IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(a) Ad quaestionem. Doctor respondendo ad quaestionem dicit duo:
Primum, quod non potest demons trari fidem infusam inesse nobis: et ho satis supra patuit.
Secundum, quod fidem infusas inesse, hoc tantum tenemus aucto ritate Scripturae et Sanctorum. Et spe cialiter ponitur talis fides infusa propter duo : Primo, ut perficiat intellec tum in actu primo, sicut etiam charitas perficit voluntatem in actu primo ; perficere autem potentiam id actu primo est pertinere, saltem partialiter ad actum primum, sicut dicimus quod species [intelligibilis perficit intellectum in actu primo, quia species intelligibilis est partialis causa intellectionis, ut patet in 1. dist. 3. quaest. 6. et 8. et dist. 47. et sic intellectus, qui est etiam causa partialis, et species intelligibilis, integrant unam totalem, et sic utraque simul accepta dicitur actus primus totalis respectu intellectionis. Similiter dico de fide infusa, quae non tantum perficit intellectum absolute, informando illum ; sed dicitur perficere in actu primo, quia ipsa cum intellectu est actus primus totalis, et totalis causa actus assentiendi, sic tamen intelligendo, quod fides infusa non est causa partialis actus assentiendi, sic quod sit possibile intellectum causare talem actum sine fide infusa, quia, ut supra patuit, fide acquisita potest habere talem assensum ; sed ponitur fides infusa propter perfectiorem assensum, quia potentia habituata agens aequali conatu, perfectiorem actum producit, quam non habituata, ut clare patet a Doctore in 1. dist. 17. Et quod dicit hic de proportione Geometrica, vide quae exposui super 1. dist. 17.
Secundo ponitur fides infusa, ut habeatur actus perfectior, propter rationem superius dictam, sicut actus amoris elicitus a voluntate concurrente charitate, est intensive perfectior, sic similiter est de actu assentiendi causato ab intellectu concurrente fide infusa.
Adverte tamen, quod intellectus habens fidem acquisitam posset forte causare assensum ita perfectum, sicut cum fide infusa, ideo posset dici quod sicut Deus perficit voluntatem in actu primo habitu supernaturali, perficit intellectum in actu primo habitu supernaturali, quia quando sanat hominem supernaturaliter, perfecte illum sanat, et totum ; sic quando perficit animam supernaturaliter, perficit eam secundum omnes potentias, quia non tantum secundum voluntatem, sed etiam secundum intellectum. Posset etiam forte dici, quod habitus supernaturalis perfectiori modo concurrit ad actum, quam habitus acquisitus, quia sicut est perfectior in essendo, ita videtur perfectius concurrere ad actum. Dicit etiam Doctor quod forte ponitur fides infusa propter actum credendi certiorem et evidentiorem, quam possit haberi fide acquisita, quia fide acquisita nullus credit alicui, nisi quem scit posse falli et fallere, licet credat ipsum non velle fallere, loquendo semper de fide acquisita, quae innititur veracitati testis creati ; sed fide infusa quis fimiter assentit et veraciter, quia fides infusa habet Deum pro objecto immediato et primario, et alios articulos pro objectis secundariis, ut supra patuit.
(b) Contra hoc ultimum. Hic Doctor arguit probando quod non.sit necesse ponere fidem infusam propter assensum certiorem, patet, quia ille assensus certus, aut accipitur certus, id est, firmus, ita quod non possit dubitare de articulo cui assentit ; aut dicitur certus, id est, infallibilis, ita quod in tali assensu nulla sit deceptio. Loquendo de assensu primo modo, scilicet firmo et indubitabili, sufficit sola fides acquisita, patet, quia fide acquisita sic firmiter assentit veracitati testis asserentis articulum, quod nullo modo dubitat de veracitate testis, nec per consequens de articulo asserto, aliter de eodem simul esset fides et opinio, quod est impossibile, quia fides excludit omnem dubitationem ; opinio autem non, ut supra patuit. Si secundo modo, adhuc fides infusa non est necessaria ; patet, quia deceptio non est ex parte fidei, sive infusae, sive acquisitae, sed est tantum ex parte objecti, quia eo modo quo objectum habetur praesens, quis potest assentire indeceptibititer ; si enim vere objectum est praesens, tunc indeceptibiliter assentit ; si vero falsae praesentatur, tunc deceptibiliter assentit, et sic ista deceptio est tantum ex parte objecti sic vel sic praesentati.
Dicit Doctor tenendo quod fides infusa non sit necessaria propter majorem certitudinem, quod saltem est necessaria propter actum primum, et propter perfectionem actus secundi, ut supra patuit. Et addit, quod si propter aliquam certitudinem majorem velitis dicere fidem infusam esse necessariam, tunc solvatis argumentum factum, quod non, supple concludat. Unde dico breviter, quod fides infusa inclinat ad assensum firmiorem quam fides acquisita, quia fides infusa immediate innititur ei qui non potest fallere nec falli, scilicet Deo ; fides vero acquisita innititur ei, qui potest fallere et falli, et ideo fide infusa firmius assentitur articulis quam fide acquisita. Nec forte est inconveniens dare gradus in infirmitate, sicut etiam in assensu dantur gradus, ita quod aliquis intensius assentit, et aliquis minus assentit, et similiter aliquis firmius assentit, et aliquis non ita firmiter, sed tamen firmiter assentit, sic quod talis assensus firmus excludit omnem dubitationem. Dico etiam, quod fides infusa est forte necessaria quantum ad assensum omnino infallibilem, ita quod fidei infusae non potest subesse aliquod falsum, fidei autem acquisitae potest subesse falsum. Unde Doctor quaest. 14. artic 1. Quodlib. sic dicit: Alia differentia est quantum ad hoc, quod est actu inniti fidei, quia fides infusa non potest inclinare ad aliquod falsum. Inclinat autem virtute luminis divini, cujus est participatio, et non nisi ad illud quod est conforme illi lumini divino ;actus ergo credendi inquantum innititur isti fidei non potest tendere in aliquod falsum. Sed fides acquisita communiter innititur affectioni alicujus testis, qui posset
deficere, et ideo illa fides non tribuit actui credendi inquantum sibi innititur, quod non possit sibi subesse falsum: frequenter tamen non sibi subest falsum, quando scilicet testis, cujus testimonio innititur in testificando illud, sit verax. Et dixi communiter, quia Deo immediate revelanti, posset quis credere credulitati acquisitae, si aliud novum ve -rum revelari a Deo, quam actum credendi vel noscendi causari immediate a Deo in eo cui fit revelatio. Et quandocumque ad idem inclinat fides infusa et acquisita, tunc necessario acquisitae non subest falsum, non quod haec necessitas sit exipsa fide acquisita, sed ex infusa concurrente cum ipsa ad eumdem actum. Innititur igitur actus credendi fidei infusae tanquam regulae certae, et omnino infallibili, a qua actus habeat, quod non possit esse falsus, sed innititur acquisitae tanquam regulae minus certae , quia non per illa repugnaret actui, quod esset falsus, vel circa falsum objectum. Haec ille.