Utrum virginibus voventibus continentiam debeatur speciale velum prae aliis quae continentiam voverunt, et corruptae sunt.
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod virginibus voventibus continentiam non debeatur speciale velum prae aliis quae continentiam voverunt, et corruptae sunt. Quia tam virginitas quam continentiae votum viris et mulieribus communia sunt. Sed viris in virginitate continentiam voventibus nihil aliud datur quam aliis qui virginitatem perdiderunt. Ergo nec virgines debent prae aliis speciale velum accipere.
Praeterea, signa in nova lege non sunt inania, sed fructuosa; quia sacramenta novae legis gratiam conferunt. Sed virginale velum non videtur esse fructuosum, quia gratia non confertur in ipso; alias esset sacramentum, et deberet corruptis dari quae etiam indigent auxilio gratiae ad continentiam conservandam. Ergo videtur quod virginibus non debeatur aliquod velum speciale prae aliis.
Praeterea, consecratio quae adhibetur viris in susceptione ordinis, est major quam illa quae adhibetur mulieribus in velatione. Sed consecratio ordinis non exigit virginitatem in consecrato. Ergo nec mulieris velatio.
Praeterea, nullus debet pro poena quam sustinuit, iterum puniri. Sed aliquando mulieri pro poena infertur quod corrumpatur, sicut patet in his quae omnino per violentiam corrumpuntur.
Ergo non debet talibus ad minus virginale velum denegari.
Praeterea, quandoque si virginale velum corruptae denegetur, sequitur scandalum astantium, et periculum homicidii, sicut cum aliqua est occulte corrupta. Ergo videtur quod saltem in tali casu virginale velum aliis quam virginibus dari debeat.
Sed contra, in officio ecclesiae non decet esse aliquam falsitatem. Sed in toto officio quo velantur virgines, fit mentio de carnis integritate, ut patet diligenter inspicienti. Ergo non debet velum virginale corruptis dari.
Praeterea, per velationem mulier quodammodo christo desponsatur, qui est dignior quam pontifex aliquis veteris legis. Sed in veteri lege pontifici non licebat aliquam nisi virginem desponsare. Ergo non debet aliqua nisi virgo velari.
Respondeo dicendum, quod ea quae corporaliter in ecclesia aguntur, signa sunt spiritualium.
Sed quia corporale signum non sufficienter repraesentare potest spirituale signatum, oportet quandoque quod ad eamdem rem spiritualem signandam plura signa corporalia aptentur.
Matrimonium ergo spirituale christi et ecclesiae habet et fecunditatem, per quam regeneramur in filios dei, et incorruptionem, quia christus elegit sibi ecclesiam non habentem maculam aut rugam, aut aliquid hujusmodi, ut dicitur Ephes. 5; unde dicitur 2 Cor. 11, 2: despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere christo. Sed corporalis fecunditas integritatem carnis non patitur; et ideo oportuit diversis signis repraesentari spirituale conjugium christi et ecclesiae quantum ad fecunditatem, et quantum ad integritatem. Sicut ergo per matrimonium carnale repraesentatur matrimonium spirituale quantum ad fecunditatem, ita oportuit aliquid esse quod repraesentaret praedictum spirituale matrimonium quantum ad ejus integritatem; et hoc fit in velatione virginum, sicut per omnia quae ibi proferuntur et geruntur, ostenditur; et propter hoc solus episcopus, cui cura ecclesiae committitur, virgines desponsat, velando non sibi, sed christo, quasi sponsi paranymphus et amicus.
Et quia integritatis significatio plene potest esse in continentia virginali, sed in continentia viduali est semiplena; propter hoc etiam viduis datur aliquod velum, non quidem cum illa solemnitate qua virginibus datur.
Ad primum ergo dicendum, quod ecclesia in matrimonio spirituali se habet ut sponsa, christus autem ut sponsus; per votum autem continentiae anima christo desponsatur; unde non competit ut haec desponsatio significetur in viro, sed in muliere tantum.
Ad secundum dicendum, quod in consecratione virginum, sicut et in unctione regum, et in aliis hujusmodi benedictionibus, gratia datur, nisi sit impedimentum ex parte suscipientis; sed tamen hujusmodi sacramenta non dicuntur, quia non sunt instituta ad curationem morbi peccati, sicut alia sacramenta.
Ad tertium dicendum, quod in ordinis susceptione non consecratur aliquis in sponsum, sed in ministrum sponsi; unde non requiritur virginitas ad significandam integritatem spiritualis matrimonii, sicut requiritur in velatione ejus quae consecratur in sponsam.
Ad quartum dicendum, quod illae quae per violentiam corrumpuntur, si nullo modo consentiant, virginitatis gloriam quo ad deum non perdunt.
Sed quia valde est difficile quod in tali delectatione aliquis placentiae motus non insurgat, ideo ecclesia quae de interioribus judicare non potest, cum exterius corrupta sit, eam inter virgines non velat; unde leo Papa dicit: illae famulae dei quae integritatem pudoris oppressione barbarica perdiderunt, laudabiliores erunt in humilitate et verecundia, si se incontaminatis non audeant copulare virginibus.
Ad quintum dicendum, quod nullo modo illae quae sunt corruptae occulte sive a viris, sive alio modo, sunt velandae; quia propter vitandum scandalum non debent ecclesiae sacramenta vel sacramentalia variari. Sed, sicut quidam dicunt, potest aliqua cautela adhiberi ad vitandum scandalum, ut scilicet illa quae non sunt de substantia virginalis veli (ut accensio candelarum, et alia hujusmodi) fiant, mutatis occulte his quae sunt de substantia virginalis veli, puta ut quod nomen virginitatis in castitatem varietur.