SUPER AD COLOSS.

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 4

 Lectio 1

Lectio 1

Supra apostolus monuit fideles contra seducentes, hic instruit eos contra perversitatem morum. Et primo proponit generalem doctrinam; secundo specialem, ibi mulieres subditae.

Circa primum duo facit, quia primo instruit eos de habenda recta intentione finis; secundo de rectitudine humanae actionis, ibi mortificate.

Iterum prima dividitur in duas partes, quia primo ponit modum instructionis; secundo assignat rationem, ibi mortui enim.

Circa primum, primo ponit susceptum beneficium; secundo ex hoc concludit instructionis documentum, ibi quae sursum.

Beneficium est, quod surreximus cum christo resurgentes, sed hoc dupliciter: uno modo per spem corporalis resurrectionis.

I Cor. XV, 12: si autem christus praedicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non est? item cum eo resurgente reparamur ad vitam iustitiae. Rom. IV, 25: traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter iustificationem nostram. Quasi dicat: si christo resurgente et vos resurrexistis.

II Cor. IV, 14: qui suscitavit dominum iesum, et nos cum iesu suscitabit.

Deinde cum dicit quae sursum, etc., concludit documentum debitum fini. Et primo per comparationem ad finem, et ut finem principaliter aliquis intendat; secundo ut secundum finem de aliis iudicet.

Dicit ergo si consurrexistis cum christo, quae sursum sunt quaerite. Matth.

C. VI, 33: primum quaerite regnum dei et iustitiam eius, etc.. Hic enim est finis. Ps.

XXVI, 4: unam petii a domino, etc.. Et ideo hoc quaerite, ubi christus sedet in dextera.

Mc. Ult.: dominus quidem iesus postquam locutus est eis, assumptus est in caelum, et sedet a dextris dei. Ps. Cix, 1: sede a dextris meis.

Et intelligenda est dextra, non pars aliqua corporalis, sed similitudinaria. Dextra enim est potior pars hominis. Christus ergo sedet ad dextram, quia secundum quod homo, in potioribus bonis patris est, sed secundum quod deus, in aequalitate eius est. Et sic sit ordo in vobis, ut quia christus est mortuus, et surrexit, et sic est assumptus a dextris dei, ita et vos moriamini peccato, ut postea vivatis vita iustitiae, et sic assumamini ad gloriam.

Vel nos resurreximus per christum; ipse autem ibi sedet, ergo desiderium nostrum debet esse ad ipsum. Matth. XXIV, 28: ubi fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae, etc.. Matth. VI, 21: ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum.

Item debemus iudicare de aliis secundum ipsum. Et ideo dicit quae sursum sunt sapite, etc.. Astruit unum, et aliud negat.

Sapit autem quae sursum sunt, qui secundum supernas rationes ordinat vitam suam, et de omnibus iudicat secundum eam. Iac. III, 15: haec est sapientia de sursum descendens. Sapit autem quae sunt super terram, qui secundum terrena bona omnia ordinat et iudicat, iudicans ea summa bona. Phil. III, 19: et gloria in confusione eorum, qui terrena sapiunt.

Deinde cum dicit mortui enim, etc., ponit rationem monitionis. Et primo commemorat quandam mortem; secundo innuit occultationem cuiusdam vitae, ibi et vita; tertio docet huius vitae manifestationem, ibi cum autem christus.

Prius enim unum prohibuit, et aliud astruxit, et nunc ad haec duo redit.

Primo sic: non sapite quae sunt terrena, quia mortui estis terrenae conversationi. Mortuus enim huic vitae non sapit ea quae sunt huius mundi, ita et vos, si mortui estis cum christo, ab elementis huius mundi. Rom. VI, V. 11: existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem deo. Is. XXVI, 14: morientes non vivant, gigantes non resurgant, etc..

Cum autem dixit existimate, etc., subdit: viventes.

Et ideo alia vita est occulta, unde etiam hic dicit et vita vestra, etc.. Et hanc vitam acquirimus nobis per christum. I petr.

C. III, 18: christus pro peccatis nostris mortuus est, iustus pro iniustis, etc.. Quia vero haec vita est per christum, christus autem est occultus a nobis, quia est in gloria dei patris.

Et similiter vita, quae per eum nobis datur, est in occulto, ubi scilicet christus est in gloria dei patris. Prov. III, 16: longitudo dierum in dextra eius, et in sinistra eius divitiae et gloria. Ps. XXX, 20: quam magna multitudo dulcedinis tuae, quam abscondisti timentibus te, etc.. Apoc. II, 17: vincenti dabo manna absconditum, etc..

Ideo cum dicit cum autem christus, etc., ostendit quomodo manifestatur, scilicet sicut et christus, quia dicitur in ps.

