SUPER AD COLOSS.

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 4

 Lectio 1

Lectio 1

Dividitur autem haec epistola in salutationem, et tractatum, ibi gratias, etc..

Item primo ponuntur personae salutantes; secundo personae salutatae, ibi his qui sunt; tertio bona optata, ibi gratia vobis.

Circa primum primo ponitur principalis persona; secundo adiuncta, ibi et timotheus.

Principalis primo tangitur ex nomine Paulus, id est humilis. Tales enim percipiunt sapientiam. Matth. XI, 25: abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Et ideo docet eam.

Secundo ab officio, scilicet apostolus, id est missus, scilicet ad procurandum salutem fidelium. Act. XIII, 2: segregate mihi Saulum et barnabam in opus ad quod assumpsi eos.

Io. XX, 21: sicut misit me pater, et ego mitto vos. Et apostolus, non cuiuslibet, sed iesu christi, cuius gloriam quaerit, non sui ipsius. II Cor. IV, 5: non enim nosmetipsos praedicamus, sed iesum christum dominum nostrum, nos autem servos vestros per iesum.

Sed quidam aliquando perveniunt ad officium ex ira dei propter peccatum populi.

Iob XXXIV, 30: qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi. Os. XIII, V. 11: dabo tibi regem in furore meo. Et ideo dicit per voluntatem dei, scilicet eius beneplacitum. Ier. III, 15: dabo vobis pastores iuxta cor meum, et pascent vos scientia et doctrina.

Persona adiuncta est timotheus, ut scilicet in ore duorum vel trium stet omne verbum, ut, dicitur Deut. XVII. Prov. XVIII, V. 19: frater qui iuvatur a fratre, quasi civitas firma.

Personae salutatae ponuntur, ibi his, etc.. Sancti dicuntur maiores. Lc. I, 75: serviamus illi in sanctitate et iustitia coram ipso.

Fideles dicuntur minores, qui saltem veram fidem tenent, quia sine fide impossibile est placere deo, ut dicitur Hebr. XI, 6.

Vel sanctis, id est in baptismo sanctificatis, et fidelibus, id est permanentibus in fide accepta. Prov. XXVIII, 20: vir fidelis multum laudabitur, etc..

Deinde ponuntur bona optata, scilicet gratia, quae est principium omnis boni.

Rom. III, 24: iustificati gratis per gratiam ipsius. Pax quae est finale bonum omnium.

Ps. Cxlvii, 14: qui posuit fines tuos pacem.

Et per consequens optat omnia bona media.

Et hoc a deo, Ps. Lxxxiii, 12: gratiam et gloriam dabit dominus; patre domini nostri iesu christi, scilicet per naturam, sed nostro per gratiam, et domino iesu christo, et sic patre nostro, scilicet deo in trinitate, et domino iesu christo, quantum ad naturam assumptam.