IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Solvit argumenta primae quaestionis. Ad secundum, docet quare creatura capax est omnis scientiae, non omnipotentiae. Ad quartum, ponit secundum doctrinam Philosophi tenentis coelum esse incorruptibile et necessarium, dicendum esse formam simplicem, vel si habet materiam, eam esse alterius rationis a materia sublunarium. Doctor autem 2. dist. 14. quaest. 1. tenet ejus materiam esse ejusdem rationis cum nostra, ipsumque esse ab agente naturali incorruptib ile,sed corruptibile a Deo.
Ad primum principale (r) dicitur, quod corpus propter peccatum mortuum est demeritorie, et ex hoc sequitur quod cum in Christo nullum fuerit demeritum, quod in primo instanti, in quo assumpsit naturam innocentem, non fuit causa demeritoria mortis in eo, et sic procedit illud Genesis, quod postquam comederunt, habuerunt primi parentes necessitatem moriendi ex demerito ; sed alia causa fuit in Christo, sicut dictum est in pede quaestionis.
Ad aliud (s) concesso antecedente, nego consequentiam. Et causa est, quia omnipotentia ad omne possibile producendum, non potest conferri creaturae vel alicui, nisi illud habeat in se formam unam vel plures, in qua vel in quibus radicetur potentia omnium possibilium possibiliter fiendorum haec autem forma non potest esse accidentalis, nec una, nec multae, quia accidens secundum se non habet in se, nec habere potest, manens accidens, productivam virtutem omnium substantiarum vel alicujus (dico de se) ; igitur oportet quod illa omnipotentia inesset ei per aliquam formam substantialem virtualiter et perfecte continentem omnem formam, et omne ens possibile fieri. Sed talis potentia non potest conferri animae Christi, manente anima, nec Angelo, quia anima manens anima, vel Angelus manens Angelus, non potest infrigidare, et ideo repugnat sibi talis forma virtualiter continens omnia. Sed posse cognoscere omnia cognoscibilia, cum hoc non sit producere ipsa in esse, non requirit nisi potentiam intellectivam, et habitus vel species, quorum anima est capax ; ideo intendendo in scibilia, non causando ea, sed tantum cognoscendo, non requiritur tanta perfectio in fundamento, quo absolute cognoscit, sicut requiritur in fundamento omnipotentiae, quo potest omnia possibilia causare.
Ad aliud (t), cum dicitur quod scivit se custodire et restaurare aequaliter, concedo quod scivit, si habuisset pro statu isto, in quo fuit alimentum purum et virtutem nutritivam non debilitatam ; sed utrumque defuit ; ideo non fuit conversio alimenti in ita puram carnem, ut semper maneret, nec fuit virtus ejus aeque intensa in Convertendo.
Ad aliud (u), cum dicitur quod ejus anima fuit perfectissima forma, ideo abstulit omnem privationem a materia, sicut forma coeli; dico, quod sicut forma caeli non continet virtualiter, vel causaliter et perfecte omnes formas, ita non potest auferre a materia (si in coelo sit materia) omnem privationem et potentiam materiae ad aliam formam. Ideo si in caelo sit materia ejusdem rationis cum materia hic, necessario est ibi privatio et possibilitas ad alias formas ; ideo si caelum sit incorruptibile, oportet dicere consequenter quod vel sit forma simplex, vel quod si habeat materiam, quod illa sit alterius rationis, et de se tantum in potentia ad formam quam habet. Respondere ad formas argumentorum supra pro prima opinione, quomodo elementa sunt in corporibus gloriosis, et tamen sunt incorruptibilia, pertinet ad quartum librum, ideo ibi usque differatur.