Prima regula, quam seraphicus pater scripsit patribus minoribus.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPIT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI.

 CAPUT XVII.

 CAPUT XVIII.

 CAPUT XIX.

 CAPUT XX.

 CAPUT XXI.

 CAPUT XXII.

 CAPUT XXIII.

CAPUT XVI.

De euntibus inter Sarracenos et altos infideles.

Dixit Dominus: "Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae. " Unde quicunque fratrum divina inspiratione voluerint ire inter Sarracenos et alios infideles, vadant de licentia sui ministri et servi. Minister vero det eis licentiam et non contradicat, si viderit eos esse idoneos ad mittendum. Nam tenebitur Domino reddere rationem, si in hoc vel in aliis processerit indiscrete. Fratres vero, qui vadunt, possunt duobus modis spiritualiter inter alios conversari. Unus modus est, quod non faciant lites nec contentiones, sed sint "subditi omni humanae creaturae propter Deum, " et confiteantur se esse Christianos. Alius modus est, quod, cum viderint placere Deo, annuntient verbum Dei, ut credant in Deum omnipotentem Patrem et Filium et Spiritum sanctum, creatorem omnium, redemptorem et salvatorem Filium, ut baptizentur et Christiani efficiantur, quia "nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest intrare in regnum Dei. " Haec et alia, quae placuerint Domino, ipsis et aliis dicere possunt, quia dicit Dominus in evangelio: "Omnis, qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coorum Patre meo, qui est in coelis, "et qui erubuerit me et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet, cum venerit in majestate sua et Patris et sanctorum angelorum. Et omnes fratres, ubicunque sint, recordentur, quod dederunt se et reliquerunt sua corpora Domino nostro Jesu Christo, et pro eius amore debent se exponere inimicis, tam visibilibus quam invisibilibus, quia dicit Dominus: "Qui perdiderit animam suam propter me, salvam faciet eam in vitam aeternam. Beati, qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Si me persecuti sunt, et vos persequentur. Si autem persequuntur vos in una civitate, fugite ad aliam. Beati estis, cum vos oderint homines et maledixerint vos et exprobraverint et ejecerint nomen vestrum tanquam malum et cum dixerint omne malum adversum vos, mentientes propter me: gaudete in illa die et exultate, quoniam merces vestra milita est in coelis. Dico autem vobis amicis meis: Nolite timere eos, qui occidunt corpus et post haec non habent amplius, quid faciant. Videte, ne terreamini. In patientia vestra possidebitis animas vestras. Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. "