SUPER AD COLOSS.

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 4

 Lectio 1

Lectio 6

Postquam commendavit christum in comparatione ad deum et ad universam creaturam, ad totam ecclesiam et ad ipsos colossenses, hic commendat eum in comparatione ad seipsum, ostendens se eius ministrum.

Et primo ponit ministerium; secundo ostendit fidelitatem ministrando, ibi qui nunc gaudeo; tertio ministerii magnitudinem, ibi cuius factus sum.

Dicit ergo: dico quod praedicatum est in universa creatura, cuius, evangelii, factus sum minister, praedicandi, non mea auctoritate, sed praedicationi ministerium exhibens.

I Cor. IV, 1: sic nos existimet homo ut ministros christi et dispensatores, etc..

Sed est minister fidelis, quod patet, quia non refugit pati pericula quin diligenter exequatur. Unde primo ostendit quo affectu sustinet passiones; secundo quo fructu, ibi adimpleo, etc..

Affectu quidem laeto, quia nunc gaudeo, etc., pro vobis, id est, propter vestram utilitatem.

II Cor. I, 6: sive tribulamur pro vestra exhortatione et salute, etc.. Et propter gaudium vitae aeternae quod inde expecto, quod est fructus ministerii eius. Iac. I, 2: omne gaudium existimate, fratres mei, cum in tentationes varias incideritis, scientes, etc..

Phil. II, 17: si immolor super sacrificium fidei vestrae, gaudeo et congratulor, etc..

Et etiam hoc fructu, ut adimpleam ea, quae desunt passionum christi, etc..

Haec verba, secundum superficiem, malum possent habere intellectum, scilicet quod christi passio non esset sufficiens ad redemptionem, sed additae sunt ad complendum passiones sanctorum. Sed hoc est haereticum, quia sanguis christi est sufficiens ad redemptionem, etiam multorum mundorum. I io.

C. II, 2: ipse est propitiatio pro peccatis nostris, etc..

Sed intelligendum est, quod christus et ecclesia est una persona mystica, cuius caput est christus, corpus omnes iusti: quilibet autem iustus est quasi membrum huius capitis, I Cor. XII, 27: et membra de membro. Deus autem ordinavit in sua praedestinatione quantum meritorum debet esse per totam ecclesiam, tam in capite quam in membris, sicut et praedestinavit numerum electorum. Et inter haec merita praecipue sunt passiones sanctorum. Sed christi, scilicet capitis, merita sunt infinita, quilibet vero sanctus exhibet aliqua merita secundum mensuram suam.

Et ideo dicit adimpleo ea quae desunt passionum christi, id est totius ecclesiae, cuius caput est christus. Adimpleo, id est, addo mensuram meam. Et hoc in carne, id est ego ipse patiens. Vel quae passiones desunt in carne mea. Hoc enim deerat, quod sicut christus passus erat in corpore suo, ita pateretur in Paulo membro suo, et similiter in aliis.

Et pro corpore, quod est ecclesia, quae erat redimenda per christum. Eph. V, 27: ut exhiberet ipse sibi ecclesiam gloriosam, non habentem maculam neque rugam. Sic etiam omnes sancti patiuntur propter ecclesiam, quae ex eorum exemplo roboratur. Glossa: passiones adhuc desunt, eo quod paritoria meritorum ecclesiae non est plena, nec adimplebitur, nisi cum saeculum fuerit finitum.

Paritoria autem est vas, vel domus, ubi pariter multa inferuntur.

Deinde cum dicit cuius sum, etc., ostendit dignitatem ministerii tripliciter.

Primo ex materia adoptionis; secundo ex fine ad quem dicitur, ibi ut impleamini, etc.; tertio ex usu, ibi quoniam vos, cum, etc..

Sed diceret aliquis: estne magnum hoc ministerium? et respondet dicens: ita est, quia traditum est mihi secundum dispensationem.

Quod dupliciter potest exponi, scilicet active; et sic est sensus: id est, ut dispensem vobis divina, fideliter tradens ea, et haec potestas data est mihi.

Vel passive, et tunc est sensus: id est, secundum quod mihi dispensatum est a deo.

Eph. IV, 11: dedit quosdam quidem apostolos, quosdam prophetas, etc.. Act. XIII, 2: segregate mihi barnabam et Paulum in opus ad quod assumpsi eos, etc..

Ecce quis est finis, certe non pecunia, nec gloria propria, sed aliquod magnum, ad quod accepi, quia ut impleam, etc.. Et primo ostendit dignitatem eius ad quod accepit; secundo ostendit quod est illud quod est christus.

Item primo commendat magnitudinem eius ex diffusa praedicatione et occultatione et manifestatione.

Accipitur autem ad conversionem gentilium. Unde ut adimpleam verbum non praedicationis, sed dispensationem aeternam dei, id est ut mea praedicatione impletum ostendam verbum dei, id est, dei dispensationem, et praeordinationem et promissionem de verbo dei incarnando; vel dispensationem dei aeternam, qua disposuit ut gentes per christum converterentur ad fidem veri dei. Et hoc oportebat impleri. Num. XXIII, 19: dixit ergo, et non faciet, locutus est, et non implebit? Is. LV, 11: verbum quod egredietur de ore meo non revertetur ad me vacuum, sed faciet quaecumque volui, et prosperabitur, etc..

