Ulterius. Videtur quod ecclesia nullum debeat excommunicare. Quia excommunicatio maledictio quaedam est. Sed Rom. 12, prohibemur maledicere.
Ergo ecclesia excommunicare non debet.
Praeterea, ecclesia militans debet imitari triumphantem. Sed, ut in epistola Judae legitur, michael cum altercaretur de corpore Moysi cum diabolo, non est ausus judicium blasphemiae inferre, sed ait: imperet tibi deus. Ergo nec ecclesia militans debet alicui judicium maledictionis vel excommunicationis inferre.
Praeterea, nullus est in manum hostis tradendus, nisi omnino desperatus. Sed per excommunicationem traditur aliquis in manum Satanae, ut patet 2 corinth. 5. Cum ergo de nemine sit desperandum in vita ista, ecclesia nullum debet excommunicare.
Sed contra est quod apostolus 1 corinth., 5, mandat quemdam excommunicari.
Praeterea, Matth. 18, 17, dicitur de illo qui ecclesiam audire contemnit: sit tibi sicut ethnicus et publicanus. Sed ethnici sunt extra ecclesiam.
Ergo et illi qui ecclesiam audire contemnunt, per excommunicationem extra ecclesiam sunt ponendi.