Ulterius. Videtur quod inconvenienter ordo in littera definiatur, ubi dicitur: ordo est signaculum quoddam ecclesiae, per quod spiritualis potestas traditur ordinato. Pars enim non debet poni genus totius. Sed character, qui per signaculum exponitur in consequenti definitione, est pars ordinis: quia dividitur contra id quod est res tantum, vel sacramentum tantum, cum sit res et sacramentum.
Ergo signaculum non debet poni quasi genus ordinis.
Praeterea, sicut in sacramento ordinis imprimitur character, ita in sacramento baptismi. Sed in definitione baptismi non ponebatur character.
Ergo nec in definitione ordinis poni debet.
Praeterea, in baptismo etiam quaedam spiritualis potestas datur accedendi ad sacramenta; et iterum est quoddam signaculum, cum sit sacramentum.
Ergo haec definitio convenit baptismo; et sic inconvenienter assignatur de ordine.
Praeterea, ordo relatio quaedam est, quae in utroque extremorum salvatur. Extrema autem hujus relationis sunt superior et inferior. Ergo inferiores habent ordinem sicut et superiores. Sed in eis non est aliqua potestas praeeminentiae, qualis ponitur hic in definitione ordinis, ut patet per expositionem sequentem, ubi ponitur promotio potestatis.
Ergo inconvenienter definitur hic ordo.