SUPER AD COLOSS.

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 4

 Lectio 1

Lectio 2

Supra monuit ne per aliquam fallaciam sermonis decidant a fide, hic ponit rationem monitionis, quae sumitur ex bonis quae in istis erant, quae non debebant perdere, sed proficere in eis. Et primo commemorat bona habita; secundo ostendit quomodo in eis proficiant, ibi sicut ergo.

Circa primum duo facit; quia primo ostendit qualiter sunt sibi nota bona eorum; secundo quae bona in eis sunt, ibi gaudens.

Dicit ergo nam et si, etc.; quasi dicat: licet non praedicaverim vobis, nec vestra facta oculis videam, tamen spiritus vobis intersum per affectionem gaudens de bonis vestris. I Cor. V, 3: absens quidem corpore, praesens vero spiritu. Prov. X, 1: filius sapiens laetificat patrem, etc.. Et hoc quia revelabatur sibi per spiritum sanctum, et ideo dicit sed spiritu vobiscum sum. IV Reg. V, V. 26: nonne cor meum in praesenti erat, quando reversus est homo de curru in occursum tui, etc..

Gaudens, inquam, sum, quia videns sum ordinem, id est, ordinatam vestram conversationem.

I Cor. XIV, 40: omnia honeste et secundum ordinem fiant in vobis. Iud. V, V. 20: stellae manentes in ordine et cursu suo, etc.. Et firmamentum, etc.. II Tim. II, V. 19: firmum fundamentum dei stat, etc..

Et hoc in christo. Eph. III, 17: habitare christum per fidem in cordibus vestris, etc..

Ecclesia enim est spirituale aedificium. Eph.

C. II, 21: in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in domino. Huius autem bonitas consistit in debito fundamento, quod est fides, et in debita superaedificatione.

Et ideo haec duo posuit.

Deinde cum dicit sicut ergo, etc., monet eos ad haec servanda. Et primo ad proficiendum, secundo ad persistendum, tertio ad gratias agendum.

Dicit ergo sicut accepistis christum dominum nostrum, non pervertendo, in ipso ambulate. Rom. XII, 9: adhaerentes bono.

Ecclesia quandoque comparatur spirituali aedificio.

I Cor. III, 17: templum dei sanctum est, quod estis vos. Quandoque arbori, quia fert fructum. Et eadem est comparatio fundamenti ad domum, et radicis ad arborem, quia utriusque firmitas est radix et fundamentum: christus. Is. XI, 10: erit radix iesse quae stat in signum populorum. I Cor. III, V. 11: fundamentum aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est christus iesus.

Ideo dicit radicati, scilicet sicut boni rami, et superaedificati in ipso, et confirmati, scilicet sicut boni lapides, hoc est si perstiteritis in fide eius. I Petr. Ult.: adversarius vester, etc., et post: cui resistite fortes in fide, etc.. Et hoc sicut didicistis, scilicet in vera fide. Gal. I, 9: si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis, anathema sit, etc..

Abundantes in illo in gratiarum actione, id est, gratias agentes abundanter. I thess.

Ult.: in omnibus gratias agite. II mach.

C. I, 11: de magnis periculis a deo liberati, magnifice gratias agimus ipsi, etc..

Deinde cum dicit videte, monet ne decipiantur per vanam sapientiam. Et primo ponit monitionem, secundo rationem, ibi in ipso.

Circa primum, primo docet vitare quod potest decipere; secundo ostendit quare illud decipiat, ibi secundum traditionem.

Sed quod aliquis decipiatur per sapientiam saecularem, dupliciter contingit, scilicet quandoque per principia realia philosophiae, quandoque per sophisticas rationes. Et utrasque docet cavere. Unde dicit ne quis, etc., id est, per philosophica documenta. Is.

C. XLVII, 10: sapientia tua et scientia haec decepit te. Multi enim sunt propter philosophiam decepti a fide deviantes. Ier. X, 14: stultus est factus omnis homo a scientia sua.

Quantum ad secundum dicit et inanem fallaciam, quae non fundatur nisi super apparenti involutione verborum. Eph. V, 6: nemo vos seducat inanibus verbis.

Sed quomodo seducens? qui seducit, oportet habere aliquid apparens, et aliquid non existens. Ideo primo ponit principium apparentiae; secundo defectum existentiae.

Principium apparentiae est duplex, id est, auctoritas philosophorum et quantum ad hoc dicit secundum traditionem hominum, id est, secundum ea quae aliqui tradiderunt propria ratione. Ps. Xciii, 11: dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt.

Aliud est adinventio rationis, quando scilicet aliquis vult metiri ea quae sunt fidei, secundum principia rerum et non secundum sapientiam divinam. Ex hoc enim multi decipiuntur.

Et ideo dicit secundum elementa mundi, etc.. Sap. XIII, 1: neque operibus attendentes cognoverunt quis esset artifex, etc..

Quanto enim causa est altior, tanto habet superiorem effectum. Unde qui voluerit considerare effectus superiores secundum causas inferiores, decipitur; ut si quis consideret motum aquae secundum virtutem aquae, non potest scire causam refluxus maris, sed sic, si consideret eum secundum virtutem lunae.

