Postquam determinavit magister de sacramentis quae pertinent ad ecclesiae praesentem statum, in parte ista incipit determinare de his quae pertinent ad ecclesiae ultimum terminum, scilicet de resurrectione, et de remuneratione. Dividitur ergo haec pars in duas: in prima parte determinat ea quae pertinent ad corporum resurrectionem; in secunda ea quae pertinent ad remunerationem, ad quam etiam resurrectio ordinatur, 45 dist., ibi: praeterea sciendum est, quod omnes animae (ut ait Augustinus) cum de hoc saeculo exierint, diversas habent receptiones. Prima in duas: in prima determinat de resurrectione et circumstantiis ejus; in secunda de qualitate resurgentium, 44 dist., ibi: solent autem percontari, et quaerere, an in eadem aetate et statura corporis omnes resurrecturi sint.
Prima in duas: in prima probat resurrectionem futuram esse; in secunda determinat quasdam resurrectionis circumstantias, ibi: causa enim resurrectionis mortuorum erit vox tubae. Et circa hoc tria facit: primo determinat resurrectionis causam; secundo tempus, ibi: media autem nocte dicitur venturus; tertio resurrectionis terminum, ibi: quaeri solet, utrum illi quos vivos inveniet christus, nunquam omnino morituri sunt etc.. Circa secundum duo facit: primo determinat resurrectionis tempus; secundo ex dictis movet quamdam dubitationem, ibi: hic quaeritur, utrum electis tunc adsit memoria praecedentium malorum. Tertia etiam pars dividitur in duas: in prima determinat terminum resurrectionis a quo, scilicet a morte; secundo terminum ad quem, scilicet integritatem corporis, ibi: cumque ex praedictis sane credi valeat omnes resurrecturos, credendum est etiam quod omnes resurgent incorrupti, non utique impassibiles. Circa primum duo facit: primo inquirit, utrum omnes moriantur, ut a morte resurgere possint; secundo explanat quoddam quod circa determinata dubium esse posset, ibi: his autem adjiciendum est.
Hic quaeruntur quinque: 1 de ipsa resurrectione; 2 de causis ejus; 3 de tempore; 4 de termino a quo erit resurrectio, quia de termino ad quem in sequenti dicetur; 5 de memoria et cognitione resurgentium.