quod dona gratiarum dantur pro meritis, et quod deus dat dignis gratiam, non autem indignis; ideo hoc excludit apostolus, quia quidquid habes dignitatis et gratiae, hoc deus fecit in te: ergo et effectus gratiae. Et ideo dicit qui dignos nos fecit, etc.. II Cor. III, 5: non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis, etc.. In partem sortis sanctorum, etc..

Omnes homines de mundo secundum naturam sunt boni. Et ideo iustum est eos aliquam partem habere dei. Mali quidem partem habent voluptates et temporalia. Sap.

C. II, 9: haec est pars nostra, et haec sors nostra. Sancti vero habent ipsum deum partem.

Thren. III, 24: pars mea dominus. Ps.

XV, 5: dominus pars haereditatis meae. Et ideo dicit qui dignos, etc..

Et addit sortis, quia dupliciter aliquid dividunt: quandoque per electionem, quando unus hanc, alius illam partem elegit; aliquando sorte. Prov. XVIII, 18: contradictiones comprimit sors. Haec autem pars cedit sanctis non per electionem propriam. Io.

C. XV, 16: non vos me elegistis, sed ego elegi vos sed quia ipse deus elegit vos.

Sors enim nihil aliud est, quam committere aliquid divino iudicio. Sors autem triplex est, scilicet consultoria, divinatoria, et divisoria. Prima autem in temporalibus non est mala; secunda vana est et mala; tertia in necessitatibus aliquando permittenda. Sed haec per se est possessio luminis. I Tim. Ult.: lucem habitat inaccessibilem. Iob c. XXXVI, 32: in manibus abscondit lucem, etc..

Et ex hac parte sequitur effectus gratiae, scilicet translatio de tenebris ad lucem.

Et ideo primo ponit translationem, secundo modum in quo homines ante gratiam sunt servi peccati.

Nam cum peccatum sit tenebrae, ideo sunt in potestate tenebrarum, sive Daemonum, sive peccatorum. Eph. Ult.: adversus rectores mundi tenebrarum harum, etc.. Is.

C. XLIX, 25: captivitas a forti tollitur, etc..

Et transtulit, etc., id est, ut essemus regnum dei. Io. XIX: regnum meum non est de hoc mundo, etc.. Et hoc fit quando liberamur a peccato. Apoc. V, 10: fecisti nos deo nostro regnum, etc.. Vel ad litteram, ut consequeremur vitam aeternam. Matth. III, 2: appropinquabit regnum caelorum. Et hoc est quod dicit regnum filii dilectionis suae.

Dilectio, ut dicit Augustinus in Glossa, quandoque dicitur spiritus sanctus, qui est amor patris et filii. Sed si dilectio sic semper teneretur personaliter, tunc filius esset filius spiritus sancti; sed quandoque dicitur essentialiter, ut dicitur in Glossa. Filii ergo dilectionis suae dicitur, id est filii sui dilecti, vel filii essentiae suae.

Sed numquid haec est vera: filius est filius essentiae patris? dicendum est quod si genitivus designat habitudinem causae efficientis, est falsum, quia essentia non generat, nec generatur. Si autem designat formam, id est habens essentiam suam quasi materialiter, sicut dicitur aliquid egregiae formae, id est habens egregiam formam, sic est vera. Io. III, 35: pater diligit filium, et omnia dedit in manu eius.

Deinde cum dicit in quo habemus, etc., ostendit modum translationis. Homo enim existens in peccato dupliciter tenebatur subditus, scilicet per servitutem. Io.

C. VIII, 34: qui facit peccatum, servus est peccati. Item erat reus poenae, et aversus a deo. Is. LIX, 2: iniquitates vestrae diviserunt inter vos et deum vestrum, et peccata vestra absconderunt faciem eius a vobis, ne exaudiret.

Haec duo removet christus, quia, inquantum homo, factus est pro nobis sacrificium et redemit nos in sanguine suo. Et ideo dicit in quo habemus redemptionem. I Cor. VI, V. 20: empti estis pretio magno. Sed inquantum est deus, habemus per eum peccatorum remissionem, quia reatus peccati solutus est per eum.