Ad sextam quaestionem dicendum, quod aperiri januam regni caelestis nihil aliud est quam amovere impedimentum quo aditus in regnum caeleste toti naturae humanae prohibebatur.
Hoc ergo impedimentum absolute quantum ad omnes remotum fuit sufficienter per passionem christi; sed illa remotio efficienter fit quo ad istum, secundum quod particeps fit passionis christi jam factae per baptismum; et sic baptismus quasi causa instrumentalis aperit januam regni caelestis quo ad istum, sed passio ut causa satisfactoria quo ad omnes.
Ad primum ergo dicendum, quod haec ratio erat, quia passio christi, in cujus virtute baptismus agit, nondum facta erat, nec per eum aditus regni caelestis apertus; unde ratio probat quod baptismus non habeat hanc virtutem quasi causa principalis.
Ad secundum dicendum, quod aditus regni caelestis aperitur tripliciter. Uno modo quantum ad gloriam animae; et sic in passione apertus est; unde dictum est latroni, Luc. 23, 43: hodie mecum eris in Paradiso. Alio modo quantum ad gloriam corporis; et sic apertus est in resurrectione.
Alio modo quantum ad locum gloriae congruentem; et sic apertus est in ascensione. Et his tribus modis baptismus instrumentaliter aperit quo ad istum: agit enim virtute et passionis et resurrectionis et ascensionis, inquantum homo configuratur christo passo per immersionem, qua quodammodo christo consepelitur, et ei resurgenti quantum ad nitorem qui resultat ex aqua, et ascendenti quantum ad elevationem baptizati de sacro fonte. Unde baptismus passioni appropriatur: quia etiam gloria animae principalior est, et causa quodammodo aliorum; et in hujus signum baptizato domino caeli aperti sunt super eum; Matth. 3.