IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(Textus Magistri Sententiarum).
De adoratione exhibenda humanitati Christi. Praeterea investigari oportet, utrum caro Christi et anima una eademque cum Verbo debeant adoratione adorari, illa scilicet, quae latria dicitur. Si enim animae vel carni Christi exhibetur latria, quae intelligitur servitus sive cultus soli Creatori debitus cum anima Christi vel caro creatura tantum sit, creaturae exhibetur quod soli Creatori debetur; quod facienti in idololatriam deputatur. Ideo quibusdam videtur, non illa adoratione, quae latria est, carnem Christi vel animam esse adorandam, sed illa quae dulia est, cujus duas species vel modos esse dicunt. Est enim cujusdam modi dulia, quae creaturae cuilibet exhiberi potest ; et est quaedam soli humanitati Christi exhibenda, non alii creaturae quia Christi humanitas super omnem creaturam est veneranda et diligenda, non tamen adeo, ut cultus divinitati debitus ei exhibeatur, qui cultus in dilectione et sacrificii exhibitione atque reverentia consistit, qui latine dicitur pietas, graece autem theosebia, id est, Dei cultus, vel eusebia, id est bonus cultus.,
Aliorum sententia, qui unam adorationem utrique exhibendam tradunt. .
Aliis autem placet, Christi humanitatem una adoratione cum Verbo esse adorandam, non propter se, sed propter illum cujus est scabellum, cui est unita. Neque ipsa humanitas sola vel nuda, sed cum Verbo, cui est unita ; nec propter se, sed propter illum est adoranda. Nec qui hoc facit idololatriae reus judicari potest, quia nec soli creaturae nec propter ipsam, sed Creatori cum humanitate et in humanitate sua servit. De hoc Joannes Damascenus ita ait. " Duae sunt naturae Christi, ratione et modo differentes, unitae vero secundum hypostasim. Unus igitur Christus est Deus perfectus et homo perfectus, quem adoramus cum Patre et Spiritu una adoratione cum incontaminata ejus carne, non inadorabilem carnem dicentes: Adoratur enim in una Verbi hypostasi, quae hypostasis generata est, non creaturae venerationem praebentes. Non enim ut nudam carnem adoramus, sed ut unitam deitati, in unam hypostasim Dei Verbi duabus reductis naturis. Timeo carbonem tangere propter ligno copulatum ignem. Adoro Christi, Dei mei, simul utramque naturam propter carni unitam deitatem. Non enim quartam appono personam in Trinitate, sed unam personam confiteor Verbi et carnis ejus. " His verbis insinuari videtur, Christi humanitatem una adoratione cum Verbo esse adorandam. De hoc etiam Augustinus de sermone Domini, ubi dicit: Non turbetur cor vestrum, ita dicit : " Dicunt haeretici, Filium non natura esse Deum, sed creatum. Quibus respondendum est, quia, si Filius non est Deus natura, sed creatura, nec colendus est omnino nec ut Deus adorandus, dicente Apostolo : Coluerunt et servierunt potius creaturae quam Creatori. Sed illi ad hoc replicabunt et dicent: Quid est, quod carnem ejus, quam creaturam esse non negas, simul cum divinitate adoras et ei non minus quam divinitati deservis? Ego dominicam carnem, imo perfectam in Christo humanitatem, ideo adoro, quod a divinitate suscepta et deitati unita est ; ut non alium et alium, sed unum eumdemque Deum et hominem Dei Filium esse confitear. Denique si hominem separaveris a Deo, illi nunquam credo nec servio, velut si quis purpuram vel diadema regale jacens inveniat, numquid ea conabitur adorare? Cum vero ea Rex fuerit indutus, periculum mortis incurrit, si ea cum Rege adorare quis contempserit. Ita etiam in Christo Domino humanitatem non solam vel nudam, sed divinitati unitam, scilicet unum Filium, Deum verum et hominem verum, si quis adorare contempserit, aeternaliter morietur. " Idem super Psalmum 98. ubi dicitur : Adorate scabellum pedum ejus, quoniam sanctum est: " Sciendum est, quia in Christo terra est, id est, caro, quae sine impietate adoratur. Suscepit enim de terra terram, quia caro de terra est, et de carne Mariae carnem accepit. Haec sine impietate a Verbo Dei assumpta adoratur a nobis, quia carnem ejus nemo manducat, nisi prius adoret ; sed qui adorat non terram intuetur, illum potius, cujus scabellum est, propter quem adorat. " His auctoritatibus praemissae investigationis absolutio explicatur.
(Finis textus Magistri.)