Sed hoc disposuit impleri per ministerium Pauli. Unde dicit ut impleam hoc mysterium, scilicet inquantum est res abscondita; quia mysterium quod est absconditum est hoc verbum. Is. XXIV, 16: secretum meum mihi est, etc.. Quod absconditum fuit a saeculis, id est, a principio saeculorum, et omnibus generationibus hominum, qui hoc scire non potuerunt. Eph. III, 9: quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in deo.

Nam et si philosophi antiqui quaedam de christi deitate videantur dixisse vel propria, vel appropriata, sicut Augustinus invenit in libris Platonis: in principio erat verbum, etc., tamen quod verbum caro factum est, nullus scire potuit.

Sed dicis: nonne fuit scitum per prophetas? respondeo. Dicendum est quod sic, tamen inquantum pertinebat ad evangelium, vel non ita aperte sicut apostoli sciverunt.

Deinde cum dicit nunc autem, etc., agit de manifestatione eius, et primo ostendit quibus manifestatum est; secundo ostendit quare manifestatum est eis, ibi quibus voluit.

Dicit ergo: manifestatum est nunc, scilicet tempore gratiae. II Cor. III: ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Haec autem est scientia sanctorum.

Sap. X, 10: dedit illi scientiam sanctorum, etc.. Iob XXXVI, 33: annuntiat de ea amico suo, etc..

Sed hoc non propter eorum merita, sed propter beneplacitum suum. Unde dicit quibus voluit deus, etc.. Io. XV, 15: quae audivi a patre meo, nota feci vobis. Et subdit: non vos me elegistis, sed ego elegi vos, etc.. Matth. XI, 26: ita placitum fuit ante te.

Notas facere divitias gloriae sacramenti huius, quia per hoc quod ista fuerunt occulta, deus apparet abundanter gloriosus. Nam olim notus in Iudaea deus, sed per hoc sacramentum conversionis gentilium gloria dei notificatur per totum mundum. Io. XVII, 4: ego te clarificavi, etc.. Et hoc in gentibus, scilicet quod completur in eis. Rom. V, 2: gloriamur in spe gloriae filiorum dei. Et Rom. XI, 33: o altitudo divitiarum sapientiae et scientiae dei.

Hoc verbum est quod est christus, id est, quod per christum adipiscimur, scilicet spem gloriae, quae olim videbatur promissa solum Iudaeis. Act. X, 45: mirabantur quod et in nationes diffusa est gratia, etc.. Rom. V, 1: iustificati ex fide pacem habeamus, etc.. Et post: et gloriamur in spe gloriae filiorum dei, etc.. Is. XI, 10: radix iesse qui stat in signum populorum, etc..

Sic ergo ostenditur origo ministerii et finis.

Sed subdit usum eius, cum dicit quem nos, etc.. Et circa hoc tria facit, quia primo ostendit usum eius; secundo fructum, ibi ut exhibeamus, tertio auxilium sibi impensum ad consequendum etc.; usum, ibi in quo et laboro.

Usus eius est nuntiare christum.

Et ponit usum et modum utendi. Ps. IX, 11: annuntiate inter gentes studia eius, etc..

I Io. I, 1: quod vidimus et audivimus, annuntiamus vobis, etc..

Modus ponitur ibi corripientes, etc., quod est perfecta Annuntiatio, quia omni homini, non solum Iudaeis. Matth. Ult.: docete omnes gentes, etc.. Modus etiam eius est docere veritatem, et refellere falsitatem.

Et ideo dicit corripientes omnem hominem, vel infideles in vita II Cor. X, 4: arma militiae nostrae non sunt carnalia, sed potentia deo ad destructionem munitionum, consilia destruentes, etc.. Et docentes omnem hominem in omni sapientia, scilicet quae est cognitio dei. Sap. XV, 3: nosse enim te, consummata iustitia est, et scire iustitiam et veritatem tuam radix est immortalitatis, etc.. Et I Cor. II, 6: sapientiam loquimur, etc..

Fructus autem hic est quod homines ducuntur ad perfectum. Unde dicit ut exhibeamus omnem hominem, scilicet cuiuscumque conditionis, perfectum, non in lege, sed in christo. Matth. V, 48: estote perfecti, etc..

Sed numquid quilibet tenetur ad perfectionem? non, sed intentio praedicatoris ad hoc debet esse. Est autem duplex perfectio charitatis: una de necessitate praecepti, scilicet ut in corde nihil admittat contrarium deo.

Matth. XXII, 37: diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo, etc.. Alia de necessitate consilii, ut abstineat etiam a licitis, et haec est perfectio supererogationis. Sed ad hoc habuit auxilium a deo.

Unde dicit in quo laboro certando contra infideles et peccatores. II Tim. II, 3: labora sicut bonus miles christi, etc.. Item eiusdem IV, 7: bonum certamen certavi, etc..

Et hoc secundum operationem eius. I cor.

C. XV, 10: gratia dei mecum. Quam operatur in me, quia hoc facit deus in me, in virtute miraculorum, scilicet praebendo virtutem.

Lc. Ult.: sedete in civitate donec induamini virtute ex alto.