XLIX, 3: deus manifeste veniet. Et ideo dicit cum autem apparuerit christus, vita vestra, quia ipse est auctor vitae vestrae, et quia in amore eius et cognitione consistit vita vestra.

Gal. II, 20: vivo ego iam non ego, vivit vero in me christus. Tunc et vos apparebitis.

I Io. III, 2: cum apparuerit, similes ei erimus, scilicet in gloria. Abac. III, 3: ab Austro veniet et sanctus de monte Pharan, etc..

Deinde cum dicit mortificate ergo, ordinat humanam actionem.

Primo per cohibitionem peccatorum; secundo per instructionem bonorum morum, ibi induite vos.

Circa primum duo facit, quia primo praemittit monitionem; secundo eius rationem exponit, ibi expoliantes vos.

Iterum prima in duas, quia primo prohibet vitia carnalia, secundo rationem assignat, ibi propter quae.

Circa primum duo facit; quia primo ponit generalem prohibitionem; secundo explicat in speciali, ibi quae sunt.

Dicit ergo. Non debetis sapere quae sunt super terram, sed mortificate quicquid terrenum et specialiter membra quae sunt, etc.. Quod potest exponi similitudinarie, quia conversatio nostra est continens multos actus, sicut corpus multa membra, et in conversatione bona, prudentia est sicut oculus dirigens, fortitudo autem sicut pes portans.

In mala vero, astutia sicut oculus, pertinacia vero sicut pes. Haec ergo membra sunt mortificanda.

Vel aliter. De membris corporis carnalibus dixit: mortui estis, etc., scilicet terrenae conversationi. Quomodo? et respondens dicit mortificate, etc.. In tantum ergo morimur culpae, inquantum vivificamur per gratiam.

Vita enim gratiae reparat nos quantum ad mentem, non totaliter quantum ad corpus propter fomitem. Rom. VII, 25: ego ipse mente servio legi dei; carne autem, legi peccati.

Et Paulo ante: video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, etc.. Qui ergo mortui estis quantum ad mentem, mortificate concupiscentiam in membris, quae sunt super terram, inquantum sunt super terram, et terrena corpora. I Cor. VI: castigo corpus meum et in servitutem redigo, etc., id est, non permittendo ei se pertrahi ad carnalia.

Et ideo ponit peccata in speciali.

Et primo pure carnalia; secundo media, ibi et avaritiam.

Inter carnalia maxime concupiscentia inclinat ad luxuriam, ubi est actus turpis. Et hoc vel secundum naturam animalis, non dicam rationis, quia omne peccatum est contrarium rationi. Et ideo dicit fornicationem. Tob. IV, V. 13: attende tibi ab omni fornicatione, etc..

Vel contra naturam, et sic dicit immunditiam.

Item delectatio est immunda, unde dicit libidinem. Item concupiscentia prava, unde dicit concupiscentiam malam.

Secundo ponit peccata media; et primo avaritiam, cuius obiectum est corporale, scilicet pecunia, et completur in delectatione spirituali, scilicet dominio talium. Et ideo communicat cum carnalibus peccatis. Et subdit quae est idolorum servitus. Eph. V, 5: aut avarus, quod est idolorum servitus.

Sed numquid avaritia ex suo genere est species idololatriae, et avarus peccat tamquam idololatra? respondeo. Dicendum est non secundum speciem, sed secundum similitudinem, quia avarus ponit vitam suam in pecunia. Idololatra est quando quis exhibet alicui imagini honorem debitum deo. Avarus autem honorem debitum deo exhibet pecuniae, quia tota sua vita circa hoc est. Quia vero avarus non intendit circa pecuniam se habere ut ad deum, sicut idololatra, ideo est minus peccatum.

Deinde cum dicit propter quae venit ira dei, ostendit rationem quare vitanda sunt haec peccata, et est duplex. Una quae movet omnes, et alia quae specialiter istos.

Prima est vindicta dei, quia propter carnalia venit ira, id est vindicta dei, in filios diffidentiae, id est peccatores qui diffidunt de deo, quia luxuria est filia desperationis, quia multi ex desperatione spiritualium dant se totaliter carnalibus. Vel diffidentiae, quia quantum est de se, non est confidendum ut corrigantur, et ideo venit ira dei, sicut in Gen. VI, 17 et VII in diluvio, et XVIII, V. 26 et XIX, 24 de sodomitis.

Alia ratio est, quia illi aliquando fuerunt tales. Unde dicit in quibus et vos ambulastis aliquando, scilicet de malo in peius. Et ponit hanc rationem propter duo, scilicet et propter id quod Petrus dicit I Petr. IV, 3: sufficit praeteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam, qui ambulaverunt in luxuriis, etc.; et quia experti estis quod in eis non est utilitas, sed confusio. Rom. VI, V. 21: quem ergo fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis?