SUPER AD COLOSS.

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 4

 Lectio 1

Lectio 2

Hic, accedens ad propositum, incipit epistolarem tractatum. Et primo commendat evangelii veritatem; secundo contra contrariantia protegit veritatem status huius in II capite, ibi volo enim scire vos.

Circa primum duo facit.

Primo commendat evangelicae fidei veritatem; secundo actorem huius status, ibi qui est imago.

Item prima in duas, quia primo agit gratias pro beneficiis specialiter exhibitis colossensibus; secundo pro exhibitis generaliter ecclesiae, ibi gratias agentes.

Circa primum duo facit, quia primo commendat gratiarum actionem deo pro istis; secundo ostendit orationis materiam, ibi audientes.

Iterum prima in duas, quia primo praemittit gratiarum actionem; secundo orationem, ibi orantes.

Dicit ergo: gratias agimus deo, actori gratiarum. I Thess. Ult.: in omnibus gratias agite. Et hoc semper, pro praeteritis et futuris. Licet enim non continue in actu possimus orare, tamen semper, ex habitu charitatis, debemus orare. I Thess. Ult.: sine intermissione orate. Lc. XVIII, 1: oportet semper orare.

Deinde ponitur materia, et primo gratiarum actionis, secundo orationis, ibi ideo et nos.

Circa primum primo commemorat bona eorum, secundo quomodo fuerunt ea adepti, ibi quam audistis.

Bonum nostrum principaliter est in fide, spe et charitate: per fidem enim habemus notitiam dei, per spem elevamur in ipsum, sed charitate unimur ei. I Cor. XIII, V. 13: nunc autem manent fides, spes, charitas, tria haec, etc.. Et ideo de istis tribus gratias agit, primo quod fidem habent.

Non enim ipse praedicaverat eis, sed quidam discipulus epaphras nomine, et postea Archippus.

Et ideo dicit audientes fidem, quae est principium spiritualis vitae. Hab. II, 4: iustus meus ex fide vivit. Hebr. XI, 6: accedentem ad deum oportet credere, etc..

Sed haec fides sine dilectione operante est mortua, ut dicitur Iac. II, 17. Et ideo oportet, quod adsit dilectio operans. Gal. Ult.: in christo iesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed nova creatura. Et ideo dixit et dilectionem quam habetis, etc..

Est autem quaedam dilectio charitatis et quaedam mundana, sed mundana non se extendit ad omnes, quia dilectio talis ad illos est cum quibus est communio, quae est causa dilectionis, et haec causa in dilectione mundana non se habet ad omnes, sed tantum est cum consanguineis et mundanis, sed dilectio charitatis se extendit ad omnes. Et ideo dicit in omnes. Nam et si peccatores diligantur per charitatem, hoc est ut sint aliquando sancti. I Io. III, 14: nos scimus quoniam translati sumus de morte ad vitam, quoniam diligimus fratres.

Item dilectio mundi habet fructum in hoc mundo, sed charitas habet in vita aeterna.

Et ideo tertio subdit de spe, dicens propter spem quae reposita est, id est propter gloriam aeternam, quae ideo dicitur spes, quia pro certo custoditur. Iob XIX, 27: reposita est haec spes mea in sinu meo.

Deinde cum dicit quam ante audistis, ostendit quomodo adepti sunt ista. Et primo commendat doctrinam evangelicam, secundo ministerium, ibi sicut didicistis.

Item primo commendat doctrinam a veritate; secundo ab eius dilatatione, ibi quod pervenit; tertio a profectu, ibi et fructificat.

Dicit ergo quam audistis, scilicet spem, vel rem speratam. Et hoc in verbo veritatis evangelii. Haec enim excedit omnia.

I Cor. II, 9: nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, etc.. Et ideo deus eam revelat. Matth. III, 2: poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum caelorum. Haec autem est spes vera, non autem est vana (sicut quando promittens est mendax), quia in verbo veritatis. Io. XVII, 17: sermo tuus veritas est.

Deinde cum dicit quod pervenit, commendatur doctrina christi a dilatatione, quia non solum pervenit ad vos, sed in universo mundo. Ps. XVIII, 4: in omnem terram exivit sonus eorum, etc.. Matth. XXIV, 14: oportet hoc evangelium regni praedicari in universo orbe, et tunc erit consummatio.

Sed quomodo nondum est consummatio, cum sit praedicatum in universo mundo? respondeo. Aliqui dicunt quod evangelium christi non est evangelium regni. Sed hoc est falsum, quia dominus dicit hoc evangelium regni. Sed dicendum est, secundum chrysostomum, quod adhuc viventibus apostolis, evangelium christi est divulgatum per totum mundum, saltem quantum ad famam, quod est valde miraculosum, quod in quadraginta annis sic creverit doctrina christi. Et sic dicit in universo mundo, quantum ad famam, et tunc erit consummatio, id est destructio ierusalem.

Secundum Augustinum autem hoc non est verum, quia adhuc tempore suo erant aliquae gentes, in quibus nondum erat ecclesia. Et ideo ipse dicit hoc esse intelligendum quando praedicabitur, ita quod quando in omnibus gentibus ecclesia erit fundata, licet aliqui sint credentes, aliqui non, tunc erit finis; et hoc non tempore apostoli, sed circa finem mundi: et sic quando hic dicitur in universo mundo, loquitur apostolus de futuro sicut de praesenti propter certitudinem eventus. Ps. XVIII, 4: in omnem terram exivit sonus eorum, etc..

Potest tamen dici quod secundum famam est divulgatum per totum mundum, sed non secundum fundationem.

Deinde commendat doctrinam christi quantum ad fructum per bona opera, ibi et fructificat. Eccli. XXIV, 23: flores mei fructus honoris et honestatis, etc.. Matth. XIII, V. 8: fructum affert, et facit aliud quidem centesimum, aliud sexagesimum, aliud tricesimum.

Et crescit, scilicet in multitudine credentium. Act. II, 47: dominus autem augebat qui salvi fierent quotidie in idipsum.

Et hoc magnae potestatis fuit, quia sicut in vobis, ita et in aliis. Audistis praedicationem, et cognovistis approbando.

Consequenter commendat ministerium tripliciter. Primo per comparationem ad se; secundo per comparationem ad ipsos; tertio quantum ad utrosque.

Dicit ergo: edocti estis per evangelium, sicut ab epaphra didicistis conservo. Apoc.

Ult.: conservus tuus sum, et fratrum tuorum. Qui est fidelis minister, scilicet non quaerens quae sua sunt. I cor.

C. IV, 1: sic nos existimet homo ut ministros christi, et dispensatores mysteriorum dei, etc..

Qui est fidelis, scilicet mediator inter apostolum et istos. Qui etiam manifestavit, id est significavit, etc..