Ulterius. Videtur quod inconvenienter assignentur conditiones quae praestant efficaciam orationi.
Dicitur enim in Glossa Lucae 11, super illam parabolam: quis vestrum habebit amicum? etc., quod quatuor conditiones exiguntur ad hoc quod oratio sit efficax: scilicet ut petatur pie, et pro se, et perseveranter, et ad salutem. Qui enim est in peccato, pietatis virtutem non habet. Sed peccatorum oratio aliquando exauditur: quia etiam per peccatores mirabilia fieri possunt. Ergo non oportet quod pie petatur, ad hoc quod oratio sit efficax.
Praeterea, oratio quae ex caritate fit, semper efficaciam habet; joan. 15, 7: si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint; quodcumque volueritis, petetis, et fiet vobis. In deo autem manere facit caritas, ut patet 1 joan. 4. Omnis autem oratio quae fit pie, ex caritate procedit. Ergo habet efficaciam: non ergo oportet addere alias conditiones.
Praeterea, quanto caritas est amplior, tanto majorem habet efficaciam merendi. Sed caritas tanto est amplior, quanto ad plures se extendit. Ergo videtur quod magis sit efficax oratio ex caritate procedens, quae fit pro aliis, quam illa quae fit pro ipso orante; et ita non requiritur pro se fieri.
Praeterea, ab eodem habet oratio efficaciam merendi, et opus, scilicet a caritate. Sed opus ex caritate procedens est meritorium, etiam si non perseveranter fiat. Ergo ad orationis efficaciam non requiritur quod perseveranter fiat.
Praeterea, ea quae ad salutem pertinent, desiderata, vel petita, iram dei non provocant. Sed aliquando deus orantibus concedit aliqua, de quorum petitione irascitur: sicut filiis Israel regem petentibus, quibus in indignatione regem dedit.
Ergo non oportet ad hoc quod oratio sit efficax, quod petantur ea quae sunt ad salutem.
Praeterea, videtur quod multae aliae conditiones requirantur: videlicet quod fideliter et confidenter petatur; jac. 1, 6: postulet autem in fide nihil haesitans; et quod oratio sit humilis; Psal. 101, 18: respexit in orationem humilium, et non sprevit preces eorum. Paupertas etiam petentis ad efficaciam orationis facit; Psal. 9, 38: desiderium pauperum exaudivit dominus. Fervor etiam devotionis; unde etiam Augustinus dicit de orando deum ad probam, cap. 9: dignior sequitur effectus, quando ferventior procedit affectus. Ergo insufficienter illae quatuor conditiones enumerantur.