IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Non esse excusandam Judith a mendacio. Hic videtur negare licitum usum aequivocandi ; sed eum licere quando injuste interrogaris, et respondere cogeris. Tenet 4. d. 15. quaest. 4. art. 3. et dist. 21. quaest. 2. Et est communis DD. Thom. 2. 2. quaest. 70. art. 1. et 4. dist. 21. quaest. 3. S. Anton. 2. part. tit. 1. cap. 1. g 17. Solo ii. just. quaest. 7. art. 1. ad 1. et relect. de tegen. secreto. membr. 3. quaest. 3. Sylv. v. Testis quaest. 8. et v. confessio. 3. num. 10. Nav. cap. 8. num. 3. et cap. 12. fin. et cap. 18. num. 51. Assor. tom. 1. lib. 8. cap. 27. quaest. 2. Petr. Navar. lib. 2. de rest. cap. 4. part. 2. Sanchius in Decalog. lib 2. cap. 4. Pitigianis hic art. 11. citans multos. Victor. sum. num. 184. Adrian. quaest, ult. de confess. uti signis vel rebus indifferentibus ; ex quibus scis alios decipiendos, mendacium non est, alioquin omnia stratagemata essent peccata, nec ars militaris, quae maxime circa stratagemata occupatur, posset licite exerceri.
Ad illud (a) de Judith dicitur quod ipsa in nullo mentiebatur, quia verba illa excessiva, quae dixit, non dixit Holoferni, sed Deo ; non tenebatur autem necessaria loqui extraneo secundum intentionem recipientis, sed poterat loqui secundum propriam intentionem loquentis. Loquendo tamen Praelato, cui tenetur bona fide loqui et respondere, videtur quod oportet loquentem loqui et respondere ad intentionem quaerentis, ita quod si ei respondendo dicat aliqua verba quae sunt falsa, si dirigantur ad audientem, vera autem, si dirigantur ad Deum, non loquitur veraciter, quia in casu illo non licet alloqui Deum. Sed hoc posito, nihil videtur certum in humana loquela, nec aliquis videretur habere certitudinem de loquela proximi loquentis, saltem nullus videtur mentiri quidquid dicat in secunda persona, dum tamen illud possit verificari dirigendo illud in Deum, et non ad extraneum. Quod si tenear tibi Praelato dicere verum, et non extraneo, tunc non dicendo tibi verum, possum esse inobediens vel mentiens ; non dicendo autem extraneo, non ero inobediens vel mentiens: sed non videtur quomodo sim plus mentiens loquendo tibi quam alteri. Si igitur verba ista excessiva dicta ibi non videntur rationabiliter posse salvari aliquo modo, non videtur magnum inconveniens concedere eam fuisse mentitam officiose genti suae, sed perniciose illi, cujus mortem intendebat ; ista tamen officiositas praefertur illi perniciositati, quia bonum reipublicae maxime colentis Deum, praefertur bono temporali privatae personae, maxime infidelis.
Huic etiam (b) non obviat quod in bellando contra quemcumque oportet servare fidem, ita quod infidelitas vel mendacium cujuscumque Christiani in bello contra iufidelem,damnatur, licet possit uti aliquibus cautelis belli, quae per se non repugnant veritati, nec includunt mendacium.
Sed ipsa (c) etiam se ornavit ea intentione, ut Holofernes caperetur in aspectu suo, et hoc volendo ipsum velle peccare secum mortaliter, et velle alium velle peccare mortaliter est peccatum mortale. Unde non videtur omnino certum quod excusata sit ab omni peccato mortali, et licet factum ejus narretur in Scriptura, et recitetur in Ecclesia tanquam laudabile quantum ad aliqua, quae erant ibi religiositatis, aliqua tamen ibi annexa, nec laudantur, nec licent.