Ulterius. Videtur quod non sit speciale peccatum.
Quia secundum philosophum in 5 ethic., omnis specialis injustificatio quandoque invenitur separata ab omnibus aliis injustificationibus.
Sed scandalum non invenitur separatum ab aliis peccatis, quia semper est dictum vel factum minus rectum. Ergo non est speciale peccatum.
Praeterea, secundum quodlibet genus peccati contingit aliquod dictum vel factum minus rectum praebens occasionem ruinae. Sed haec est definitio scandali. Ergo scandalum non est aliquod speciale peccatum.
Praeterea, quicumque peccat coram alio, scandalizat. Sed coram alio peccare non addit supra peccatum simpliciter aliquam differentiam specificam, sed circumstantiam quamdam, sicut nec occulte peccare. Ergo scandalum non est speciale peccatum.
Praeterea, agens proportionatur patienti. Sed scandalum passivum non est speciale peccatum: quia quocumque peccato aliquis ruat exemplo alterius, scandalum pati dicitur. Ergo nec scandalum activum est speciale peccatum.
Sed contra, contingit peccare in se, in deum, et in proximum. Sed scandalum est peccatum in proximum. Ergo est in speciali genere peccati.
Praeterea, malum dicitur aliquid quia nocet, secundum Augustinum.
Sed scandalum habet specialem rationem nocumenti.
Ergo est speciale peccatum.