SUPER AD COLOSS.

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 4

 Lectio 1

Lectio 4

Supra ostendit legalia esse impleta in christo propter circumcisionem in eo impletam, quae est legalium professio, hic concludit eos non obligari ad legalia praecepta caeremonialia. Caeremonialia vero erant quatuor, scilicet sacrificia, sacra, sacramenta, et observantiae. Sacrificia immolabantur deo, ut oves, vituli, et huiusmodi.

Sacra erant sicut vasa, et solemnia tempora. Sacramenta erant tria, scilicet circumcisio, agnus paschalis, et consecratio sacerdotum.

Observantiae autem erant ea, quae pertinebant ad singularem conversationem populi Israel, ut cibi, vestes, et huiusmodi.

Quaedam vero praedictorum pertinebant ad quosdam, ut sacrificia, vasa, et alia huiusmodi; quaedam ad omnes.

De primis autem non facit mentionem, sed de tangentibus totum populum, sicut nunc baptismus.

Facit autem mentionem de observantiis, quia abstinebant a certis cibis, lev.

C. XI, 26, ut de quadrupedibus, ab his quae ungulam non dividunt. In potu etiam, vas quod non haberet operculum, immundum erat, et quicquid in eo erat. Et ideo quantum ad hoc dicit nemo vos iudicet in cibo, id est condemnabiles putet in hoc quod utimini cibis vel potibus prohibitis in lege. Rom.

C. XIV, 3: qui non manducat, manducantem non iudicet, etc..

Item facit mentionem de sacris ad temporum solemnitatem pertinentibus.

In veteri autem lege erat solemnitas iugis, ut sacrificium vespertinum et matutinum; quaedam autem quae certis temporibus fiebant, et horum: quaedam fiebant pluries in anno, quaedam semel tantum, sicut Pascha, Scenopegia, et Pentecostes; sed sabbatum, et Neomenia pluries, quia illud qualibet hebdomada, istud semel in mense.

Et huius ratio erat, quia omnia festa tendunt ad honorem dei. Impendimus autem deo honorem, vel propter aliquod aeternum, et sic est iuge sacrificium; vel propter aliquod temporale, et hoc quantum ad totum hominum statum; et sic sunt duo, scilicet creationis beneficium, et sic est sabbatum. Ex. XX, V. 8: memento ut diem sabbati sanctifices, et ratio ponitur ibi: quia septimo die requievit.

Et ratio allegorica est, quia significat quietem christi in sepulchro; et anagogice, quietem animae in deo. Aliud est beneficium propagationis et conservationis, quod etiam fit per tempus. Et quia Iudaei observabant tempora a luna, ideo dicit festum Neomeniae, id est, novae lunae. Sunt etiam aliae causae, scilicet liberationis specialis, et sic superadditae sunt aliae solemnitates; et ideo dicit aut in parte diei festi, aut Neomeniae, quae fit quolibet mense aut sabbatorum, pro qualibet septimana. Et dicit sabbatorum, quia sabbatum est requies, et isti habebant plura sabbata, quia septimum diem et septem septimanas, scilicet Pentecosten, quae in septima septimana est a Pascha, quae est principium anni, et septimum mensem, et septimum annum, in quo fit remissio debitorum.

Item septima septimana annorum, id est, in iubilaeo. Et ideo dicit sabbatorum; quasi dicat: nullus vos condemnet, quia haec non observatis.

Et hoc quia sunt umbrae futurorum, scilicet christi. Et ideo veniente veritate, debet cessare umbra. Corpus autem christi, id est, corpus pertinens ad christum.

Quando quis videt umbram, sperat quod corpus sequatur. Legalia autem sunt umbra praecedens christum, et eum figurabant venturum.

Et ideo dicit corpus, id est, veritas rei pertinet ad christum; sed umbra ad legem.

Deinde cum dicit nemo vos seducat, etc., loquitur contra seductores et deceptores.

