Prima regula, quam seraphicus pater scripsit patribus minoribus.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPIT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI.

 CAPUT XVII.

 CAPUT XVIII.

 CAPUT XIX.

 CAPUT XX.

 CAPUT XXI.

 CAPUT XXII.

 CAPUT XXIII.

CAPUT XXIII.

Oratio ad Deum sive gratiarum actio, atque ad fratres exhortatio.

Omnipotens, sanctissime, altissime et summe Deus, Pater sancte et juste Domine, rex coeli et terrae, propter temetipsum gratias agimus tibi, quod per sanctam voluntatem tuam et per unicum Filium tuum et Spiritum sanctum creasti omnia spiritualia et corporalia et nos ad imaginem tuam et similitudinem factos in paradiso posuisti, et per culpam nostram cecidimus. Et gratias agimus tibi, quia, sicut per Filium tuum nos creasti, sic per istam dilectionem tuam, qua dilexisti nos, ipsum verum Deum et verum hominem ex gloriosa semper virgine beatissima sancta Maria nasci fecisti et per crucem et sanguinem et mortem ipsius nos captivos redimere voluisti. Et gratias agimus tibi, quia ipse Filius tuus iterum venturus est in gloria majestatis suae mittere maledictos, qui poenitentiam non egerunt et te non cognoverunt, in ignem aeternum et dicere omnibus, qui te cognoverunt et adoraverunt et tibi servierunt in poenitentia: "Venite benedicti Patris mei, percipite regnum, a quod vobis paratum est ab origine mundi. " Et quia omnes, miseri et peccatores, non sumus digni nominare te, suppliciter exoramus, ut Dominus noster Jesus Christus Filius tuus dilectus, in quo tibi bene complacuit, una cum Spiritu sancto Paraclito gratias agat tibi sicut tibi et ipsis placet pro omnibus, qui tibi semper sufficit ad omnia, per quem tanta nobis fecisti, alleluja. Et gloriosam matrem beatissimam Mariam semper virginem, beatum Michaelem, Gabrielem, Raphaelem et omnes choros beatorum spirituum, seraphim, cherubim, thronorum, dominationum, principatuum et potestatum, virtutum, angelorum, archangelorum, b. Joannem Baptistam, Joannem Evangelistam, Petrum, Paulum et beatos patriarchas et prophetas, innocentes, apostolos, evangelistas, discipulos, martyres, confessores, virgines, beatos Eliam et Enoch et omnes sanctos, qui fuerunt, erunt et sunt, propter tuum amorem humiliter deprecamur, ut, sicut tibi placet, pro his libi gratias referant summo Deo, vero, aeterno et vivo, cum Filio tuo beatissimo Domino Jesu Christo et Spiritu sancto Paraclito in saecula saeculorum, amen, alleluja. Et Domino Deo universos intra sanctam ecclesiam catholicam et apostolicam servire volentes, et omnes sequentes ordines, sacerdotes, diaconos, subdiaconos, acolythos et exorcistas, lectores et ostiarios et omnes clericos, universos religiosos et universas religiosas, omnes pueros et parvulos, pauperes et egenos, reges et principes, laboratores et agricolas, servos et dominos, omnes virgines, continentes et maritatas, laicos masculos et feminas, omnes infantes, adolescentes, juvenes et senes, sanos et infirmos, omnes pusillos et magnos et omnes populos, tribus et linguas et omnes nationes et omnes homines ubique terrarum, qui sunt et erunt, humiliter rogamus et supplicamus nos omnes fratres minores servi inutiles, ut omnes in vera fide et poenitentia perseveremus, quia aliter nullus salvari potest. Omnes diligamus ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente et fortitudine, ex toto intellectu et ex omnibus viribus, toto nisu, toto affectu, totis visceribus, totis desideriis et voluntatibus Dominum Deum, qui totum corpus, totam animam, totam vitam dedit et dat omnibus nobis, qui nos creavit et redemit et sola sua misericordia salvavit, qui nobis miserabilibus et miseris, putridis et foetidis, ingratis, ignaris et malis omnia bona fecit et facit. Nihil ergo aliud desideremus, nihil aliud velimus, nihil aliud placeat et delectet nos, nisi creator et redemptor et salvalor noster, solus et verus Deus, qui est plenum bonum, omne bonum, totum bonum, verum et summum bonum, qui solus est bonus, pius et mitis, suavis et dulcis, qui solus est sanctus, justus, verus et rectus, qui solus est benignus, innocens, mundus, a quo, per quem et in quo est omnis venia, omnis gratia, omnis gloria omnium poenitentium et justorum, omnium beatorum in coelis congaudentium. Nihil ergo impediat, nihil separet, nihil interpellet. Utique nos omnes omni loco, omni hora et omni tempore, quotidie et continue credamus veraciter et humiliter et in corde teneamus, et amemus, honoremus, adoremus, serviamus, laudemus et benedicamus, glorificemus et superexaltemus, magnificemus et gratias agamus altissimo et summo Deo aeterno et trinitati et unitati, Patri et Filio et Spiritui sancto, creatori omnium, in se credentium et sperantium et diligentium eum, qui sine initio et sine fine, immutabilis et invisibilis, inenarrabilis, ineffabilis, incomprehensibilis, investigabilis, benedictus, laudabilis, gloriosus, superexaltatus, sublimis, excelsus, suavis, amabilis, delectabilis et totus semper super omnia desiderabilis in saecula saeculorum.

Exhortatio ad fratres.

In nomine Dei omnipotentis rogo omnes fratres, ut addiscant tenorem et sensum eorum, quae in ista vita ad salutem animae nostrae scripta sunt, et ista frequenter ad memoriam reducant. Et exoro Deum, ut ipse, qui est omnipotens, trinus et unus, benedicat omnes docentes, addiscentes, recordantes et operantes ista, quoties repetunt, quae ibi ad salutem nostram scripta sunt. Et deprecor omnes cum osculo pedum, ut multum diligant, custodiant et reponant, et ex parte Dei omnipotentis et domini Papae et per obedientiam ego Franciscus firmiter praecipio et injungo, ut ex his, quae in ista vita scripta sunt, nullus minuat vel in ipsa scriptum aliquod desuper addat, nec aliam regulam fratres habeant. Gloria Patri et Filio et Spiritui sancto, sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum, amen.