Ulterius. Videtur quod possit etiam confici de aceto. Quia, secundum Isidorum, acetum est species vini. Sed cum vino vitis potest confici hoc sacramentum. Ergo et de aceto.
Praeterea, si vinum consecratum in acetum converteretur, non desineret ibi esse christi sanguis.
Ergo eadem ratione si ante consecrationem sit acetum, potest exinde sanguis christi consecrari.
Sed contra, innocentius dicit, quod vinum huic sacramento competit: quia cor bibentis et dilatat et exhilarat.
Sed hoc non facit acetum. Ergo ex aceto non potest consecrari sanguis christi.