Et primo monet ut non decipiantur; secundo arguit deceptos, ibi si ergo mortui.

Item primo reddit cautos a seductione; secundo ostendit per quid seducantur, ibi volens in humilitate; tertio in quo deficiat, ibi quae non vidit.

Dicit ergo nemo vos seducat, scilicet a veritate quam dixi. Eph. V, 6: nemo vos seducat inanibus verbis.

Seducunt enim in humilitate isti pseudo-apostoli introducentes legalia, quia utebantur simulata sanctitate.

Sanctitas autem in duobus consistit, scilicet in humili conversatione, et cultura dei. Isti autem ostendebant humilem conversationem, cum apparebat eos non curare de rebus mundi.

Et ideo dicit in humilitate. Eccli. XIX, 23: est qui nequiter se humiliat, et interiora eius plena sunt dolo. Item dicebant se praedicare ad reverentiam dei. Et ideo dicit et religione Angelorum. Religio enim est secundum tullium, quae cuidam naturae, quam divinam vocant, cultum et caeremoniam affert.

II Tim. III, 5: habentes quidem speciem pietatis, virtutem autem eius abnegantes.

Et secundum Glossam legitur sic: in religione, etc., quia per hoc intendunt, quod videantur esse Angeli, id est, nuntii dei.

Matth. VII, 15: attendite a falsis prophetis etc.. Vel in religione Angelorum ad litteram, quia vetus lex est tradita per Angelos in manu mediatoris, ut dicitur Gal. III, 19. Hebr.

C. II, 2: si enim qui per Angelos dictus est sermo, factus est firmus, etc.. Et isti dicebant cultum legis observandum quia tradita per Angelos.

Sed tamen triplex est eorum defectus, scilicet scientiae, iustitiae et fidei.

Et quantum ad primum dicit volens quae non vidit, id est, intellexit persuadere, et semper repetere: nemo vos seducat. Isti enim nesciebant quo fine data esset lex. I Tim. I, V. 7: volentes esse legis doctores, non intelligentes neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant.

Quantum ad secundum dicit ambulans frustra inflatus, licet sic humilitatem praetendant. Et ponit duo, scilicet quod religio eorum sit inutilis, quia ambulant frustra, scilicet operantes opera quae non prosunt ad vitam aeternam. Sap. III, 11: inutilia sunt opera eorum. Iob XXXIX, 16: frustra laboravit nullo timore cogente.

Item, quod praetendunt falsam humilitatem.

Unde dicit inflatus, etc.. Differentia est inter inflatum et pinguem; quia pingues, veritatis sunt pleni, inflati vero vacui, sed vento extensi. Qui ergo vere sunt humiles, sunt pleni, sed qui apparent tantum inflati, sunt vacui. Sap. IV, 19: dirumpe illos inflatos sine voce. Hoc sensu intelligitur illud scientia inflat I Cor. VIII, 1. Haec sapientia est gravis, scilicet quia inflat, non quae ex deo.

Matth. XVI, 17: caro et sanguis non revelavit tibi, etc..

Quantum ad tertium dicit non tenens caput, scilicet christum per fidem. Et talis decipitur, quia sine christo est in tenebris.

I Tim. VI, 3: si quis non acquiescit sanis verbis, etc..

Sed quare est caput? respondet, dicens: quia ab eo dependet totum bonum corporis, scilicet ecclesiae. In corpore enim naturali sunt duo bona, scilicet compactio membrorum, et augmentum corporis. Et hoc habet ecclesia a christo. Ex eo enim dependet totum corpus. Rom. XII, 5: multi unum corpus sumus in christo. Et ideo dicit coniunctiones; in corpore enim est duplex coniunctio membrorum, scilicet secundum contactum, quia manus est coniuncta ulnae, haec pectori, et sic de aliis. Alia est connexio seu coniunctio nervorum. Et ideo dicit coniunctum et connexum. Sic in ecclesia est coniunctio per fidem et scientiam. Eph. IV, 5: unus dominus, una fides, unum baptisma.

