Postquam determinavit magister de impedimento matrimonii, quo persona redditur illegitima simpliciter respectu alicujus personae propter distantiam ad ipsam, hic incipit determinare de impedimentis quibus persona redditur simpliciter illegitima respectu alterius propter propinquitatem ad eam; et dividitur in partes duas: in prima determinat de impedimento propinquitatis carnalis; in secunda de impedimento propinquitatis spiritualis, 42 dist., ibi: jam de spirituali cognatione addamus.
Prima in duas: in prima determinat de consanguinitate; in secunda de affinitate, 41 dist., ibi: nunc de affinitate videndum est. Prima in duas: in prima ostendit secundum quos gradus consanguinitas matrimonium impediat; in secunda objicit in contrarium, et solvit, ibi: his autem occurrit illud quod Gregorius Augustino anglorum episcopo...
Rescribit. Prima in duas: in prima ostendit usque ad quos gradus consanguinitas matrimonium impediat; in secunda ostendit rationem hujus distinctionis, ibi: quare vero sex gradus computet Isidorus, ipse aperit. Prima in duas: in prima ostendit usque ad quos gradus consanguinitas matrimonium impediat; in secunda ostendit quomodo sunt gradus praedicti computandi, ibi: quomodo autem gradus consanguinitatis computandi sint, Isidorus ostendit sic.
Hic quaeruntur quatuor: 1 quid sit consanguinitas; 2 de distinctione ipsius; 3 utrum secundum aliquos gradus impediat matrimonium de jure naturali; 4 utrum gradus matrimonium impedientes possint per statutum ecclesiae determinari.