IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Assignat duos modos explicandi dictam sententiam, quod anima acta videat omnia in Verbo. Primus, id fieri per unam visionem tendentem in Verbum, ut in primum objectum, et in omnia alia ut in secundaria, per varios respectus. Secundus, quod videat per proprias singulorum visiones, tenendo primum modum ; illa visio non esset infinita, quia non comprehensiva primi objecti, ut dictum est n. 10. et 11. Secundus modus videtur contra Patres et Philosophos ; movet dubium an intellectus eliceret visionem unam vel plures, qua vel quibus videret infinita, et videtur velle quod non.
Potest dici quod conclusio ista posset poni duobus modis : Uno modo quod anima Christi haberet unam visionem respectu Verbi, ut primi objecti, et omnium objectorum relucentium in Verbo, ut secundariorum objectorum, ad quae objecta secundaria haberet respectus distinctos ; nec sequeretur infiuitas actus fundantis respectus hujusmodi, qui non essent nisi in potentia ; et isto modo nulla ponitur infinitas in actu, quia objectum non habet esse in actu. Alio modo posset poni, quod respectu cujuscumque objecti est propria visio, ita quod essent simul infinitae visiones receptae in actu a Verbo causante, et juxta istam viam secundam oportet ponere aliqua infinita, quod videtur contradicere multis auctoritatibus Philosophorum et Sanctorum.
Si primus modus (k) ponitur, non propter hoc sequitur visionem illam esse formaliter infinitam, sicut est visio divina ; ipsa enim non esset comprehensiva primi objectis neque objectorum secundariorum, nec necessario ex perfectione sua esset objectorum secundariorum, sed posset esse idem actus, dato quod esset tantum primi objecti ; sed visio divina ex perfectione sua est necessario sui et aliorum.
Sed dato, quod posset recipere unam visionem respectu infinitorum, vel infinitas visiones, dubium est, an respectu illius unius vel illarum plurium, si sint, possit habere iste intellectus creatus rationem elicitivi. Videtur quod sic, quia intellectus elicit intellectionem, ut est prior naturaliter intellectione ; sed per hoc, quod aliqua intellectio est elicita, nihil perfectionis aufertur sibi pertinentis ad ipsum, ut est prior naturaliter intellectione ; igitur nec per unam intellectionem elicilam aufertur sibi potentia eiiciendi aliam. Confirmatur, quia quamcumque istarum infinitarum posset elicere, si tunc aliam non eliceret ; sed tunc licet aliam eliceret, aeque perfectus manet in se inquantum est alterius elicitivus ; ergo potest aliam elicere.
Oppositum videtur, quia quaecumque virtus activa finita potest habere aliquem effectum adaequatum intensive et extensive plures, ita quod plures illis non potest simul causare igitur nullus intellectus creatus potest elicere visiones infinitas.
Et tunc ad primam rationem de prioritate principii elicitivi ad effectum esset dicendum, quod aliquid prius potest habere aliqua posteriora, ultra quae non potest simul, et ita licet nihil sibi tollatur in se, ut est prius, per hoc quod causat unum posterius, non tamen potest simul quodcumque causare.