Sed hoc non sufficit, nisi sit connexus charitatis, et connexio sacramentorum; et ideo dicit subministratum per nexus, quia per charitatem unus subministrat alteri.

Augetur etiam per christum, qui crescit, scilicet corpus, constructum sic, in augmentum dei, id est quod deus facit in nobis.

Ps.: beatus vir cuius est auxilium abs te, ascensiones in corde suo disposuit, etc.. Vel dei, id est christi, qui deus corpus auget, dum augetur ecclesia. Eph. IV, V. 12: ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis christi, etc..

Deinde cum dicit si ergo mortui, etc., arguit etiam deceptos. Et primo ponit rationem redargutionis ex conditione deceptorum; secundo ex conditione eorum in quibus decipiebantur, ibi quae omnia sunt.

Conditio eorum erat libertas, quia sicut erant mortui peccato, ita et legi. Unde servare eam non debebant. Dicit ergo si ergo mortui estis cum christo, mortui legi, ab elementis mundi, id est a legalibus observantiis, quia Iudaei serviebant deo vero, tamen sub elementis, sed gentiles ipsis elementis; quid adhuc, veritate cognita, tamquam viventes in mundo, ut Iudaei, discernitis, tangenda et comedenda, scilicet dicentes: ne tetigeritis hoc, quia peccatum est, neque gustaveritis de porco et anguilla, lev.

C. XI, 7 et 11.

Deinde cum dicit quae omnia, etc., ostendit qualia sunt ex parte legalium, dicens, quod sunt noxia, et vana, et gravia.

Unde dicit quae omnia sunt in interitu, quia mortifera post passionem christi, ponentibus spem in eis; sed post tempus gratiae divulgatae simpliciter omnibus sunt mortifera.

Quod dico propter opinionem Hieronymi et Augustini, quae supra Gal. II cap. Ponitur.

Ad interitum ergo et in mortem perducentia sunt.

Et si dicatur: quare ergo legimus vetus testamentum? dico quod legimus ad testimonium, non ad usum. Et ideo dicit sunt in interitu ipso usu, id est non assumuntur ad testimonium, sed ad usum.

Item sunt vana, quae non innituntur rationi nec auctoritati.

Sed haec non innituntur auctoritati divinae, sed humanae, unde dicit secundum praecepta.

Sed numquid non sunt praecepta a deo? respondeo sic: ad tempus, quousque venerit veritas. Matth. XV, 6: irritum fecistis mandatum dei propter traditiones vestras.

Item non innituntur rationi, quia sunt habentia rationem sapientiae in superstitione; quasi dicat: non habent rationem, quae inducant nisi ad superstitionem, idest, ad religionem supra modum, et extra tempus ipsorum observatum. Et in humilitate, scilicet simulata tantum secundum deiectionem; quia qui liberatur per christum a servitute legis, non debet se iterum supponere servituti. Gal.

C. V, 1: nolite iterum sub iugo servitutis contineri. Servantur tamen aliqua, quae et si non auctoritate divina, tamen humana ratione sunt utilia; sed hoc deficit hic.

Sunt enim gravia haec, secundum se considerata. Tria autem desideramus, scilicet quietem, honorem, et sufficientiam, quae haec legalia non habent. Subtractio enim ciborum contraria est saturitati. Inducunt etiam laborem, propter observantias multiplices. Nec sunt ad honorem, sed ad confusionem multam, ut illa aspersio cineris, et huiusmodi.

Act. XV, 10: hoc est onus, quod neque nos, neque patres nostri portare potuimus. Non ad parcendum corpori, id est, ecclesiae, non in honore aliquo, id est non ad honorem dei, sed ad saturitatem carnis, id est, ad implendum carnalem affectum.