IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Ex ratione allata contra Divum Thomam,solvil quaedam argumenta adducta pro Henrico num. 3. et clarissime refutat rationes et auctoritates pro sententia ejus allatas.
Per hoc patet (h) ad quaedam tacta pro prima opinione, puta ad illud quod virtus potest obliquari ; hoc enim est falsum de virtute ; nam virtus non obliquatur, sed habensvirtutem ex defectu alterius virtutis, obliquatur respectu alterius virtutis. Nec ex hoc est virtus ista imperfecta, quia non est ejus dirigere hominem circa omnia, sed circa propria objecta, sicut non magis obliquatur homo in videndo, si potest audire, quam si non potest. Si arguitur contra hoc sic : est de facili amissibilis talis habilitas, vel dispositio ; igitur non est virtus. Nego antecedens, imo licet contra ejus inclinationem fiat, non tamen corrumpitur, nisi multis actibus contrariis ; dispositio autem bona corrumpitur uno vel paucis.
Per idem ad illud de delectabiliter operari, nam quantum est ad illam materiam praecise sumptam, delectabiliter operatur, puta delectabile sibi est abstinere ab opere intemperati, sed non est sibi delectabile subire terribilia, quia circa illa non est ordinatus ; tristatur ergo, cum committit actum intemperantiae, quia est contra habitum suum ; sed tristius esset sibi subire terribilia, fugit enim tristius, et eligit quodammodo minus triste, ne incurrat tristius. Concedo igitur, quod talis est imperfectus, et Instabiliter operatur ; sed non est imperfectus, nec tristabiliter operatur circa materiam illius virtutis quam habet, nisi tantum per accidens, quia scilicet concomitatur alia materia, circa quam non est virtuose dispositus, ut circa ipsam virtuose et delectabiliter operetur.
Per idem patet ad aliud de fine virtutum moralium, quia una virtus non perducit perfecte ad finem virtutum, sicut nec unus sensus perducit hominem ad perfectum actum sentiendi ; sed quaelibet virtus, quantum in se est,perducit ad finem ; omnes autem requiruntur ad perfecte perducendum. Conceditur igitur, quod una non perducit sufficienter simpliciter, sed quantum sufficit ad perfectionem talis virtutis.
Ad primum argumentum, quod adducitur ibi de Augustino, dico quod Philosophus in Praedicamentis non dicit habitum esse inamissibilem, sed de difficili amissibilem ; licet igitur virtus possit amitti, et ita habens eam possit obliquari, non tamen virtus ipsa obliquatur, sed habens recedit ab apice virtutis ; non tamen sequitur eam non fuisse virtutem etiam perfectam secundum rationem habitus, quia non fuit inamissibilis. Et quod dicit de charitate, oportet exponi, quia aliquis vere fuit in charitate, qui postea peccavit mortaliter ; sed non fuit vera charitas, id est, vere conjungens fini, scilicet beatitudini.
Ad auctoritates Gregorii potest dici, quod loquitur ibi de virtutibus, prout sunt habitus, qui sunt principia merendi ; et hoc modo verum est, quod una virtus moralis sine alia non est virtus, quia non meremur per unam sine alia, vel concomitante alia, nam habens temperantiam moralem non meretur, si non concomitetur humilitas, vel saltem, si oppositum vitium insit ei.
Per idem ad Glossam super Apo calypsim et Commentatorem. Concedo enim quod sicut sorores, etsi juvent se mutuo ad convivendum, una tamen non est altera, nec essentialiter perficit alteram ; ita istae virtutes bene juvant se ad salvandum se mutuo, et in hoc potest intelligi dictum quorumdam, quod una non est tota sine alia, quia non ita bene salvatur sine alia ; nam homini exposito multis tentationibus circa diversas materias, imperfectio circa unam materiam est una occasio imperfecte agendi circa aliam, et perfecta dispositio agendi circa unam juvat ad recte se habendum circa aliam ; juvant ergo se mutuo sicut sorores, sed nulla est requisita ad perfectionem essentialem alterius, sicut prius nascitur una soror quam alia ; et similiter virtutes non possunt simul generari, non enim possunt haberi duo actus perfecti generativi duarum virtutum.