Ad secundum sic proceditur. Videtur quod extrema unctio non valeat ad remissionem peccatorum.
Ad hoc enim quod per unum potest effici, aliud non exigitur. Sed in eo qui extremam unctionem accipit, requiritur ad peccatorum remissionem poenitentia. Ergo per extremam unctionem non dimittuntur peccata.
Praeterea, in peccato non sunt nisi tria; macula, reatus poenae, et reliquiae peccati. Sed per extremam unctionem non remittitur peccatum quo ad maculam sine contritione, quae etiam sine unctione remittit; nec iterum quo ad poenam: quia adhuc si convalescat, tenetur perficere satisfactionem injunctam; nec quo ad reliquias culpae, quia adhuc remanent dispositiones ex actibus praecedentibus relictae, ut patet post convalescentiam.
Ergo nullo modo per extremam unctionem fit peccatorum remissio.
Praeterea, remissio peccatorum non fit successive, sed in instanti. Sed extrema unctio non fit tota simul, quia plures unctiones requiruntur.
Ergo ejus effectus non est remissio peccatorum.
Sed contra est quod dicitur jac. 5, 15: si in peccatis est, dimittentur ei.
Praeterea, omne sacramentum novae legis gratiam confert. Sed per gratiam fit remissio peccatorum.
Ergo extrema unctio, cum sit sacramentum novae legis, operatur ad remissionem peccati.