Ad tertiam quaestionem dicendum, quod sicut Augustinus dicit, et habetur in littera, in qua parte mundi infernus sit, scire neminem arbitror, nisi cui divinus spiritus revelavit; unde et Gregorius in 4 dialog., super hac quaestione interrogatus respondet: hac de re temere definire non audeo. Nonnulli namque in quadam terrarum parte infernum esse putaverunt; alii vero hunc sub terra esse existimant. Et hanc opinionem probabiliorem esse ostendit dupliciter. Primo ex ipsa nominis ratione, sic dicens: si idcirco infernum dicimus, quin inferius jacet; quod terra ad caelum est, hoc esse infernus debet ad terram.
Secundo autem ex hoc quod dicitur Apoc. 5, 3: nemo poterat neque in caelo neque in terra neque subtus terram aperire librum: ut hoc quod dicitur in caelo, referatur ad Angelos; hoc quod dicitur in terra, referatur ad homines viventes in corpore; hoc quod dicitur subtus terram referatur ad animas existentes in inferno. Augustinus etiam in 12 super genes. Ad litteram, duas rationes tangere videtur, quare congruum sit quod infernus sit sub terra. Una est, ut quoniam defunctorum animae amore carnis peccaverunt, hoc eis exhibeatur quod ipsi carni mortuae solet exhiberi, ut scilicet sub terra recondantur. Alia est quod sicut est gravitas in corporibus, ita tristitia in spiritibus; et laetitia sicut Levitas: unde sicut secundum corpus, si ponderis sui ordinem teneant, inferiora sunt omnia graviora; ita secundum spiritum inferiora sunt omnia tristiora: et sic sicut conveniens locus gaudio electorum est caelum empyreum; ita conveniens locus tristitiae damnatorum est infimum terrae. Nec debet movere quod Augustinus ibidem dicit, quod inferi sub terris esse dicuntur vel creduntur: quia in Lib. Retractationum, hoc retractans dicit: mihi videor dicere debuisse magis quod sub terris sunt inferi, quam rationem reddere cur sub terris esse dicantur sive credantur.
Quidam tamen philosophi posuerunt quod locus inferni erit sub orbe terrestri, tamen supra terrae superficiem, ex parte opposita nobis; et hoc videtur Isidorus sensisse, cum dixit, quod sol et luna in ordine quo creati sunt, stabunt, ne impii in tormentis positi fruantur luce eorum: quae ratio nulla esset, si infernus infra terram esse dicatur.
Qualiter tamen haec verba possint exponi, patebit infra, dist. 48. Pythagoras vero posuit locum poenarum in sphaera ignis, quam in medio totius orbis esse dicit, ut patet per philosophum in 2 cael.
Et mund.. Sed tamen convenientius his quae in Scriptura dicuntur, est ut sub terra esse dicatur.
Ad primum ergo dicendum, quod verbum illud job, de orbe transferet eum deus, intelligendum est de orbe terrarum, idest de hoc mundo; et hoc modo exponit Gregorius dicens: de orbe quippe transfertur, cum superno apparente judice de hoc mundo tollitur, in quo perverse gloriatur. Nec est intelligendum quod orbis hic accipiatur pro universo, quasi extra totum universum sit locus poenarum.
Ad secundum dicendum, quod in loco illo conservatur ignis in aeternum ex ordine divinae justitiae, quamvis secundum naturam suam non possit extra locum suum aliquod elementum durare in aeternum, praecipue statu generationis et corruptionis manente in rebus. Ignis autem ibi erit fortissimae caliditatis: quia calor ejus erit undique congregatus propter frigus terrae undique ipsum circumstans.
Ad tertium dicendum, quod infernus nunquam deficiet in amplitudine, quin sufficiat ad damnatorum corpora capienda: infernus enim Prov. 30, inter tria insatiabilia ponitur. Nec est inconveniens quod intra viscera terrae tanta concavitas conservetur divina virtute, quae damnatorum omnium corpora possit capere.
Ad quartum dicendum, quod hoc quod dicitur: per quae peccat quis, per haec et torquetur, non est necessarium nisi in principalibus instrumentis peccandi. Quia enim homo in anima peccat et corpore, in utroque punitur; non autem oportet quod in quo loco quis peccat, in eodem puniatur, cum alius sit locus qui viatoribus et damnatis debetur.
Vel dicendum, quod hoc intelligitur de poenis quibus homo punitur in via, secundum quod quaelibet culpa suam poenam habet annexam, prout quisque inordinatus animus sibi ipsi est poena, ut dicit Augustinus.