Ulterius. Videtur quod hoc sacramentum characterem imprimat. Character enim est signum distinctivum. Sed sicut baptizatus distinguitur a non baptizato, ita unctus a non uncto. Ergo sicut baptismus imprimit characterem, ita extrema unctio.
Praeterea, in ordinis et confirmationis sacramentis est unctio, sicut et in hoc sacramento.
Sed in illis imprimitur character. Ergo et in isto.
Praeterea, in omni sacramento est aliquid quod est res tantum; aliquid quod est sacramentum tantum; aliquid quod est res et sacramentum. Sed non potest aliquid assignari in hoc sacramento quod sit res et sacramentum nisi character. Ergo in hoc sacramento imprimitur character.
Sed contra, nullum sacramentum imprimens characterem iteratur. Hoc autem iteratur, ut dicetur.
Ergo non imprimit characterem.
Praeterea, distinctio quae fit secundum characterem sacramentalem, est distinctio eorum qui sunt in praesenti ecclesia. Sed extrema unctio confertur ei qui de praesenti ecclesia exit. Ergo non decet quod in eo character conferatur.