Ulterius. Videtur quod non debeat quotidie Missa in ecclesia celebrari. Quia in Missa recolitur dominica passio. Sed ecclesia celebrat memoriam dominicae passionis semel in anno. Ergo non pluries debet in ecclesia Missa dici.
Praeterea, in die parasceves agitur memoria dominicae passionis, nec tamen tunc consecratio fit.
Ergo multo minus deberet fieri in aliis diebus.
Praeterea, aliquibus diebus celebratur hoc sacramentum pluries una die solemniter in ecclesia, sicut patet in festo nativitatis, et multis aliis diebus. Ergo videtur quod aliquando deberet praetermitti.
Sed contra, sacramentum ecclesiae deberet magis assiduari quam sacramentum veteris legis. Sed quotidie in veteri lege offerebatur sacrificium. Ergo multo fortius debet in nova lege fieri.
Praeterea, panis hujus sacramenti dicitur quotidianus.
Sed non nisi quia quotidie consecratur.
Ergo quotidie consecrari debet.