SUPER AD COLOSS.

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 4

 Lectio 1

Lectio 1

Supra commendavit statum fidelium, qui est gratiae, et actorem, scilicet christum, hic protegit eos contra contrariantia huic statui, et primo contra doctrinam corrumpentem; secundo contra perversos mores, III capite, ibi igitur si consurrexistis.

Circa primum duo facit, quia primo ostendit sollicitudinem de eorum statu; secundo tuetur eos contra malam doctrinam, ibi hoc autem dico.

Iterum prima pars dividitur in tres particulas.

Quia primo ponit sollicitudinem; secundo personas de quibus sollicitatur, ibi pro vobis; tertio de quo sit sollicitus, ibi ut consolentur.

Dicit ergo volo enim vos scire qualem habeam sollicitudinem, scilicet magnam.

Et hoc pertinet ad bonum praelatum.

Rom. XII, 8: qui praeest in sollicitudine.

Lc. II, 8: pastores erant in eadem regione vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gregem suum.

Et non solum pro a se conversis et sibi praesentibus, sed etiam pro aliis. Unde dicit pro vobis, scilicet quos non vidi corpore, sed mente, et non solum pro istis, sed etiam pro illis qui non viderunt, etc.. Sollicitus quippe erat pro toto mundo. Sap. VIII, V. 24: in veste poderis Aaron totus erat orbis terrarum, etc.. Sic in mente apostoli. II cor.

C. XI, 28: praeter ea quae extrinsecus sunt, instantia mea quotidiana sollicitudo omnium ecclesiarum, etc..

Sed de quibus magis sollicitatur? respondeo, de non visis, quantum ad aliquid, quia nesciebat quid fieret circa eos, non autem simpliciter.

Deinde cum dicit ut consolentur, ostendit de quo sollicitus sit, scilicet de eorum consolatione. Et primo hoc ponit; secundo, quomodo possit hoc haberi, ibi instructi.

Dicit ergo ut consolentur, id est, per me habeant consolationem spiritualem, cuius consolationis factivum est bonum. Est enim factivum gaudii, ut qui tristatur de aliquo, consoletur de alio aeque bono.

Duo autem sunt quae consolantur nos, scilicet meditatio sapientiae, Sap. VIII, 9: erit allocutio cogitationis et taedii mei. Aliud est oratio. Iac. V, 13: tristatur quis in vobis? oret; aequo animo est? psallat.

Consequenter cum dicit instructi, etc., ponit specialiter sapientiae instructionem.

Duplex est hic littera, scilicet quae dicta est, et quae habetur in Glossa sic: ut consolentur corda ipsorum instructorum, etc., ad cognoscendum, etc.. Et est idem sensus.

Instructio ergo sapientiae consolatur contra mala temporalia. Debet autem hic esse instructus de via, et ideo dicit in charitate, quae scilicet est via ad deum. I Cor. XII, 31: adhuc excellentiorem viam vobis demonstro, si linguis, etc..

Instructi ergo in charitate qua deus nos diligit, et qua nos eum diligimus. Utrumque enim nos consolatur, scilicet et quia dominus diligit nos. Gal. II, 20: vivo ego, etc..

Et post: qui dilexit me et tradidit semetipsum pro me, etc.. Eph. II, 4: dives in misericordia, propter nimiam charitatem suam, qua dilexit nos, etc.. Item quia nos deum diligimus, nos consolamur, quia consolatio est amici, si pro eo sustineat mala. Eccli. XXII, V. 31: et si evenerint mihi mala, propter illum sustinebo.

Et subdit et in omnes divitias, id est, in omni capacitate.

Intellectus enim noster est in potentia ad aliquid cognoscendum; sed intellectus Angeli in sua creatione impletus est scientia intelligibilium.

Et ideo oportet quod nostro intellectui humano superveniat scientia, vel per disciplinam: sed haec est insufficiens, quia numquam aliquid tantum potest sciri sic, quod capacitatem eius impleat; vel per revelationem divinam et donum dei: et haec est sufficiens. Eccli. XV, 5: implevit eum dominus spiritu sapientiae et intellectus, etc.. Et ideo dicit plenitudinis intellectus, id est, in copiam. Sap. VIII, 5: quid sapientia locupletius? Is. XXXIII, 6: divitiae salutis sapientia et scientia.

