IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Tenet Doctor ut probabilius, rationem personae creatae supra naturam addere tantum duplicem negationem actualis et aptitudinalis dependentiae, et explicat optime has negationes. Ita Occham hic q. 1. Bassol. q. 1. art. 1. Mayr. q. 11. Henr. quodl. 5. q. 8. Joannes de Neapoli quodl. 9. Ovando, Faber, Pitigianis, et Scotistae communiter hic. Solvit argumenta posita n. 8. explicat negationem triplicem, actualis, aptitudinalis et obedientialis communionis vel dependentiae, et ultima tantum convenit personae divinae. Vide Scotum infra dist. 5. quaest. 1. et quodlib. 19. art. 3.
Non asserendo (j) potest mediari inter istas vias, nec concedendo cum prima via aliquam entitatem positivam esse in natura intellectuali increata, cui repugnet contradictorie communicari communicatione aliqua repugnante personae, quia nulla videtur entitas positiva in natura creata, quae non sit possibilis dependere ad Verbum, et ita communicabilis eo modo quo dicitur natura communicari supposito, ut qua suppositum dicitur ens in natura, puta humanitate dicitur homo, et hac humanitate hic homo. Nec cum secunda concedendum est, quod sola negatio dependentiae ad personam extrinsecam est completivum formale in ratione personae creatae, quia sicut argutum est, tunc anima separata esset persona.
Sed distinguendum (k) est inter dependentiam actualem, potentialem et aptitudinalem, et hoc vocando aptitudinalem, quae semper quantum est de se esset in actu, quomodo grave aptum natum est esse in centro, ubi semper esset, quantum est de se, nisi esset impeditum. Et potentialem voco absolute illam, ubi nulla est impossibilitas ex repugnantia vel incompossibilitate terminorum, et ista possibilitas potest esse quandoque respectu potentiae activae supernaturalis, non tamen naturalis. Licet igitur sola negatio dependentiae actualis non sufficiat ad rationem personae, neque independentia tertia posset poni in natura creata ad Verbum. Nulla enim est natura vel entitas creata, cui repugnet contradictorie dependere ad Verbum, tamen negatio dependentiae aptitudinalis potest concedi in natura creata personata in se ad Verbum ; alioquin violenter quiesceret in persona creata, sicut lapis violenter quiescit sursum, et ita ista negatio, scilicet non dependentia, non quidem actualis tantum, sed etiam actualis et aptitudinalis, talis complet rationem personae in natura intellectuali, et suppositi in alia natura creata ; nec tamen haec independentia aptitudinalis ponit repugnantiam ad dependentiam actualem, quia licet non sit aptitudo talis naturae ad dependendum , est tamen aptitudo obedientiae, quia natura illa est in perfecta obedientia ad dependendum per actionem agentis supernaturalis ; et quando datur sibi talis dependentia, personatur personalitate illa ad quam dependet ; quando autem non datur, personatur in se ista negatione formaliter, et non aliquo positivo addito ultra illam entitatem positivam, quae est haec naura.
(1) Per hoc ad argumenta contra illam viam de negatione, patet ad primum. Ad aliud quando arguitur, quod negatio de se non est incommunicabilis, respondeo, sicut dictum dist.2.fuit primi lib. et 23. incommunicabile quod pertinet ad rationem personae, excludit duplicem communicabilitatem, videlicet communicabilis ut quod et ut quo; natura antem creata est incommunicabilis primo modo, quia singulare: singulare enim non est communicabile ut quod, nisi sit illimitatum, ut essentia divina.
(m) Sed natura creata non est incommunicabilis ut quo, nisi intelligendo per incommunicabile negationem communicationis actualis et aplitudinalis; non autem intelligendo repugnantiam formalem utrique communicationi.
Contra, (n) tunc non videtur persona esse univoce in divinis et in creaturis, quia ibi est aliquid formaliter incommunicabile, cui repugnat utroque modo communicari, hic non ; imo non videtur esse persona, quia non habet definitionem persona?.
Respondeo, iste conceptus (o) incommunicabilis, qui negat communicationem actualem et aplitudinalem, univocus est Deo et creaturae, personae divinae et creatae. Negatio enim est univoca multis, quando idem affirmatum a pluribus negatur.
Sed negatio (p) communicabilitatis, quae includit repugnantiam ad communicari, non est univoca, quia non convenit creatis, et hoc modo concedo non esse personam in creatis. Unde si incommunicabile, prout pertinet ad rationem personae perfectae, dicit non tantum negationem communicationis utroque modo, sed etiam repugnantiam ad communicari, nulla erit perfecte persona nisi divina.
Illa enim includit (q) aliquid absolute, quo contradictorie repugnat sibi communicari quocumque modo, et ut quod et ut quo. Persona enim divina non tantum habet negationem communicationis actualis et aptitudinalis, sed etiam habet repugnantiam ad communicationem, et ut quod et ut quo: et repugnantia talis nunquam potest esse nisi per entitatem positivam, et ideo sequitur personam istam nunquam esse sine tali entitate: sed persona creata, quia non repugnat ei communicari, cum sit in potentia obedientiali, non est sic incommunicabilis, et ideo non oportet sibi tribuere talem entitatem personalem. Et ex hoc patet qualiter ista ratio prius concludit propositum de ingenito, non autem hic.
Istud dictum faciliter videri potest, si videamus differentiam inter negationem nudam actus et negationem aptitudinis, et negationem quae requirit repugnantiam. Prima est in gravi existente sursum respectu ubi in centro. Secunda est in superficie nigra respectu albedinis, si est in potentia neutra ad ipsam. Tertia est in homine respectu irrationalis.
Et licet negatio (r) sit unius rationis in se, tamen distinguitur comparando ad aliud, cui inest respectu tertii, ita hic negatio potentiae dependendi nulli creato convenit ; negatio aptitudinis inest cuilibet naturae personabili in se, etiam quando actu dependet, quia actum supernaturalem non concomitatur aptitudo in natura, cum sit tantum in potentia obedientiali ad ipsum, negatio actus inest animae separatae ; nec secunda negatio sola, nec tertia negatio sola sufficit ad personari in se, sed ambo simul cum prima, quae non potest haberi hic.
Ad tertium dico (s) quod negatio potest dici propria, quia non est communicabilis multis ut quod, et ita negatio in creaturis est propria per istam entitatem positivam, qua natura est haec, cui repugnat communicari multis ut quod, vel potest intelligi propria, id est, non communicabilis alii ut quo, et sic non est in creaturis.
Ad quartum concedo (t) quod si dependere repugnaret alicui creaturae, repugnaret ei necessario per aliquod positivum ; sed nulli potest repugnare, quia omnis entitas creata non solum dependet ad increatum, ut ad causam, sed etiam potest dependere hac speciali dependentia.