IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(d) Tertio videndum est, etc. lsta est opinio Archiepiscopi Senonensis, qui dicit quod ista praedicatio : Verbum est homo, non est praedicatio formalis, sed tantum per identitatem, quia sensus est quod Verbum est suppositum, quod est homo.
Contra hoc arguit Doctor quod haec praedicatio sit simpliciter formalis ; et nota quod praedicatio formalis pro nunc dicitur illa, quando praedicatum inest subjecto formaliter, et hoc vel quidditative vel denominative, ut satis patet in 1. dist. 5. quaest. 1 . Praedicatio vero per identitatem fit communiter, quando idem praedicatur de seipso, vel quando non est natum inesse formaliter, sicut sunt multae praedicationes in divinis. Nam ista: essentia divina est paternitas, est tantum identica, et sic diceretur, essentia divina est res, quae est paternitas nam propter talem implicationem communiter denotatur praedicatio identica, quia cum dico, quae est paternitas, quae implicatio se tenet ex parte praedicati, sensus est quod ipsa paternitas non dicit aliquid formaliter de essentia, sed simpliciter dicit eamdem realiter, quae est essentia, vide in primo, ut supra. Dicit ergo Doctor quod cum dicimus: Verbum est suppositum, quod est homo, istud relativum quod, sive implicatio se tenet ex parte praedicati ; patet, quia sequitur verbum principale. Tunc quaero, aut ly homo dicit aliquid formaliter distinctum a supposito, et vere praedicatur de illo, et tunc erit praedicatio formalis, quia homo dicit formaliter humanitatem, quae inest supposito divino, aut ly homo dicit tantum suppositum, cum dico, quod est homo, et tunc erit processus in infinitum ; patet, quia quaero, cum dico Verbum est suppositum, quod est homo, si ly homo tantum praedicat suppositum, quaerendum est, de quo verificatur natura humana, quia illa fuit vere suppositata in supposito divino ; si de Verbo divino, habetur intentum, quod Verbum est homo si de aliquo supposito divino, quaero tunc, aut illud tunc est idem, quod homo simpliciter, et tunc de Verbo nihil aliud praedicatur, nisi suppositum divinum, aut enim est aliud, et tunc quaero, de quo praedicatur homo ; oportet ergo dicere, vel quod praedicatur formaliter, vel quod sit processus in infinitum, vel quod homo, ut distinguitur a supposito divino nullo modo praedicatur, quod est inconveniens.
(e) Praeterea,naturae de supposito, etc. Dicit Doctor, quod natura in concreto sumpta formaliter praedicatur de supposito proprio, quia haec est in primo modo dicendi per se: Socrates est homo ergo et formaliter praedicabitur de supplente vicem suppositi proprii et non per identitatem, non tamen quidditative, ut exposui supra dist. 1. quaest. 1.