Instructi ergo in copia divinae sapientiae, quae copia implet intellectum. Et hoc habebimus cognoscendo deum. Et ideo dicit in agnitionem mysterii, etc., id est, ad cognoscendum veritatem sacramenti huius occulti, scilicet quod deus sit pater iesu christi. Vel mysterii dei patris, quod est christus. Ideo dicitur Matth. XI, 25 de apostolis: abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Vel in agnitione aeternae generationis et incarnationis christi. Sap. VI, c. 16: cogitare ergo de illa sensus est consummatus.

Augustinus: beatus qui te novit, infelix qui te non novit. Per cognitionem dei habet homo omnem plenitudinem. Io.

C. XVII, 3: haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum verum deum, etc..

Sed numquid per cognitionem christi impletur intellectus? respondeo sic, quia in eo sunt omnes thesauri, etc.. Deus habet omnium rerum notitiam, et haec notitia comparatur thesauro. Sap. VII, 14: infinitus enim est thesaurus hominibus, etc..

Thesaurus est divitiae congregatae, sed effusae non dicuntur thesaurus, sed quae in uno sunt. Deus enim sapientiam suam sparsit super omnia opera sua, Eccli. I, 10. Et secundum hoc non habet rationem thesauri, sed secundum quod huiusmodi rationes uniuntur in uno, scilicet sapientia divina, et omnes huiusmodi thesauri sunt in christo. Sapientia enim est cognitio divinorum, scientia vero est creaturarum cognitio. Quicquid autem de deo potest sciri pertinens ad sapientiam, totum deus abundanter in se cognoscit.

Item, quicquid potest cognosci de creaturis, cognoscit in se supereminenter. Quicquid autem in sapientia dei est, est in verbo suo uno, quia uno simplici actu intellectus cognoscit omnia, quia in eo non est scientia in potentia nec in habitu. Et ideo in isto verbo sunt omnes thesauri, etc..

Sed addit absconditi, quia quod mihi aliquid absconditur, contingit dupliciter, scilicet vel propter debilitatem intellectus mei, vel propter velamen oppositum, sicut quis non videt candelam, vel quia caecus est, vel velata est. Ita in verbo dei sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae, sed absconditi nobis qui non habemus limpidos oculos, sed lippos. Io. XII, 35: adhuc modicum lumen in vobis est, et quia est velatum duplici velamine, scilicet creaturae, quia intellectus noster nunc ad illam cognitionem non potest nisi per similitudinem creaturarum. Rom. I, V. 20: invisibilia dei per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur, etc.. Secundo est velatum in carne, Io. I, 14: et verbum caro factum est. Et si aliquid videmus de deo, non tamen totum. Is. XLV, 15: vere tu es absconditus. Num. XX, 6: aperi eis thesaurum tuum.

Ponamus quod aliquis habeat candelam velatam, non quaereret aliunde lumen; sed potius quod habitum ab eo reveletur, et ideo non oportet sapientiam quaerere nisi in christo.

I Cor. II, 2: non existimavi me aliquid scire, nisi christum iesum, etc.. Et I Io. III, V. 2: cum apparuerit, id est, revelabitur, similes ei erimus, scilicet omnia scientes; sicut qui haberet librum ubi esset tota scientia, non quaereret nisi ut sciret illum librum, sic et nos non oportet amplius quaerere nisi christum.

Deinde cum dicit hoc autem dico, etc., instruit et monet eos contra doctrinam corrumpentem.

Seducebantur autem a quibusdam philosophis contra fidem, et ab haereticis qui docebant observantias legalium. Ideo primo instruit eos contra philosophos, secundo contra iudaizantes, ibi in quo et circumcisi.

In scientia vero mundana duo continentur, quia est quaedam scientia loquendi, et quaedam scientia rerum, et ideo dupliciter possunt decipere. Ideo primo munit eos contra philosophos decipientes eos per scientiam loquendi; secundo contra decipientes eos per scientiam rerum, ibi videte ne quis.

Primo manifestat deceptionem; secundo assignat rationem, ibi nam si corpore.

Dicit ergo: dico quod in christo est omnis scientia. Et hoc dico, ne quaerentes alibi scientiam, decipiamini. Et dicit ut nemo, id est nec demosthenes, nec tullius, vos decipiat in sublimitate sermonis. Is. XXXIII, 19: populum imprudentem non videbis, populum alti sermonis, etc..

Sed numquid est peccatum uti sermonibus sublimibus? respondeo. Non, quia etiam sancti viri elegantius loquuntur quam etiam rhetores mundi, sicut Ambrosius, Hieronymus, et leo Papa. Nam si licet uti ad persuadendum in malo ornata locutione, multo magis in bono.