Ulterius. Videtur quod tristitia fortius afficiat quam delectatio. Quia, ut dicit Augustinus in Lib. 83 quaest., nemo est qui non magis dolorem fugiat quam appetat voluptatem. Ergo magis homo afficitur tristitia quam delectatione.
Praeterea, sicut tristitia vehementia sua movet ad fugam, ita delectatio movet ad desiderium.
Sed non omnes, delectationes appetunt; immo quidam, ut temperati, eas vitant; tristitias autem quilibet fugit, ut dicit philosophus in ethic..
Ergo delectatio minus afficit quam tristitia.
Praeterea, secundum philosophum in 10 ethic., omnis tristitia hominem in operando impedit; non autem omnis delectatio adjuvat; sed solum propria. Ergo tristitia vehementius afficit quam delectatio.
Sed contra, bonum est efficacius in agendo quam malum: quia malum non agit nisi in virtute boni, ut dicit dionysius. Sed bonum est causa delectationis, malum vero tristitiae.
Ergo delectatio magis afficit quam tristitia.
Praeterea, ut dicitur in 7 ethic., delectatio expellit tristitiam non solum sibi contrariam, sed et quamlibet aliam. Ergo delectatio est fortior tristitia.