Ulterius. Videtur quod non oporteat materiam hujus sacramenti esse consecratam per episcopum.
Quia dignior est consecratio materiae in sacramento eucharistiae quam in hoc sacramento.
Sed in eucharistia materiam sacerdos potest consecrare.
Ergo et in hoc sacramento.
Praeterea, in operationibus corporalibus ars dignior nunquam praeparat materiam inferiori: quia dignior est quae utitur quam quae materiam praeparat, ut dicitur in 2 physic.. Sed episcopus est supra sacerdotem. Ergo non praeparat materiam in illo sacramento quo sacerdos utitur.
Sed sacerdos dispensat hoc sacramentum, ut dicetur.
Ergo consecratio materiae non pertinet ad episcopum.
Sed contra est, quia etiam in aliis unctionibus materia per episcopum consecratur. Ergo debet ita esse in ista.