Unde multo magis decipitur qui considerat proprios dei effectus secundum elementa mundi. Et haec est causa apparentiae.

Sed numquid sunt semper respuendae traditiones hominum et rationes? respondeo: non, sed tunc quando procedit physica ratio secundum illas, et non secundum christum. Infra eodem: non tenentes caput ex quo totum corpus per nexus et coniunctiones subministratum et constructum crescit in augmentum dei.

Vel potest exponi secundum elementa mundi, mensurando scilicet veritatem fidei secundum veritatem creaturarum. Vel hoc dicit propter idololatras colentes idola, et dicentes iovem caelum. Vel secundum Iudaeos, ut sit sensus per philosophiam, id est, per rationem volentium trahere ad legalia, secundum elementa mundi, id est secundum observationes corporales. Gal. IV, 3: sub elementis mundi eramus servientes. Sed prima expositio est melior.

Deinde cum dicit quia in ipso, etc., ponit rationem praedictorum, dicens: quidquid non est secundum christum, respuendum est. Sed numquid est christus tantus, ut pro eo omnia respui debeant? et respondet quod ita: quod ostendit tripliciter.

Primo per comparationem ad divinitatem; secundo per comparationem ad fideles, ibi et estis; tertio per comparationem ad Angelos, ibi qui est caput.

Dicit ergo: ideo respuendum est quod est contra eum, quia ipse est deus.

Unde plus est ei standum quam omnibus, quia in ipso habitat, etc.. Deus enim est in omnibus, sed in quibusdam per participationem similitudinis suae bonitatis, ut in lapide et aliis huiusmodi. Et talia non sunt deus, sed habent in se aliquid dei; non eius substantiam, sed similitudinem eius bonitatis.

Et ideo non habitat in eis plenitudo divinitatis, quia non est ibi secundum substantiam.

Item est in mentibus sanctis per operationem, quae per amorem et cognitionem attingunt deum. Et ideo deus est in eis secundum gratiam, sed non corporaliter, sed secundum effectum gratiae; nec est plenitudo, sed secundum aliquos effectus terminatos.

Sed in christo est corporaliter, quod exponitur tripliciter.

Corpus enim dividitur contra umbram.

Infra eodem: quae sunt umbra futurorum, etc.. Et sic deum contingit dupliciter inhabitare, vel secundum umbram, vel corporaliter, id est realiter. Primo modo inhabitabat in veteri lege, sed in christo inhabitabat corporaliter, id est realiter et secundum veritatem.

Secundo modo exponitur, quia alii sancti inhabitantur solum secundum animam, non secundum corpus. Rom. VII, 18: scio quod non habitat in me, id est in carne mea, bonum; sed in christo divinitas inhabitat corporaliter: quia inhabitatio dei, qua sanctos inhabitat, est per operationem, idest per amorem et cognitionem, quod est opus solius mentis rationalis; sed in christo inhabitat per assumptionem hominis in unitatem personae.

Unde quidquid pertinet ad hominem, totum inhabitatur a deo: et ideo caro et mens inhabitatur, quia ambo sunt unita verbo. Io.

C. I, 14: et, verbum caro factum est.

Sed tertio modo est sensus. Tribus enim modis est deus in rebus. Unus est communis per potentiam, praesentiam, et essentiam; alius per gratiam in sanctis; tertius modus est singularis in christo per unionem. Corpus autem tres dimensiones habet. Et plenitudo divinitatis his modis in christo superabundat; ideo corporaliter dicitur in eo esse. Et primus quidem modus est quasi longitudo, quia se extendit ad omnia; item latitudo est per charitatem; item quantum ad profundum, incomprehensibilis.

Sed ex hoc Nestorius errat, dicens unionem factam per inhabitationem tantum, dicens verbum inhabitasse carnem. Sed contra hoc est quod apostolus dicit, Phil. II, 7: exinanivit semetipsum, etc.. Habitare autem hominem non est exinanire, sed hominem fieri, et subdit: in similitudinem hominum factus, et ideo habitabilis dicitur christus, non quasi alius sit qui habitat et qui inhabitatur, sed ipse est et homo et deus, in quo habitat plenitudo divinitatis.

Deinde cum dicit et estis in illo, etc., ostendit idem per comparationem ad alios. Quasi dicat: omnia accepistis. Io. I, V. 16: de plenitudine eius, etc..

Sciendum est autem quod Platonici dicunt, quod divina dona perveniunt ad homines mediantibus substantiis separatis. Et hoc est verum etiam secundum dionysium, sed hoc est quoddam speciale, quia ab eo immediate qui replet Angelos. Io. I, 18: unigenitus dei filius, qui est in sinu patris, ipse enarravit, etc..

Hebr. II, 3: cum initium accepisset enarrari per dominum ab his qui audierunt, etc..

Et ideo dicit qui est caput omnis principatus et potestatis, inquantum est rex eorum et dominus, non per conformitatem naturae, quia sic caput est hominum. Et tangit istos ordines, qui videntur habere quamdam praeeminentiam.