Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod votum, ut ex dictis patet, est quidam promissionis contractus inter deum et hominem.
Unde cum contractus bonae fidei inter homines factus obliget ad necessariam observationem, multo fortius votum quo homo deo aliquid promittit, in his dumtaxat ad quae votum se extendit; in illis autem ad quae votum non se extendit, obligatio voti non habet locum: et ideo qui votum rite factum praetermittit, mortaliter peccat, quia fidem quam cum deo iniit, frangit.
Ad primum ergo dicendum, quod illud quod votum fiendum impediret si praesens esset, etiam voto facto obligationem aufert; unde cum de impossibili non possit esse votum, ut dictum est; si aliquid fiat impossibile post voti emissionem, quod prius erat possibile, obligatio voti quantum ad illud tollitur; ut si quis dives voverit aedificare ecclesiam, quod postmodum perficere non possit paupertate superveniente, non obligatur ex voto ad implendum. Sed tamen in hoc distinguendum est dupliciter. Uno modo, quia vel omnino factus est impotens; et tunc non tenetur simpliciter ad hoc quod vovit; vel est factus impotens ad totum perficiendum, quamvis non ad partem; et tunc ad illud quod potest, remanet obligatus. Alio modo distinguendum est, utrum ex sua culpa impotentiam incurrerit; quia tunc oportet recompensare per poenitentiam; vel non ex culpa sua, et tunc non tenetur ad aliquam recompensationem. Illa ergo quae virginitatem vovit, si corrupta est, quamvis non possit virginitatem reddere, tamen potest reddere continentiam; et ad hoc remanet obligata, et ulterius ad poenitentiae lamentum, per quod virginitatem amissam deo recompensat: quod quidem etsi non sit aequivalens simpliciter, est tamen aequivalens quantum ad reputationem dei, qui non exigit ab homine ultra posse.
Ad secundum dicendum, quod quamvis deliberatio sit causa variabilis, tamen rectitudo legis naturalis, quae dictat quod promittitur deo esse servandum, est invariabilis; et hoc dat necessariam obligationem voto.
Ad tertium dicendum, quod sicut juramentum quod vergit in deteriorem exitum, non est servandum, ita nec votum. Unde Isidorus dicit: in turpi voto muta decretum; quia votum non extendit se ad illicita, vel minus bona, ut dictum est. Nec differt utrum tunc fuerit illicitum quando votum emissum est, vel postmodum illicitum fiat.
Ad quartum dicendum, quod illud quod sub conditione vovetur, non vovetur simpliciter; et ideo non obligat nisi illa conditione extante.
Ad quintum dicendum, quod votum interpretatum obligat sicut et votum oretenus emissum: unde si aliquis post tempus probationis in monasterio remanserit, obligatur ex voto interpretativo; nisi forte propter aliquam causam fuerit sibi annus protelatus, vel consueverit aliis protelari; quia tunc non facit votum interpretatum ultra annum stans; et talis qui interpretatum votum fecit, ad tria vota religionis principalia in omni casu tenetur; sed ad alias observantias, quarum transgressio ex dissimulatione praelatorum inducitur, qui dum videntes non corrigunt, indulgere videntur, non videtur obligari, et praecipue si sit simplex, qui talia discernere sufficienter nesciat.
Ad sextum dicendum, quod obligatio voti ex propria voluntate causatur; unde si in vovendo prius cogitavit de religionem intrando, et postea elegit talem religionem vel talem locum, obligatur simpliciter ad religionem; unde si non potest in illa quam elegit, recipi, debet aliam quaerere. Si autem primo et principaliter cogitavit de tali religione vel tali loco, in voto suo intelligitur haec conditio, si illi volunt eum recipere; alias esset indiscretum votum; unde conditione non extante non obligatur. Si autem dubitet quomodo se in vovendo habuerit, debet tutiorem viam eligere, ne se discrimini committat.
Ad septimum dicendum, quod si quando quis vovit, puta se intraturum religionem, intendebat se ad statim obligare, vel ad arbitrium alienum, non potest ulterius differre etiam propter debita solvenda; sed ille qui eum recipit, tenetur ea persolvere.
Si autem in vovendo de debitis cogitabat, probabiliter praesumi potest quod non intendebat se obligare antequam de rebus suis disposuisset.
Quando autem timet rationabiliter perpetuum impedimentum, tenetur ulterius non differre.